Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Adelphi

    Chapter 2

    Terence

    (SOSTRATA. CANTHARA.)

    SOSTRATA: Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet?

    CANTHARA: Quid fiat rogas?

    Recte edepol spero.

    SOSTRATA: Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.

    CANTHARA: Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris.

    SOSTRATA: Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest;

    Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum.

    CANTHARA: Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem

    Quin semper veniat.

    SOSTRATA: Solus mearum miseriarum est remedium.

    CANTHARA: E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera;

    Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum

    Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia.

    SOSTRATA: Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.

    (GETA. SOSTRATA. CANTHARA.)

    GETA: Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant,

    Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant,

    Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!

    Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest,

    Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia.

    Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium!

    SOSTRATA: Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam?

    GETA: Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia

    Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope,

    Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.

    SOSTRATA: Non intelligo

    Satis quae loquatur.

    CANTHARA: Propius obsecro accedamus, Sostrata.

    GETA: Ah,

    Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia.

    Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,

    Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens:

    Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.

    Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus.

    Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis!

    Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem,

    Ut cerebro dispergat viam.

    Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem;

    Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem.

    Sed cesso heram hoc malo impertiri propere?

    SOSTRATA: Revocemus. Geta.

    GETA: Hem, quisquis es, sine me.

    SOSTRATA: Ego sum Sostrata.

    GETA: Ubi ea est? te ipsam quaerito,

    Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam,

    Hera.

    SOSTRATA: Quid est? quid trepidas?

    GETA: Hei mihi!

    SOSTRATA: Quid festinas, mi Geta?

    Animam recipe.

    GETA: Prorsus—

    SOSTRATA: Quid istuc prorsus ergo est.

    GETA: Periimus:

    Actum est.

    SOSTRATA: Eloquere ergo, obsecro te, quid sit.

    GETA: Iam—

    SOSTRATA: Quid iam, Geta?

    GETA: Aeschinus—

    SOSTRATA: Quid is ergo?

    GETA: alienus est ab nostra familia.

    SOSTRATA: Hem,

    Perii: quare?

    GETA: Amare occepit aliam.

    SOSTRATA: Vae miserae mihi!

    GETA:

    Neque id occulte fert: ab lenone ipsus eripuit palam.

    SOSTRATA: Satin hoc certum est?

    GETA: Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata.

    SOSTRATA: Ah,

    Me miseram! quid credas iam? aut cui credas? Nostrumne Aeschinum;

    Nostram vitam omnium, in quo nostrae spes omnesque opes sitae

    Erant; qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem;

    Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris;

    Ita obsecraturum ut liceret sibi hanc uxorem ducere?

    GETA: Hera, lacrimas mitte, ac potius quod ad hanc rem opus est porro consule;

    Patiamurne, an narremus cuipiam?

    CANTHARA: Au, mi homo, sanusne es?

    An hoc proferendum tibi videtur usquam esse?

    GETA: Mihi quidem non placet.

    Iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat.

    Nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio.

    Tua fama et gnatae vita in dubium veniet. Tum si maxime

    Fateatur, quum amet aliam, non est utile hanc illi dari:

    Quapropter quoquo pacto tacito est opus.

    SOSTRATA: Ah, minime gentium:

    Non faciam.

    GETA: Quid ages?

    SOSTRATA: Proferam.

    GETA: Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas.

    SOSTRATA: Peiore res loco non potest esse quam in quo nunc sita est.

    Primum indotata est: tum praeterea quae secunda ei dos erat

    Periit: pro virgine dari nuptum non potest. Hoc reliquum est:

    Si infitias ibit, testis mecum est annulus quem amiserat.

    Postremo, quando ego conscia mihi sum a me culpam esse hanc procul,

    Neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta,

    Experiar.

    GETA: Quid ista? accedo, ut melius dicas.

    SOSTRATA: Tu, quantum potes,

    Abi, atque Hegioni cognato huius rem omnem narrato ordine;

    Nam is nostro Simulo fuit summus, et nos coluit maxime.

    GETA:

    Nam hercle alius nemo respicit nos.

    SOSTRATA: Propera tu, mea Canthara,

    Curre: obstetricem arcesse, ut cum opus sit ne in mora nobis siet.

    (DEMEA. SYRUS.)

    DEMEA: Disperii! Ctesiphonem audivi filium

    Una affuisse in raptione cum Aeschino.

    Id misero restat mihi mali, si illum potest

    Qui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere.

    Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum

    Aliquo: persuasit ille impurus, sat scio.

    Sed eccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet;

    Atque hercle hic de grege illo est: si me senserit

    Eum quaeritare, nunquam dicet carnifex.

    Non ostendam me id velle.

    SYRUS: Omnem rem modo seni

    Quo pacto se haberet enarramus ordine:

    Nihil vidi quicquam laetius.

    DEMEA: Pro Iupiter,

    Hominis stultitiam!

    SYRUS: Collaudavit filium:

    Mihi qui id dedissem consilium egit gratias.

    DEMEA:

    Disrumpor.

    SYRUS: Argentum annumeravit ilico:

    Dedit praeterea in sumtum dimidium minae:

    Id distributum sane est ex sententia.

    DEMEA: Hem!

    Huic mandes, si quid recte curatum velis.

    SYRUS: Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur?

    DEMEA:

    Quid agatur? Vestram nequeo mirari satis

    Rationem.

    SYRUS: Est hercle inepta, ne dicam dolo,

    Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo:

    Congrum istum maximum in aqua sinito ludere

    Paulisper: ubi ego venero, exossabitur;

    Prius nolo.

    DEMEA: Haecine flagitia!

    SYRUS: Mihi quidem non placent;

    Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio,

    Fac macerentur pulchre.

    DEMEA: Di vestram fidem,

    Utrum studione id sibi habet, an laudi putat

    Fore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi!

    Videre videor iam diem illum quum hinc egens

    Profugiet aliquo militatum.

    SYRUS: O Demea,

    Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est

    Videre, sed etiam illa quae futura sunt

    Prospicere.

    DEMEA: Quid? istaec iam penes vos psaltria est?

    SYRUS:

    Ellam intus.

    DEMEA: Eho an domi est habiturus?

    SYRUS: Credo, ut est

    Dementia.

    DEMEA: Haecine fieri!

    SYRUS: Inepta lenitas

    Patris et facilitas prava.

    DEMEA: Fratris me quidem

    Pudet pigetque.

    SYRUS: Nimium inter vos, Demea, ac

    Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest.

    Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es:

    Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum

    Facere haec?

    DEMEA: Sinerem illum? an non sex totis mensibus

    Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit?

    SYRUS: Vigilantiam tuam tu mihi narras?

    DEMEA: Sic siet

    Modo ut nunc est quaeso.

    SYRUS: Ut quisque suum vult esse, ita est.

    DEMEA: Quid eum? vidistine hodie?

    SYRUS: Tuumne filium?

    Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror.

    DEMEA: Satin scis ibi esse?

    SYRUS: Oh, qui egomet produxi.

    DEMEA: Optime est.

    Metui ne haereret hic.

    SYRUS: Atque iratum admodum.

    DEMEA:

    Quid autem?

    SYRUS: Adortus iurgio fratrem apud forum

    De psaltria istac.

    DEMEA: Ain vero?

    SYRUS: Vah, nihil reticuit.

    Nam ut numerabatur forte argentum intervenit

    Homo de improviso: coepit clamare, O Aeschine!

    Haecine flagitia facere te! haec te admittere

    Indigna genere nostro!

    DEMEA: Oh! lacrimo gaudio.

    SYRUS: Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam.

    DEMEA: Salvus sit, spero: est similis maiorum suum.

    SYRUS: Hui.

    DEMEA: Syre, praeceptorum plenus istorum ille.

    SYRUS: Phy.

    Domi habuit unde disceret.

    DEMEA: Fit sedulo.

    Nihil praetermitto: consuefacio: denique

    Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium

    Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.

    Hoc facito.

    SYRUS: Recte sane.

    DEMEA: Hoc fugito.

    SYRUS: Callide.

    DEMEA: Hoc laudi est.

    SYRUS: Istaec res est.

    DEMEA: Hoc vitio datur.

    SYRUS:

    Probissime.

    DEMEA: Porro autem—

    SYRUS: Non hercle otium est

    Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia

    Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est:

    Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea,

    Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo,

    Conservis ad eundem istunc praecipio modum:

    Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum,

    Illud recte: iterum sic memento: sedulo

    Moneo quae possum pro mea sapientia.

    Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea,

    Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet.

    Inepta haec esse nos quae facimus sentio:

    Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras.

    Numquid vis?

    DEMEA: Mentem vobis meliorem dari.

    SYRUS: Tu rus hinc abis?

    DEMEA: Recta.

    SYRUS: Nam quid tu hic agas,

    Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet?

    DEMEA: Ego vero hinc abeo, quando is quamobrem huc veneram

    Rus abiit: illum curo unum: ille ad me attinet.

    Quando ita vult frater, de istoc ipse viderit.

    Sed quis illic est procul quem video? estne hic Hegio,

    Tribulis noster? si satis cerno, is hercle est: vah,

    Homo amicus nobis iam inde a puero. Di boni!

    Nae illiusmodi iam nobis magna civium

    Penuria est: homo antiqua virtute ac fide.

    Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.

    Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias

    Restare video! Ah, vivere etiam nunc libet.

    Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.

    (HEGIO. GETA. DEMEA. PAMPHILA.)

    HEGIO: Pro Di immortales, facinus indignum, Geta.

    Quid narras?

    GETA: Sic est factum.

    HEGIO: Ex illan familia

    Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine,

    Pol haud paternum istuc dedisti.

    DEMEA: Videlicet

    De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet

    Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi!

    Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec.

    HEGIO: Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent.

    GETA: In te spes omnis, Hegio, nobis sita est.

    Te solum habemus: tu es patronus, tu parens:

    Ille tibi moriens nos commendavit senex.

    Si deseris tu, periimus.

    HEGIO: Cave dixeris.

    Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror.

    DEMEA: Adibo. Salvere Hegionem plurimum

    Iubeo.

    HEGIO: Te quaerebam ipsum. Salve Demea.

    DEMEA: Quid autem?

    HEGIO: Maior filius tuus Aeschinus,

    Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni

    Neque liberalis functus officium est viri.

    DEMEA: Quid istuc est?

    HEGIO: Nostrum amicum noras Simulum

    Atque aequalem?

    DEMEA: Quidni?

    HEGIO: Filiam eius virginem

    Vitiavit.

    DEMEA: Hem!

    HEGIO: Mane; nondum audisti, Demea,

    Quod est gravissimum.

    DEMEA: An quid est etiam amplius?

    HEGIO: Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est:

    Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:

    Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginis

    Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans,

    Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.

    Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eo

    Compressu gravida facta est: mensis hic decimus est.

    Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet,

    Paravit quicum vivat, illam deserit.

    DEMEA: Pro certon tu istaec dicis?

    HEGIO: Mater virginis

    In medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta

    Praeterea, ut captus est servorum non malus

    Neque iners, alit illas: solus omnem familiam

    Sustentat: hunc abduce, vinci; quaere rem.

    GETA: Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea.

    Postremo non negabit: coram ipsum cedo.

    DEMEA: Pudet: nec quid agam neque quid huic respondeam

    Scio.

    PAMPHILA: Miseram me, differor doloribus.

    Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro.

    HEGIO: Hem.

    Numnam illa quaeso parturit?

    GETA: Certe Hegio.

    HEGIO: Hem.

    Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea:

    Quod vos vis cogit, id voluntate impetret.

    Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet:

    Sin aliter animus vester est, ego, Demea,

    Summa vi defendam hanc atque illum mortuum.

    Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis

    Sumus educti; una semper militiae et domi

    Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem.

    Quapropter nitar, faciam, experiar, denique

    Animam relinquam potius quam illas deseram.

    Quid mihi respondes?

    DEMEA: Fratrem conveniam, Hegio:

    Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar.

    HEGIO:

    Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites

    Quam vos facillime agitis, quam estis maxime

    Potentes, dites, fortunati, nobiles,

    Tam maxime vos aequo animo aequa noscere

    Oportet, si vos vultis perhiberi probos.

    DEMEA:

    Redito: fient quae fieri aequum est omnia.

    HEGIO: Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam.

    DEMEA: Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo

    Defunctum: verum nimia illaec licentia

    Profecto evadet in aliquod magnum malum.

    Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.

    (HEGIO.) HEGIO.: Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes,

    Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est,

    Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine.

    Si est facturus ut sit officium suum,

    Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia,

    Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam.