Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Andria

    Chapter 1

    Terence

    (SIMO. SOSIA.)

    SIMO: Vos istaec intro auferte: abite. Sosia,

    Adesdum: paucis te volo.

    SOSIA: Dictum puta:

    Nempe ut curentur recte haec.

    SIMO: Immo aliud.

    SOSIA: Quid est

    Quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?

    SIMO:

    Nihil istac opus est arte ad hanc rem quam paro:

    Sed iis quas semper in te intellexi sitas,

    Fide et taciturnitate.

    SOSIA: Exspecto quid velis.

    SIMO: Ego postquam te emi, a parvulo ut semper tibi

    Apud me iusta et clemens fuerit servitus

    Scis: feci e servo ut esses libertus mihi.

    Propterea quod servibas liberaliter.

    Quod habui summum pretium, persolvi tibi.

    SOSIA: In memoria habeo.

    SIMO: Haud muto factum.

    SOSIA: Gaudeo

    Si tibi quid feci aut facio quod placet, Simo,

    Et gratum id fuisse advorsum te habeo gratiam.

    Sed mihi hoc molestum est: nam istaec commemoratio

    Quasi exprobratio est immemoris benefici.

    Quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.

    SIMO: Ita faciam: hoc primum in hac re praedico tibi;

    Quas credis esse has non sunt verae nuptiae.

    SOSIA: Cur simulas igitur?

    SIMO: Rem omnem a principio audies;

    Eo pacto et gnati vitam, et consilium meum

    Cognosces, et quid facere in hac re te velim.

    Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia,

    Liberius vivendi fuit potestas: nam antea

    Qui scire posses, aut ingenium noscere,

    Dum aetas, metus, magister, prohibebant?

    SOSIA: Ita est.

    SIMO: Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,

    Ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos

    Alere aut canes ad venandum, aut ad philosophos:

    Horum ille nihil egregie praeter caetera

    Studebat: et tamen omnia haec mediocriter.

    Gaudebam.

    SOSIA: Non iniuria: nam id arbitror

    Apprime in vita esse utile ut ne quid nimis.

    SIMO:

    Sic vita erat: facile omnes perferre ac pati

    Cum quibus erat cunque una: iis sese dedere:

    Eorum obsequi studiis: advorsus nemini:

    Nunquam praeponens se illis: ita facillime

    Sine invidia laudem invenias et amicos pares.

    SOSIA:

    Sapienter vitam instituit: namque hoc tempore

    Obsequium amicos, veritas odium parit.

    SIMO: Interea mulier quaedam abhinc triennium

    Ex Andro commigravit huc viciniae,

    Inopia et cognatorum negligentia

    Coacta, egregia forma atque aetate integra.

    SOSIA: Hei vereor ne quid Andria apportet mali.

    SIMO: Primum haec pudice vitam parce ac duriter

    Agebat, lana ac tela victum quaeritans.

    Sed postquam amans accessit, pretium pollicens,

    Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium

    Hominum a labore proclive ad libidinem,

    Accepit conditionem, dein quaestum occipit.

    Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium

    Perduxere illuc secum ut una esset meum.

    Egomet continuo mecum, Certe captus est,

    Habet. Observabam mane illorum servulos

    Venientes aut abeuntes: rogitabam, Heus puer,

    Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? Nam Andriae

    Illi id erat nomen.

    SOSIA: Teneo.

    SIMO: Phaedrum, aut Cliniam

    Dicebant, aut Niceratum; nam hi tres tum simul

    Amabant. Eho, quid Pamphilus? Quid? symbolam

    Dedit, coenavit. Gaudebam. Item alio die

    Quaerebam: comperiebam nihil ad Pamphilum

    Quidquam attinere. Enimvero spectatum satis

    Putabam, et magnum exemplum continentiae.

    Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi,

    Neque commovetur animus in ea re tamen,

    Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum.

    Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia

    Bona dicere, et laudare fortunas meas

    Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.

    Quid verbis opus est? hac fama impulsus Chremes,

    Ultro ad me venit unicam gnatam suam

    Cum dote summa filio uxorem ut daret.

    Placuit; despondi. Hic nuptiis dictus est dies.

    SOSIA: Quid obstat cur non verae fiant?

    SIMO: Audies.

    Fere in diebus paucis quibus haec acta sunt

    Chrysis vicina haec moritur.

    SOSIA: O factum bene!

    Beasti; metui a Chryside.

    SIMO: Ibi tum filius

    Cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;

    Curabat una funus, tristis interim,

    Nonnunquam collacrumabat: placuit tum id mihi.

    Sic cogitabam; Hic, parvae consuetudinis

    Causa, mortem huius tam fert familiariter:

    Quid si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?

    Haec ego putabam esse omnia humani ingeni

    Mansuetique animi officia. Quid multis moror?

    Egomet quoque eius causa in funus prodeo,

    Nihil suspicans etiam mali.

    SOSIA: Hem, quid est?

    SIMO: Scies.

    Effertur: imus. Interea inter mulieres

    Quae ibi aderant forte unam adspicio adolescentulam,

    Forma.

    SOSIA: Bona fortasse.

    SIMO: Et vultu, Sosia,

    Adeo modesto, adeo venusto, ut nihil supra.

    Quia tum mihi lamentari praeter caeteras

    Visa est, et quia erat forma praeter caeteras

    Honesta et liberali, accedo ad pedisequas;

    Quae sit rogo. Sororem esse aiunt Chrysidis.

    Percussit illico animum: at at! hoc illud est,

    Hinc illae lacrumae; haec illa est misericordia.

    SOSIA:

    Quam timeo, quorsum evadas.

    SIMO: Funus interim

    Procedit: sequimur: ad sepulcrum venimus:

    In ignem posita est: fletur. Interea haec soror

    Quam dixi ad flammam accessit imprudentius,

    Satis cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus

    Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.

    Accurrit: mediam mulierem complectitur:

    Mea Glycerium, inquit, quid agis? cur te is perditum?

    Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,

    Reiecit se in eum flens quam familiariter.

    SOSIA:

    Quid ais?

    SIMO: Redeo inde iratus atque aegre ferens.

    Nec satis ad obiurgandum causae. Diceret,

    Quid feci? quid commerui aut peccavi pater?

    Quae sese in ignem iniicere voluit, prohibui,

    Servavi. Honesta oratio est.

    SOSIA: Recte putas.

    Nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,

    Quid facias illi qui dederit damnum aut malum?

    SIMO: Venit Chremes postridie ad me clamitans,

    Indignum facinus; comperisse Pamphilum

    Pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo

    Negare factum; ille instat factum: denique

    Ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam

    Neget daturum.

    SOSIA: Non tu ibi gnatum?

    SIMO: Ne haec quidem

    Satis vehemens causa ad obiurgandum.

    SOSIA: Qui cedo?

    SIMO: Tute ipse his rebus finem praescripsti pater.

    Prope adest cum alieno more vivendum est mihi:

    Sine nunc meo me vivere interea modo.

    SOSIA: Qui igitur relictus est obiurgandi locus?

    SIMO: Si propter amorem uxorem nolit ducere,

    Ea primum ab illo animadvertenda iniuria est.

    Et nunc id operam do ut per falsas nuptias

    Vera obiurgandi causa sit si deneget:

    Simul sceleratus Davus siquid consili

    Habet ut consumat nunc cum nihil obsint doli;

    Quem ego credo manibus pedibus obnixe omnia

    Facturum; magis id adeo mihi ut incommodet

    Quam ut obsequatur gnato.

    SOSIA: Quapropter?

    SIMO: Rogas?

    Mala mens, malus animus. Quem quidem ego si sensero—

    Sed quid opus est verbis? Sin eveniat quod volo,

    In Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes,

    Qui mi exorandus est: et spero confore.

    Nunc tuum est officium has bene ut adsimules nuptias:

    Perterrefacias Davum: observes filium,

    Quid agat, quid cum illo consili captet.

    SOSIA: Sat est:

    Curabo: eamus nunc iam intro.

    SIMO: I prae, sequar.

    (SIMO. DAVUS.)

    SIMO: Non dubium est quin uxorem nolit filius:

    Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias

    Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras.

    DAVUS: Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas

    Verebar quorsum evaderet:

    Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo

    Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit.

    SIMO: At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo.

    DAVUS: Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio,

    Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi,

    Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:

    Astute.

    SIMO: Carnufex, quae loquitur?

    DAVUS: Herus est, neque provideram.

    SIMO: Dave.

    DAVUS: Hem, quid est?

    SIMO: Ehodum ad me!

    DAVUS: Quid hic volt?

    SIMO: Quid ais?

    DAVUS: Qua de re?

    SIMO: Rogas?

    Meum gnatum rumor est amare.

    DAVUS: Id populus curat scilicet.

    SIMO:

    Hocine agis, an non?

    DAVUS: Ego vero istuc.

    SIMO: Sed nunc ea me exquirere

    Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet.

    Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum:

    Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat.

    Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam.

    DAVUS:

    Hoc quid sit?

    SIMO: Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.

    DAVUS: Ita aiunt.

    SIMO: Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum

    Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat.

    DAVUS: Non hercle intelligo.

    SIMO: Non? hem!

    DAVUS: Non: Davus sum, non Oedipus.

    SIMO: Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui.

    DAVUS: Sane quidem.

    SIMO:

    Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis

    Fallaciae conari quo fiant minus,

    Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus,

    Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,

    Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.

    Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem?

    DAVUS: Immo callide;

    Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es.

    SIMO: Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier.

    DAVUS: Bona verba, quaeso.

    SIMO: Irrides: nil me fallis. Edico tibi

    Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave.

    (DAVUS.) DAVUS: Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae,

    Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:

    Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt.

    Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni.

    Si illum relinquo eius vitae timeo: sin opitulor huius minas;

    Cui verba dare difficile est. Primum iam de amore hoc comperit:

    Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.

    Si senserit perii: aut si lubitum fuerit causam ceperit,

    Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.

    Ad haec mala hoc mihi accedit etiam: haec Andria,

    Si ista uxor sive amica est, gravida e Pamphilo est.

    Audireque eorum est operae pretium audaciam:

    Nam inceptio est amentium haud amantium:

    Quicquid peperisset decreverunt tollere:

    Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam,

    Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex,

    Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam:

    Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam Chrysidis

    Patrem recepisse orbam, parvam: Fabulae.

    Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet.

    Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum ut

    Conveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.

    (MYSIS.) MYSIS: Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes.

    Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria,

    Nec satis digna cui committas primo partu mulierem;

    Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae,

    Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecro

    Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum.

    Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet.

    Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.

    (PAMPHILUS. MYSIS.)

    PAMPHILUS: Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris?

    MYSIS: Quid illud est?

    PAMPHILUS: Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est?

    Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit

    Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit?

    MYSIS: Miseram me, quod verbum audio?

    PAMPHILUS: Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihi

    Gnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt.

    Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat:

    Quod si fit pereo funditus.

    Adeon’ hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum?

    Pro deum atque hominum fidem!

    Nullon’ ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero?

    Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem,

    Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor:

    Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,

    Itur ad me.

    MYSIS: Oratio haec me miseram exanimavit metu.

    PAMPHILUS: Nam quid ego nunc dicam de patre? ah

    Tantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modo

    Mihi apud forum, Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie, inquit, para:

    Abi domum. Id mi visus est dicere, Abi cito, et suspende te.

    Obstipui: censen’ me verbum potuisse ullum proloqui? aut

    Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui.

    Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget?

    Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar?

    Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt,

    Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio,

    Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc

    Quae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi!

    Incertum est quid agam.

    MYSIS: Misera timeo incertum hoc quorsum accidat.

    Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui.

    Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.

    PAMPHILUS: Quis hic loquitur? Mysis? salve.

    MYSIS: O salve, Pamphile.

    PAMPHILUS: Quid agit?

    MYSIS: Rogas?

    Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diem

    Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet,

    Ne deseras se.

    PAMPHILUS: Hem, egone istuc conari queam?

    Ego propter me illam decipi miseram sinam

    Quae mihi suum animum atque omnem vitam credidit,

    Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?

    Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam

    Coactum egestate ingenium immutarier?

    Non faciam.

    MYSIS: Haud vereor si in te solo sit situm;

    Sed ut vim queas ferre.

    PAMPHILUS: Adeone me ignavum putas,

    Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum,

    Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor

    Commoveat neque commoneat ut servem fidem?

    MYSIS: Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui.

    PAMPHILUS: Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi

    Scripta illa sunt in animo dicta Chrysidis

    De Glycerio. Iam ferme moriens me vocat:

    Accessi: vos semotae: nos soli: incipit:

    Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides:

    Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles

    Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.

    Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum,

    Per tuam fidem, perque huius solitudinem,

    Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras,

    Si te in germani fratris dilexi loco,

    Sive haec te solum semper fecit maximi,

    Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.

    Te isti virum do amicum tutorem patrem.

    Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei.

    Hanc mihi in manum dat: mors continuo ipsam occupat.

    Accepi: acceptam servabo.

    MYSIS: Ita spero quidem.

    PAMPHILUS: Sed cur tu abis ab illa?

    MYSIS: Obstetricem arcesso.

    PAMPHILUS: Propera, atque audin’?

    Verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam.

    MYSIS: Teneo.