Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Eunuchus

    Chapter 1

    Terence

    (PHAEDRIA. PARMENO.)

    PHAEDRIA: Quid igitur faciam? non eam? ne nunc quidem

    Cum arcessor ultro? an potius ita me comparem

    Non perpeti meretricum contumelias?

    Exclusit: revocat. Redeam? non, si me obsecret.

    PARMENO:

    Si quidem hercle possis, nihil prius neque fortius:

    Verum si incipies, neque pertendes naviter,

    Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,

    Infecta pace, ultro ad eam venies, indicans

    Te amare et ferre non posse, actum est: ilicet:

    Peristi. Eludet, ubi te victum senserit.

    Proin tu dum est tempus etiam atque etiam cogita,

    Here, quae res in se neque consilium neque modun

    Habet ullum eam consilio regere non potes.

    In amore haec omnia insunt vitia; iniuriae,

    Suspiciones, inimicitiae, indutiae,

    Bellum, pax rursum. Incerta haec si tu postules

    Ratione certa facere, nihilo plus agas

    Quam si des operam ut cum ratione insanias.

    Et quod nunc tute tecum iratus cogitas,

    Egone illam quae illum? quae me? quae non? sine modo:

    Mori me malim: sentiet qui vir siem;

    Haec verba una mehercle falsa lacrimula,

    Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,

    Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis

    Ei ultro supplicium.

    PHAEDRIA: O indignum facinus! nunc ego et

    Illam scelestam esse et me miserum sentio;

    Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,

    Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.

    PARMENO: Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas

    Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas:

    Et ne te afflictes.

    PHAEDRIA: Itane suades?

    PARMENO: Si sapis:

    Neque praeterquam quas ipse amor molestias

    Habet addas, et illas quas habet recte feras.

    Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;

    Nam quod nos capere oportet haec intercipit.

    (THAIS. PHAEDRIA. PARMENO.)

    THAIS: Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria

    Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,

    Quod heri intromissus non est.

    PHAEDRIA: Totus Parmeno

    Tremo horreoque postquam aspexi hanc.

    PARMENO: Bono animo es:

    Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.

    THAIS: Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?

    Quid hic stabas? cur non recta introibas?

    PARMENO: Caeterum

    De exclusione verbum nullum.

    THAIS: Quid taces?

    PHAEDRIA: Sane quia vero hae mihi patent semper fores,

    Aut quia sum apud te primus.

    THAIS: Missa istaec face.

    PHAEDRIA: Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi

    Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,

    Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,

    Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.

    THAIS:

    Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.

    Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam

    Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.

    PARMENO: Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.

    THAIS: Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia

    Te arcessi iussi ausculta.

    PHAEDRIA: Fiat.

    THAIS: Dic mihi

    Hoc primum, potin est hic tacere?

    PARMENO: Egone? optime.

    Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:

    Quae vera audivi taceo et contineo optime;

    Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;

    Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.

    Proin tu, taceri si vis, vera dicito.

    THAIS: Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.

    PARMENO: Potest taceri hoc.

    THAIS: Ibi tum matri parvulam

    Puellam dono quidam mercator dedit

    Ex Attica hine abreptam.

    PHAEDRIA: Civemne?

    THAIS: Arbitror:

    Certum non scimus: matris nomen et patris

    Dicebat ipsa: patriam et signa caetera

    Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.

    Mercator hoc addebat, e praedonibus

    Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.

    Mater ubi accepit, coepit studiose omnia

    Docere, educare ita uti si esset filia.

    Sororem plerique esse credebant meam.

    Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite

    Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.

    PARMENO: Utrumque hoc falsum est: effluet.

    THAIS: Qui istuc?

    PARMENO: Quia

    Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;

    Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.

    THAIS: Ita est: sed sine me pervenire quo volo.

    Interea miles qui me amare occeperat

    In Cariam est profectus: te interea loci

    Cognovi: tute scis postilla quam intumum

    Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.

    PHAEDRIA: Ne hoc quidem tacebit Parmeno.

    THAIS: Oh, dubiumne id est?

    Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est

    Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.

    Is hanc ubi forma videt honesta virginem,

    Et fidibus scire, pretium sperans ilico

    Producit, vendit. Forte fortuna affuit

    Hic meus amicus: emit eam dono mihi,

    Imprudens harum rerum ignarusque omnium.

    Is venit: postquam sensit me tecum quoque

    Rem habere, fingit causas ne det sedulo.

    Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi

    Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim

    Sese relinquam, velle se illam mihi dare;

    Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,

    Ad virginem animum adiecit.

    PHAEDRIA: Etiamne amplius?

    THAIS: Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,

    Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:

    Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis

    Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem

    Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,

    Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.

    Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.

    Sine illum priores partes hosce aliquot dies

    Apud me habere. Nihil respondes?

    PHAEDRIA: Pessima,

    Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?

    PARMENO: Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.

    PHAEDRIA:

    At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula

    Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:

    Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.

    Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;

    Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?

    Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times

    Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.

    THAIS: Ego id timeo?

    PHAEDRIA: Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.

    Num solus ille dona dat? nuncubi meam

    Benignitatem sensisti in te claudier?

    Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia

    Ancillulam relictis rebus omnibus

    Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,

    Quia solae utuntur his reginae; repperi.

    Heri minas viginti pro ambobus dedi:

    Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:

    Ob haec facta abs te spernor.

    THAIS: Quid istic Phaedria?

    Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror

    Id fieri posse maxime, verumtamen,

    Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

    PHAEDRIA:

    Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,

    Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem

    Sincere dici quidvis possem perpeti.

    PARMENO: Labascit victus uno verbo quam cito!

    THAIS: Ego non ex animo misera dico? quam ioco

    Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?

    Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum

    Saltem ut concedas solum?

    PHAEDRIA: Siquidem biduum;

    Verum ne fiant isti viginti dies.

    THAIS: Profecto non plus biduum, aut —

    PHAEDRIA: Aut nihil moror.

    THAIS:

    Non fiet: hoc modo sine te exorem.

    PHAEDRIA: Scilicet

    Faciendum est quod vis.

    THAIS: Merito amo te.

    PHAEDRIA: Bene facis.

    Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.

    Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.

    Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.

    PARMENO: Maxime.

    PHAEDRIA:

    In hoc biduum Thais vale.

    THAIS: Mi Phaedria

    Et tu; numquid vis aliud?

    PHAEDRIA: Egone quid velim?

    Cum milite isto praesens absens ut sies;

    Noctes diesque me ames; me desideres;

    Me somnies; me expectes; de me cogites;

    Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:

    Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.

    THAIS: Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,

    Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.

    Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,

    Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo

    Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:

    Et quicquid huius feci causa virginis

    Feci; nam me eius spero fratrem propemodum

    Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:

    Et is hodie venturum ad me constituit domum.

    Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.