Chapter 2
Hellenistic Terence Latin(PHAEDRIA. PARMENO.)
PHAEDRIA: Fac ita ut iussi deducantur isti.
PARMENO: Faciam.
PHAEDRIA: At diligenter.
PARMENO: Fiet.
PHAEDRIA: At mature.
PARMENO: Fiet.
PHAEDRIA: Satin hoc mandatum est tibi?
PARMENO: Ah!
Rogitare? quasi difficile sit.
Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria
Quam hoc peribit.
PHAEDRIA: Ego quoque una pereo, quod mihi est carius:
Ne istuc tam iniquo patiare animo.
PARMENO: Minime; quin effectum dabo.
Sed numquid aliud imperas?
PHAEDRIA: Munus nostrum ornato verbis, quod poteris; et istum aemulum,
Quod poteris, ab ea pellito.
PARMENO:
Memini, tametsi nullus moneas.
PHAEDRIA: Ego rus ibo, atque ibi manebo.
PARMENO: Censeo.
PHAEDRIA: Sed heus tu!
PARMENO: Quid vis?
PHAEDRIA: Censen posse me offirmare
Et perpeti ne redeam interea?
PARMENO: Tene? non hercle arbitror.
Nam aut iam revertere, aut mox noctu te adiget horsum insomnia.
PHAEDRIA: Opus faciam ut defatiger usque ingratiis ut dormiam.
PARMENO:
Vigilabis lassus; hoc plus facies.
PHAEDRIA: Ah nihil dicis Parmeno.
Eiicienda hercle haec est mollities animi: nimis me indulgeo.
Tandem non ego illa caream, si sit opus, vel totum triduum?
PARMENO: Hui!
Universum triduum? vide quid agas.
PHAEDRIA: Stat sententia.
PARMENO: Di boni, quid hoc morbi est? adeone homines immutarier
Ex amore ut non cognoscas eundem esse? Hoc nemo fuit
Minus ineptus magis severus quisquam, nec magis continues.
Sed quis hic est qui huc pergit? at at! hic quidem est parasitus Gnatho
Militis: ducit secum una virginem dono huic. Papae!
Facie honesta: mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo
Cum meo decrepito hoc eunucho. Haec superat ipsam Thaidem.
(GNATHO. PARMENO.)
GNATHO: Di immortales! homini homo quid praestat, stulto intelligens
Quid interest! hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi.
Conveni hodie adveniens quendam mei loci hinc atque ordinis,
Hominem haud impurum, itidem patria qui abligurierat bona.
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
Quid istuc, inquam, ornati est? Quoniam miser quod habui perdidi. Hem,
Quo redactus sum! omnes noti me atque amici deserunt.
Hic ego illum contempsi prae me. Quid homo, inquam, ignavissime?
Itan parasti te, ut spes nulla reliqua in te sit tibi?
Simul consilium cum re amisti? viden me ex eodem ortum loco,
Qui color, nitor, vestitus, quae habitudo est corporis?
Omnia habeo, neque quicquam habeo. Nihil cum est nihil defit tamen.
At ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati
Possum. Quid? tu his rebus credis fieri? tota erras via.
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
Hoc novum est aucupium: ego adeo hanc primus inveni viam.
Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,
Nec sunt: hos consector. Hisce ego non paro me ut rideant;
Sed his ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul.
Quicquid dicunt laudo: id rursum si negant, laudo id quoque.
Negat quis? nego: ait? aio. Postremo imperavi egomet mihi
Omnia assentari. Is quaestus nunc est multo uberrimus.
PARMENO: Scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit.
GNATHO: Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus,
Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes,
Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
Quibus et re salva et perdita profueram, et prosum saepe.
Salutant; ad coenam vocant; adventum gratulantur.
Ille ubi miser famelicus videt me esse in tanto honore,
Et tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare
Ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi;
Si potis est, tanquam philosophorum habent disciplina ex ipsis
Vocabula, parasiti item ut Gnathonici vocentur.
PARMENO: Viden otium et cibus quid faciat alienus?
GNATHO: Sed ego cesso
Ad Thaidem hanc deducere, et rogitare ad coenam ut veniat?
Sed Parmenonem ante ostium Thaidis tristem video,
Rivalis servum. Salva res est: nimirum homines frigent.
Nebulonem hunc certum est ludere.
PARMENO: Hice hoc munere arbitrantur
Suam Thaidem esse.
GNATHO: Plurima salute Parmenonem
Summum suum impertit Gnatho. Quid agitur?
PARMENO: Statur.
GNATHO: Video.
Numquidnam quod nolis vides?
PARMENO: Te.
GNATHO: Credo; at numquid aliud?
PARMENO: Quidum?
GNATHO: Quia tristis es.
PARMENO: Nihil equidem.
GNATHO: Ne sis: sed quid videtur
Hoc tibi mancipium?
PARMENO: Non malum hercle.
GNATHO: Uro hominem.
PARMENO: Ut falsus animi est!
GNATHO: Quam hoc munus gratum Thaidi arbitrare esse?
PARMENO: Hoc nunc dicis,
Eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudo est.
GNATHO: Sex ego te totos Parmeno hos menses quietum reddam,
Ne sursum deorsum cursites, neve usque ad lucem vigiles.
Ecquid beo te?
PARMENO: Men? papae!
GNATHO: Sic soleo amicos.
PARMENO: Laudo.
GNATHO: Detineo te fortasse: tu profectus alio fueras.
PARMENO:
Nusquam.
GNATHO: Tum tu igitur paululum da mihi operae: fac ut admittar
Ad illam.
PARMENO: Age modo; nunc tibi patent fores hae, quia istam ducis.
GNATHO: Numquam evocari hinc vis foras?
PARMENO: Sine biduum hoc praetereat:
Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus
Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra.
GNATHO:
Etiam nunc hic stas Parmeno? eho numnam hic relictus custos,
Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
PARMENO: Facete dictum: mira vero militi quae placeant.
Sed video herilem filium minorem huc advenire.
Miror quid ex Piraeeo abierit; nam ibi custos publice est nunc.
Non temere est; et properans venit: nescio quid circumspectat.
(CHAEREA. PARMENO.)
CHAEREA: Occidi.
Neque virgo est usquam; neque ego, qui illam e conspectu amisi meo.
Ubi quaeram? Ubi investigem? Quem perconter? Quam insistam viam?
Incertus sum: una haec spes est; ubi ubi est, diu celari non potest.
O faciem pulchramn! deleo omnes dehinc ex animo mulieros.
Taedet quotidianarum harum formarum.
PARMENO: Ecce autem alterum!
Nescio quid de more loquitur.
CHAEREA: O infortunatum senem!
PARMENO: Hic vero est qui si occeperit lucidum iocumque dices
Illum alterum fuisse praeut quae dabit huius rabies.
CHAEREA:
Ut illum Di Deaeque senium perdant qui me hodie remoratus est,
Meque adeo qui restiterim; tum autem qui illum floccifecerim.
Sed eccum Parmenonem: salve.
PARMENO: Quid tu es tristis? quidve es alacris?
Unde is?
CHAEREA: Egone? nescio hercle, neque unde eam, neque quorsumn eam:
Ita prorsum oblitus sum mei.
PARMENO:
Qui quaeso?
CHAEREA: Amo.
PARMENO: Hem!
CHAEREA: Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.
Scis te mihi saepe pollicitum esse; Chaerea aliquid inveni
Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;
Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.
PARMENO: Age, inepte.
CHAEREA: Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant;
Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.
Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student
Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.
Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas:
Itaque ergo amantur.
PARMENO: Quid tua istaec?
CHAEREA: Nova figura oris.
PARMENO: Papae!
CHAEREA: Color verus, corpus solidum et succi plenum.
PARMENO: Anni?
CHAEREA: Anni? sedecim.
PARMENO: Flos ipse.
CHAEREA: Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.
PARMENO: Quid? virgo cuia est?
CHAEREA: Nescio hercle.
PARMENO: Unde est?
CHAEREA: Tantundem.
PARMENO: Ubi habitat?
CHAEREA:
Ne id quidem.
PARMENO: Ubi vidisti?
CHAEREA: In via.
PARMENO: Qua ratione amisti?
CHAEREA: Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;
Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae
Felicitates omnes adversae sient.
PARMENO: Quid hoc est sceleris?
CHAEREA: Perii.
PARMENO: Quid factum est?
CHAEREA: Rogas?
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,
Novistin?
PARMENO: Quidni?
CHAEREA: Is dum sequor hanc fit mihi obviam.
PARMENO: Incommode hercle.
CHAEREA: Immo enimvero infeliciter;
Nam incommoda alia sunt cicenda, Parmeno.
Illum liquet mihi deierare his mensibus
Sex septem prorsum non vidisse proximis,
Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
Eho nonne hoc monstri simile est? quid ais?
PARMENO: Maxime.
CHAEREA: Continuo accurrit ad me quam longe quidem,
Incurvus, tremulus, labiis demissis, gemens.
Heus! heus! tibi dico Chaerea, inquit. Restiti.
Scin quid ego te volebam? Dic. Cras est mihi
Iudicium. Quid tum? Ut diligenter nunties
Patri, advocatus mane mihi esse ut meminerit.
Dum haec dicit, abiit hora. Rogo numquid velit?
Recte, inquit. Abeo. Cum huc respicio ad virginem,
Illa sese interea commodum huc adverterat
In hanc nostram plateam.
PARMENO: Mirum ni hanc dicit modo
Huic quae data est dono.
CHAEREA: Huc cum advenio nulla erat.
PARMENO: Comites secuti scilicet sunt virginem.
CHAEREA:
Verum: parasitus cum ancilla.
PARMENO: Ipsa est: ilicet:
Desine: iam conclamatum est.
CHAEREA: Alias res agis.
PARMENO: Istuc ago quidem.
CHAEREA: Nostin quae sit? die mihi:
Aut vidistin?
PARMENO: Vidi; novi; scio quo abducta sit.
CHAEREA: Eho Parmeno mi nostin?
PARMENO: Novi.
CHAEREA: Et scis ubi siet?
PARMENO:
Huc deducta est ad meretricem Thaidem: ei dono data est.
CHAEREA: Quis is est tam potens cum tanto munere hoc?
PARMENO: Miles Thraso,
Phaedriae rivalis.
CHAEREA: Duras fratris partes praedicas.
PARMENO: Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,
Tum id magis dicas.
CHAEREA: Quodnam quaeso hercle?
PARMENO: Eunuchum.
CHAEREA: Illumne obsecro
Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
PARMENO: Istune ipsum.
CHAEREA: Homo quatietur certe cum dono foras.
Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
PARMENO: Haud diu est.
CHAEREA: Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
Estne ut fertur forma?
PARMENO: Sane.
CHAEREA: At nihil ad nostram hanc.
PARMENO: Alia res.
CHAEREA:
Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
PARMENO: Faciam sedulo ac
Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
CHAEREA: Quo nunc is?
PARMENO: Domum,
Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
CHAEREA: O fortunatum istum eunuchum qui quidem in hanc detur domum!
PARMENO: Quid ita?
CHAEREA: Rogitas? Summa forma semper conservam domi
Videbit; colloquetur; aderit una in unis aedibus;
Cibum nonnumquam capiet cum ea; interdum propter dormiet.
PARMENO: Quid si nunc tute fortunatus fias?
CHAEREA: Qua re Parmeno?
Responde.
PARMENO: Capias tu illius vestem.
CHAEREA: Vestem? quid tum postea?
PARMENO: Pro illo te ducam.
CHAEREA: Audio.
PARMENO: Te esse illum dicam.
CHAEREA: Intelligo.
PARMENO:
Tu illis fruare commodis quibus tu illum dicebas modo;
Cibum una capias, adsis, tangas, ludas, propter dormias;
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
Praeterea forma et aetas ipsa est facile ut pro eunucho probes.
CHAEREA: Dixti pulchre: numquam vidi melius consilium dari.
Age, eamus intro: nunc iam orna me; abduc, duc, quantum otes.
PARMENO: Quid agis? iocabar equidem.
CHAEREA: Garris.
PARMENO: Perii: quid ego egi miser?
Quo trudis? perculeris iam tu me: tibi equidem dico, mane.
CHAEREA: Eamus.
PARMENO: Pergin?
CHAEREA: Certum est.
PARMENO: Vide ne nimium calidum hoc sit modo.
CHAEREA: Non est profecto: sine.
PARMENO: At enim istaec in me cudetur faba.
CHAEREA: Ah!
PARMENO:
Flagitium facimus.
CHAEREA: An id flagitium est, si in domum meretriciam
Deducar; et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam
Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis,
Nunc referam gratiam; atque eas itidem fallam ut ab illis fallimur?
An potius haec patri aequum est fieri ut a me ludatur dolis:
Quod qui rescierint culpent: illud merito factum omnes putent.
PARMENO: Quid istic? si certum est facere facias: verum ne post conferas
Culpam in me.
CHAEREA: Non faciam.
PARMENO: Iubesne?
CHAEREA: Iubeo, cogo, atque impero.
Numquam defugiam auctoritatem: sequere.
PARMENO: Di vortant bene.