Chapter 3
Hellenistic Terence Latin(CTESIPHO. SYRUS.)
CTESIPHO: Ain patrem hinc abisse rus?
SYRUS: Iamdudum.
CTESIPHO: Dic sodes.
SYRUS: Apud villam est.
Nunc cum maxime operis aliquid facere credo.
CTESIPHO: Utinam quidem,
Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim,
Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.
SYRUS:
Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius.
CTESIPHO: Ita: nam hunc diem
Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere:
Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est:
Quod si abesset longius,
Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum.
Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio.
Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die.
Quid dicam?
SYRUS: Nihilne in mentem?
CTESIPHO: Nunquam quicquam.
SYRUS: Tanto nequior.
Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis?
CTESIPHO: Sunt: quid postea?
SYRUS: Hisce opera ut data sit.
CTESIPHO: Quae non data sit? non potest fieri.
SYRUS: Potest.
CTESIPHO:
Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
SYRUS: Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari.
Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo.
Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo.
CTESIPHO: Quo modo?
SYRUS: Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum:
Virtutes narro.
CTESIPHO: Meas?
SYRUS: Tuas: homini ilico lacrimae cadunt
Quasi puero gaudio. Hem tibi autem.
CTESIPHO: Quidnam est?
SYRUS: Lupus in fabula.
CTESIPHO: Pater est?
SYRUS: Ipsus est.
CTESIPHO: Syre, quid agimus?
SYRUS: Fuge modo intro: ego videro.
CTESIPHO: Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin?
SYRUS: Potin ut desinas?
(DEMEA. CTESIPHO. SYRUS.)
DEMEA: Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium:
Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium
Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio.
CTESIPHO: Syre.
SYRUS: Quid est?
CTESIPHO: Men quaerit?
SYRUS: Verum.
CTESIPHO: Perii!
SYRUS: Quin tu animo bono es.
DEMEA:
Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere;
Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis.
Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia;
Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero.
SYRUS: Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia.
DEMEA:
Nunc redeo: si forte frater redierit viso.
CTESIPHO: Syre,
Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat.
SYRUS: Etiam taces?
Ego cavebo.
CTESIPHO: Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi;
Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est.
SYRUS: Age, tamen ego hunc amovebo.
DEMEA: Sed eccum sceleratum Syrum.
SYRUS:
Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.
Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria?
DEMEA: Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi?
SYRUS: Quid, malum, Bone vir, mihi narras? Equidem perii.
DEMEA: Quid tibi est?
SYRUS: Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam
Usque occidit.
DEMEA: Hem, quid narras?
SYRUS: Hem! vide, ut discidit labrum.
DEMEA: Quamobrem?
SYRUS: Me impulsore hanc emtam esse ait.
DEMEA: Non tu eum rus hinc modo
Produxe aibas?
SYRUS: Factum: verum venit post insaniens:
Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem,
Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis?
DEMEA:
Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico.
SYRUS: Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus.
DEMEA: Fortiter.
SYRUS: Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum
Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter!
DEMEA: Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput.
Sed estne frater intus?
SYRUS: Non est.
DEMEA: Ubi illum quaeram cogito.
SYRUS: Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo.
DEMEA: Hem, quid ais?
SYRUS: Ita.
DEMEA: Diminuetur tibi quidem iam cerebrum.
SYRUS: At nomen nescio
Illius hominis; sed locum novi ubi sit.
DEMEA: Dic ergo locum.
SYRUS: Nostin porticum apud macellum hanc deorsum?
DEMEA: Quidni noverim?
SYRUS:
Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris,
Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea
Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est.
DEMEA: Quonam?
SYRUS: Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin?
DEMEA: Novi.
SYRUS: Hac pergito.
DEMEA: Id quidem angiportum non est pervium.
SYRUS: Verum hercle. Vah,
Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi:
Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio.
Scin Cratini huius ditis aedes?
DEMEA: Scio.
SYRUS: Ubi eas praeterieris
Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris
Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum
Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est.
DEMEA: Quid ibi facit?
SYRUS: Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit.
DEMEA: Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere?
SYRUS: I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium.
Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur.
Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi:
Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum
Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.
(MICIO. HEGIO.) MICIO: Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?
HEGIO: Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.
Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,
Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;
Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.
MICIO:
Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.
HEGIO: Bene facis;
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,
Egomet narrabo quae mihi dixti.
MICIO: Immo ego ibo.
HEGIO: Bene facis.
Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo
Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;
Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.
MICIO: Et recte et verum dicis.
HEGIO: Sequere me ergo hac intro.
MICIO: Maxime.
(AESCHINUS.) AESCHINUS.: Discrucior animi:
Hocine de improviso mali mihi obiici
Tantum, ut neque quid de me faciam neque quid agam certum siet!
Membra metu debilia sunt; animus timore
Obstipuit: pectore consistere nil consili
Quit. Vah! quomodo me ex hac expediam turba? Tanta nunc
Suspicio de me incidit;
Neque ea immerito: Sostrata credit mihi me psaltriam hanc emisse.
Id anus mihi indicium fecit.
Nam ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, ubi eam vidi ilico
Accedo, rogito Pamphila quid agat, iam partus adsiet;
Eone obstetricem arcessat. Illa exclamat, Abi, abi iam, Aeschine.
Satis diu dedisti verba; sat adhuc tua nos frustrata est fides.
Hem, quid istuc obsecro, inquam, est? Valeas; habeas illam quae placet.
Sensi ilico id illas suspicari: sed me reprehendi tamen
Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
Nunc quid faciam? Dicam fratris esse? Id quidem minime est opus
Usquam efferri. Ac mitto: fieri potis est ut ne qua exeat.
Ipsum id metuo ut credant; tot concurrunt verisimilia.
Egomet rapui; ipse egomet solvi argentum; ad me abducta est domum.
Haec adeo mea culpa fateor fieri. Non me hanc rem patri
Ut ut erat gesta indicasse? Exorassem ut eam ducerem.
Cessatum usque adhuc est: nunc porro, Aeschine, expergiscere!
Nunc hoc primum est: ad illas ibo ut purgem me; accedam ad fores.
Perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.
Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.
Prodit nescio quis: concedam huc.
(MICIO. AESCHINUS.)
MICIO: Ita uti dixi, Sostrata,
Facite: ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sint sciat.
Sed quis ostium hoc pultavit?
AESCHINUS: Pater hercle est: perii.
MICIO: Aeschine.
AESCHINUS: Quid huic hic negoti est?
MICIO: Tune has pepulisti fores?
Tacet. Cur non ludo hunc aliquantisper? Melius est,
Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.
Nihil mihi respondes?
AESCHINUS: Non equidem istas quod sciam.
MICIO: Ita? nam mirabar quid hic negoti esset tibi.
Erubuit: salva res est.
AESCHINUS: Dic sodes, pater,
Tibi vero quid istic est rei?
MICIO: Nihil mihi quidem:
Amicus quidam me a foro abduxit modo
Huc advocatum sibi.
AESCHINUS: Quid?
MICIO: Ego dicam tibi:
Habitant hic quaedam mulieres pauperculae,
Ut opinor; has non nosse te et certo scio;
Neque enim diu huc commigrarunt.
AESCHINUS: Quid tum postea?
MICIO: Virgo est cum matre.
AESCHINUS: Perge.
MICIO: Haec virgo orba est patre:
Hic meus amicus illi genere est proximus:
Huic leges cogunt nubere hanc.
AESCHINUS: Perii.
MICIO: Quid est?
AESCHINUS: Nihil: recte: perge.
MICIO: Is venit ut secum avehat;
Nam habitat Mileti.
AESCHINUS: Hem, virginem ut secum avehat?
MICIO: Sic est.
AESCHINUS: Miletum usque obsecro?
MICIO: Ita.
AESCHINUS: Animo male est.
Quid ipsae? quid aiunt?
MICIO: Quid illas censes? nihil enim.
Commenta mater est esse ex alio viro
Nescio quo puerum natum; neque eum nominat;
Priorem esse illum; non oportere huic dari.
AESCHINUS: Eho, nonne haec iusta tibi videntur postea?
MICIO: Non.
AESCHINUS: Obsecro, non? an illam hinc abducet, pater?
MICIO: Quid illam ni abducat?
AESCHINUS: Factum a vobis duriter
Immisericorditerque; atque etiam, si est, pater,
Dicendum magis aperte, illiberaliter.
MICIO: Quamobrem?
AESCHINUS: Rogas me? quid illi tandem creditis
Fore animi misero quicum illa consuevit prius,
Qui infelix haud scio an illam misere nunc amat,
Quum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
Abduci ab oculis? Facinus indignum, pater.
MICIO: Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?
Cur duxit alienam?
AESCHINUS: An sedere oportuit
Domi virginem tam grandem, dum cognatus hinc
Illinc veniret exspectantem? Haec, mi pater,
Te dicere aequum fuit, et id defendere.
MICIO: Ridiculum: adversumne illum causam dicerem
Cui veneram advocatus? sed, quid ista, Aeschine,
Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. Quid est?
Quid lacrimas?
AESCHINUS: Pater obsecro ausculta.
MICIO: Aeschine, audivi omnia
Et scio; nam te amo; quo magis quae agis curae sunt mihi.
AESCHINUS: Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater,
Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet,
Et me tui pudet.
MICIO: Credo hercle; nam ingenium novi tuum
Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies.
In qua civitate tandem te arbitrare vivere?
Virginem vitiasti quam te ius non fuerat tangere.
Iam id peccatum primum magnum; magnum, at humanum tamen.
Fecere alii saepe item boni: at postquam id evenit, cedo
Numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi,
Quid fieret, qua fieret? si te ipsum mihi puduit dicere,
Qua resciscerem? Haec dum dubitas menses abierunt decem.
Prodidisti et te, et illam miseram, et gnatum, quod quidem in te fuit.
Quid? credebas dormienti haec tibi confecturos Deos,
Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?
Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo.
Bono animo es: duces uxorem hanc.
AESCHINUS: Hem.
MICIO: Bono animo es, inquam.
AESCHINUS: Pater,
Obsecro, non ludis tu nunc me?
MICIO: Ego te? quamobrem?
AESCHINUS: Nescio;
Nisi quia tam misere hoc esse cupio verum eo vereor magis.
MICIO:
Abi domum, ac Deos comprecare ut uxorem arcessas: abi.
AESCHINUS: Quid? iam uxorem?
MICIO: Iam.
AESCHINUS: Iam?
MICIO: Iam, quantum potest.
AESCHINUS: Di me, pater,
Omnes oderint ni magis te quam oculos nunc amo meos.
MICIO: Quid? quam illam?
AESCHINUS: Aeque.
MICIO: Perbenigne.
AESCHINUS: Quid? ille ubi est Milesius?
MICIO: Abiit; periit; navem adscendit. Sed cur cessas?
AESCHINUS: Abi pater:
Tu potius Deos comprecare; nam tibi eos certo scio,
Quo vir melior multo es quam ego, obtemperaturos magis.
MICIO: Ego eo intro ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.
AESCHINUS: Quid hoc est negoti! Hoc est patrem esse? aut hoc est filium esse?
Si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret?
Hic non amandus? hicine non gestandus in sinu est? hem!
Itaque adeo magnam mili iniecit sua commoditate curam
Ne forte imprudens faciam quod nolit: sciens cavebo.
Sed cesso ire intro ne morae meis nuptiis egomet siem?
(DEMEA.) DEMEA.: Defessus sum ambulando. Ut, Syre, te cum tua
Monstratione magnus perdat Iupiter!
Perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum:
Quo non? neque illic fabrica ulla erat, neque fratrem homo
Vidisse se aibat quisquam: nunc vero domi
Certum obsidere est usque donec redierit.
(MICIO. DEMEA.)
MICIO: Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
DEMEA: Sed eccum ipsum: te iamdudum quaero, Micio.
MICIO: Quidnam?
DEMEA: Fero alia flagitia ad te ingentia
Boni illius adolescentis.
MICIO: Ecce autem!
DEMEA: Nova;
Capitalia.
MICIO: Ohe, iam.
DEMEA: Nescis qui vir sit.
MICIO: Scio.
DEMEA: O stulte, tu de psaltria me somnias
Agere: hoc peccatum in virginem est civem.
MICIO: Scio.
DEMEA: Oho, scis et patere?
MICIO: Quidni patiar?
DEMEA: Dic mihi,
Non clamas? non insanis?
MICIO: Non. Malim quidem—
DEMEA:
Puer natus est.
MICIO: Di bene vertant!
DEMEA: Virgo nihil habet.
MICIO: Audivi.
DEMEA: Et ducenda indotata est?
MICIO: Scilicet.
DEMEA: Quid nunc futurum est?
MICIO: Id enim quod res ipsa fert:
Illinc huc transferetur virgo.
DEMEA: O Iupiter!
Istocine pacto oportet?
MICIO: Quid faciam amplius?
DEMEA:
Quid facias? Si non ipsa re istuc tibi dolet,
Simulare certe est hominis.
MICIO: Quin iam virginem
Despondi; res composita est; fiunt nuptiae:
Demsi metum omnem: haec magis sunt hominis.
DEMEA: Caeterum,
Placet tibi factum, Micio?
MICIO: Non, si queam
Mutare: nunc, quum non queo, aequo animo fero.
Ita vita est hominum quasi quum ludas tesseris:
Si illud quod maxime opus est iactu non cadit,
Illud quod cecidit forte id arte ut corrigas.
DEMEA: Corrector! Nempe tua arte viginti minae
Pro psaltria periere; quae, quantum potest,
Aliquo abiicienda est, si non pretio at gratiis.
MICIO: Neque est, neque illam sane studeo vendere.
DEMEA: Quid igitur facies?
MICIO: Domi erit.
DEMEA: Pro Divum fidem!
Meretrix et materfamilias una in domo?
MICIO:
Cur non?
DEMEA: Sanum te credis esse?
MICIO: Equidem arbitror.
DEMEA: Ita me Di ament, ut video ego tuam ineptiam,
Facturum credo ut habeas quicum cantites.
MICIO: Cur non?
DEMEA: Et nova nupta eadem haece discet?
MICIO: Scilicet.
DEMEA: Tu inter eas restim ductans saltabis.
MICIO: Probe.
DEMEA:
Probe?
MICIO: Et tu nobiscum una, si opus sit.
DEMEA: Hei mihi!
Non te haec pudent?
MICIO: Iam vero omitte, Demea,
Tuam istanc iracundiam; atque ita uti decet
Hilarum ac libentem fac te gnati in nuptiis.
Ego hos conveniam: post huc redeo.
DEMEA: O Iupiter!
Hancine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?
Uxor sine dote veniet; intus psaltria est:
Domus sumtuosa; adolescens luxu perditus;
Senex delirans. Ipsa si cupiat Salus
Servare prorsus non potest hanc familiam.