Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Andria

    Chapter prologue

    Terence

    PROLOGUS: Poeta quum primum animum ad scribendum appulit,

    Id sibi negoti credidit solum dari

    Populo ut placerent quas fecisset fabulas.

    Verum aliter evenire multo intelligit.

    Nam in prologis scribundis operam abutitur,

    Non qui argumentum narret, sed qui malevoli

    Veteris poetae maledictis respondeat.

    Nunc quam rem vitio dent quaeso animum advortite.

    Menander fecit Andriam et Perinthiam.

    Qui utramvis recte norit ambas noverit.

    Non ita dissimili sunt argumento, sed tamen

    Dissimili oratione sunt factae ac stilo.

    Quae convenere in Andriam ex Perinthia

    Fatetur transtulisse atque usum pro suis.

    Id isti vituperant factum; atque in eo disputant,

    Contaminari non decere fabulas.

    Faciuntne intelligendo ut nihil intelligant.

    Qui quum hunc accusant Naevium, Plautum, Ennium

    Accusant, quos hic noster auctores habet:

    Quorum aemulari exoptat negligentiam

    Potius, quam istorum obscuram diligentiam.

    Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant

    Maledicere, malefacta ne noscant sua.

    Favete, adeste aequo animo, et rem cognoscite,

    Ut pernoscatis, ecquid spei sit reliquum,

    Posthac quas faciet de integro comoedias,

    Spectandae an exigendae sint vobis prius.