Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Adelphi

    Chapter 1

    Terence

    (SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.)

    SANNIO: Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:

    Subvenite inopi.

    AESCHINUS: Otiose nunc iam ilico hic consiste.

    Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget.

    SANNIO: Ego istam invitis omnibus—

    AESCHINUS:

    Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.

    SANNIO: Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum;

    Leno ego sum.

    AESCHINUS: Scio.

    SANNIO: At ita ut usquam fuit fide quisquam optima.

    Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle

    Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar;

    Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris.

    Novi ego vestra haec: Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse

    Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis.

    AESCHINUS: Abi prae strenue ac fores aperi.

    SANNIO: Ceterum hoc nihil facis.

    AESCHINUS: I intro iam nunc.

    SANNIO: At enim non sinam.

    AESCHINUS: Accede illuc Parmeno;

    Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo.

    Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos:

    Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat.

    SANNIO: Istuc volo ergo ipsum experiri.

    AESCHINUS: Hem, serva: omitte mulierem.

    SANNIO: O facinus indignum!

    AESCHINUS: Geminabit nisi caves.

    SANNIO: Hei misero mihi!

    AESCHINUS:

    Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen.

    I nunc iam.

    SANNIO: Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides?

    AESCHINUS: Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus.

    SANNIO: Quid tibi rei mecum est?

    AESCHINUS: Nihil.

    SANNIO: Quid? nostin qui sim?

    AESCHINUS: Non desidero.

    SANNIO: Tetigin tui quicquam?

    AESCHINUS: Si attigisses ferres infortunium.

    SANNIO:

    Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi?

    Responde.

    AESCHINUS: Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium;

    Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi

    Usque ad necem operiere loris.

    SANNIO: Loris liber?

    AESCHINUS: Sic erit.

    SANNIO: O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus?

    AESCHINUS:

    Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam.

    SANNIO: Egon debacchatus sum autem, an tu in me?

    AESCHINUS: Mitte ista, atque ad rem redi.

    SANNIO: Quam rem? quo redeam?

    AESCHINUS: Iamne me vis dicere id quod ad te attinet?

    SANNIO: Cupio; aequi modo aliquid.

    AESCHINUS: Vah! leno iniqua me non vult loqui.

    SANNIO: Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium;

    Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria.

    AESCHINUS: Nam hercle etiam hoc restat.

    SANNIO: Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine.

    AESCHINUS: Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male.

    Argenti tantum dabitur.

    SANNIO: Quid si ego tibi illam nolo vendere,

    Coges me?

    AESCHINUS: Minime.

    SANNIO: Namque id metui.

    AESCHINUS: Neque vendendam censeo,

    Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.

    Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam?

    Delibera hoc dum ego redeo leno.

    SANNIO: Pro supreme Iupiter!

    Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria.

    Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam:

    Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.

    Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier.

    Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat.

    Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor;

    Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico

    Vendidisse me: de argento somnium: mox; Cras redi.

    Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est.

    Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis,

    Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.

    Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.

    (SYRUS. SANNIO.)

    SYRUS: Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam

    Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio

    Nescio quid concertasse cum hero?

    SANNIO: Nunquam vidi iniquius

    Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:

    Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.

    SYRUS: Tua culpa.

    SANNIO: Quid agerem?

    SYRUS: Adolescenti morem gestum oportuit.

    SANNIO: Qui potui melius qui hodie usque os praebui?

    SYRUS: Age, scis quid loquar?

    Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.

    SANNIO: Hui!

    SYRUS: Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque

    Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,

    Ne non tibi istuc foeneraret?

    SANNIO: Ego spem pretio non emo.

    SYRUS: Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.

    SANNIO: Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui

    Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.

    SYRUS:

    Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,

    Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.

    SANNIO: Hem!

    SYRUS: Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,

    Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.

    SANNIO: Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.

    SYRUS: Timet:

    Inieci scrupulum homini.

    SANNIO: O scelera! illud vide

    Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres

    Complures; et item hine alia quae porto Cyprum.

    Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.

    Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero

    Nihil est; refrixerit res. Nunc demum venis?

    Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere

    Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.

    SYRUS: Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?

    SANNIO: Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?

    Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?

    SYRUS: Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet:

    Potius quam venias in periculum, Sannio,

    Servesne an perdas totum, dividuum face:

    Minas decem conradet alicunde.

    SANNIO: Hei mihi,

    Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?

    Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:

    Praeterea colaphis tuber est totum caput.

    Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.

    SYRUS: Ut lubet.

    Numquid vis quin abeam?

    SANNIO: Immo hercle hoc quaeso, Syre;

    Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,

    Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.

    Scio te non usum antehac amicitia mea:

    Memorem me dices esse et gratum.

    SYRUS: Sedulo

    Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est

    De amica.

    SANNIO: Quid quod te oro?

    SYRUS: Paulisper mane.

    (CTESIPHO. SYRUS.)

    CTESIPHO: Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas:

    Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit.

    O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio;

    Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua.

    Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror,

    Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem.

    SYRUS: O Ctesipho.

    CTESIPHO: O Syre, Aeschinus ubi est?

    SYRUS: Ellum, te exspectat domi.

    CTESIPHO: Hem.

    SYRUS: Quid est?

    CTESIPHO: Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput,

    Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo;

    Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit:

    Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit?

    SYRUS: Mane, mane: ipse exit foras.

    (AESCHINUS. SANNIO. CTESIPHO. SYRUS.)

    AESCHINUS: Ubi ille est sacrilegus?

    SANNIO: Men quaerit? numquidnam effert? Occidi:

    Nihil video.

    AESCHINUS: Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho?

    In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.

    CTESIPHO: Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine,

    O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius,

    Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes.

    AESCHINUS: Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho.

    Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum

    Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier.

    CTESIPHO:

    Pudebat.

    AESCHINUS: Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam

    Rem paene ex patria!—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant.

    CTESIPHO: Peccavi.

    AESCHINUS: Quid ait tandem nobis Sannio?

    SYRUS: Iam mitis est.

    AESCHINUS: Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho.

    SANNIO: Syre, insta.

    SYRUS: Eamus; namque hic properat in Cyprum.

    SANNIO: Ne tam quidem;

    Quamvis etiam maneo otiosus hic.

    SYRUS: Reddetur; ne time.

    SANNIO: At ut omne reddat.

    SYRUS: Omne reddet: tace modo, ac sequere hac.

    SANNIO: Sequor.

    CTESIPHO: Heus, heus, Syre.

    SYRUS: Hem, quid est?

    CTESIPHO: Obsecro hercle, hominem istum impurissimum

    Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet,

    Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim.

    SYRUS:

    Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim;

    Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera.

    Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio.

    CTESIPHO: Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.