Chapter 3
Hellenistic Terence Latin(THRASO. GNATHO. PARMENO.)
THRASO: Magnas vero agere gratias Thais mihi?
GNATHO: Ingentes.
THRASO: Ain tu? laeta est?
GNATHO: Non tam ipso quidem
Dono quam abs te datum esse: id vero serio
Triumphat.
PARMENO: Huc proviso ut, ubi tempus siet,
Deducam: sed eccum militem.
THRASO: Est istuc datum
Profecto ut grata mihi sint quae facio omnia.
GNATHO: Adverti hercle animum.
THRASO: Vel rex semper maximas
Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.
GNATHO: Labore alieno magnam partam gloriam
Verbis saepe in se transmovet qui habet salem,
Quod in te est.
THRASO: Habes.
GNATHO: Rex te ergo in oculis—
THRASO: Scilicet.
GNATHO: Gestare.
THRASO: Vero: credere omnem exercitum,
Consilia.
GNATHO: Mirum.
THRASO: Tum sicubi eum satietas
Hominum, aut negoti si quando odium ceperat,
Requiescere ubi volebat, quasi—nostin?
GNATHO: Scio:
Quasi ubi illam exspueret iniseriam ex animo.
THRASO: Tenes.
Tum me convivam solum abducebat sibi.
GNATHO: Hui!
Regem elegantem narras.
THRASO: Immo sic homo est
Perpaucorum hominum.
GNATHO: Immo nullorum arbitror,
Si tecum vivit.
THRASO: Invidere omnes mihi;
Mordere clanculum: ego non flocci pendere.
Illi invidere misere: verum unus tamen
Impense, elephantis quem Indicis praefecerat.
Is ubi molestus magis est, Quaeso, inquam, Strato,
Eone es ferox quia habes imperium in belluas?
GNATHO: Pulchre mehercle dictum, et sapienter. Papae!
Iugularas hominem. Quid ille?
THRASO: Mutus ilico.
GNATHO: Quidni esset?
PARMENO: Di vestram fidem! hominem perditum
Miserumque, et illum sacrilegum.
THRASO: Quid illud Gnatho
Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio,
Numquam tibi dixi?
GNATHO: Numquamn: sed narra, obsecro.
Plus millies audivi.
THRASO: Una in convivio
Erat hic quem dico Rhodius adolescentulus.
Forte habui scortum: coepit ad id alludere,
Et me irridere. Quid agis, inquam, homo impudens?
Lepus es, et pulpamentum quaeris?
GNATHO: Ha, ha, he.
THRASO: Quid est?
GNATHO: Facete, lepide, laute; nihil supra.
Tuumne, obsecro te, hoc dictum erat? vetus credidi.
THRASO: Audieras?
GNATHO: Saepe; et fertur in primis.
THRASO: Meum est.
GNATHO:
Dolet dictum imprudenti adolescenti et libero.
PARMENO: At te Di perdant.
GNATHO: Quid ille, quaeso?
THRASO: Perditus.
Risu omnes qui aderant emoriri: denique
Metuebant omnes iam me.
GNATHO: Non iniuria.
THRASO: Sed heus tu, purgone ego me de istac Thaidi,
Quod ear me amare suspicata est?
GNATHO: Nihil minus.
Immo auge magis suspicionem.
THRASO: Cur?
GNATHO: Rogas?
Scin? si quando illa mentionem Phaedriae
Facit, aut si laudat, te ut male urat.
THRASO: Sentio.
GNATHO: Id ut ne fiat haec res sola est remedio.
Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
Continuo: si quando illa dicet, Phaedriam
Commissatum intromittamus: tu, Pamphilam
Cantatum provocemus. Si laudabit haec
Illius formam, tu huius contra. Denique
Par pro pari referto, quod eam mordeat.
THRASO: Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho.
GNATHO: Quando illud quod tu das exspectat atque amat,
Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit
Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
Fructum ne quando iratus tu alio conferas.
THRASO: Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat.
GNATHO: Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum
Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!
(THAIS. THRASO. PARMENO. GNATHO. PYTHIAS.)
THAIS: Audire vocem visa sum modo militis.
Atque eccum. Salve mi Thraso.
THRASO: O Thais mea,
Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas
De fidicina istac?
PARMENO: Quam venuste! quod dedit
Principium adveniens.
THAIS: Plurimum merito tuo.
GNATHO: Eamus ergo ad coenam: quid stas?
PARMENO: Hem alterum:
Abdomini hunc natum dicas.
THRASO: Ubi vis, non moror.
PARMENO: Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam.
Ituran Thais quopiam es?
THAIS: Ehem! Parmeno,
Bene fecisti: hodie itura.
PARMENO: Quo?
THAIS: Quid? hunc non vides?
PARMENO: Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi
A Phaedria.
THRASO: Quid stamus? cur non imus hinc?
PARMENO: Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
Dare huic quae volumus, convenire et colloqui.
THRASO:
Perpulchra credo dona haud nostris similia.
PARMENO: Res indicabit. Heus, iubete istos foras
Exire quos iussi ocius: procede tu huc.
Ex Aethiopia est usque haec.
THRASO: Hic sunt tres minae.
GNATHO: Vix.
PARMENO: Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi,
Quam liberali facie, quam aetate integra!
THAIS: Ita me Di ament honestus est.
PARMENO: Quid tu ais, Gnatho?
Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso?
Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis,
Fac in palaestra, in musicis: quae liberum
Scire aequum est adolescentem solertem dabo.
THRASO: Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius.
PARMENO: Atque haec qui misit non sibi soli postulat
Te vivere, et sua causa excludi caeteros;
Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas
Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit:
Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur.
THRASO: Apparet servum hunc esse domini pauperis
Miserique.
GNATHO: Nam hercle nemo posset, sat scio,
Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PARMENO: Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto
Homines; nam qui huic animum assentari induxeris,
E flamma petere te cibum posse arbitror.
THRASO: Iamne imus?
THAIS: Hos prius introducam, et quae volo
Simul imperabo: post continuo exeo.
THRASO: Ego hine abeo; tu istam opperire.
PARMENO: Haud convenit
Una cum amica ire imperatorer in via.
THRASO: Quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
GNATHO: Ha, ha, he.
THRASO: Quid rides?
GNATHO: Istuc quod dixti modo;
Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit:
Sed Thais exit.
THRASO: Abi prae, curre, ut sint domi
Parata.
GNATHO: Fiat.
THAIS: Diligenter Pythias
Fac cures, si Chremes huc forte advenerit,
Ut ores primum ut maneat: si id non commodum est,
Ut redeat: si id non poterit, ad me adducito.
PYTHIAS: Ita faciam.
THAIS: Quid? quid aliud volui dicere?
Ehem, curate istam diligenter virginem.
Domi adsitis facite.
THRASO: Eamus.
THAIS: Vos me sequimini.
(CHREMES. PYTHIAS.)
CHREMES: Profecto quanto magis magisque cogito,
Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum:
Ita me video ab ea astute labefactarier,
Iam tum cum primum iussit me ad se arcessier.
Roget quis Quid tibi cum illa? ne noram quidem;
Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit.
Ait rem divinam fecisse, et rem seriam
Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio
Dolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbere
Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
Ubi friget, huc evasit; quam pridem pater
Mihi et mater mortui essent: dico, iam diu.
Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari?
Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.
Postremo, ecqua inde parva periisset soror?
Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit?
Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet?
Nisi si illa forte, quae olim periit parvula
Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
Verum ea si vivit annos nata est sedecim,
Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est.
Misit porro orare ut venirem serio.
Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet:
Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic?
Ego sum Chremes.
PYTHIAS: O capitulum lepidissimum!
CHREMES: Dico ego mihi insidias fieri.
PYTHIAS: Thais maximo
Te orabat opere ut eras redires.
CHREMES: Rus eo.
PYTHIAS: Fac amabo.
CHREMES: Non possum, inquam.
PYTHIAS: At tu apud nos hic mane,
Dum redeat ipsa.
CHREMES: Nihil minus.
PYTHIAS: Cur mi Chremes?
CHREMES:
Malam rem hinc abis?
PYTHIAS: Si istuc ita certum est tibi,
Amabo ut illuc transeas ubi illa est.
CHREMES: Eo.
PYTHIAS: Abi Dorias cito hunc deduce ad militem.
(ANTIPHO.)
ANTIPHO: Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeeo,
In hunc diem ut de symbolis essemus. Chaeream ei rei
Praefecimus; dati annuli; locus, tempus constitutum est.
Praeteriit tempus; quo in loco dictum est parati nihil est.
Homo ipse nusquam est; neque scio quid dicam aut quid coniectem.
Nunc mihi hoc negoti caeteri dedere ut illum quaeram;
Idque adeo visam, si domi est. Quisnam hic a Thaide exit?
Is est, an non est? ipsus est. Quid hoc hominis? qui hic ornatus est?
Quid illud mali est? nequeo satis mirari neque coniicere.
Nisi quicquid est, procul hinc libet prius quid sit sciscitari.
(CHAEREA. ANTIPHO.)
CHAEREA: Numquis hic est? nemo est: numquis hinc me sequitur? nemo homo est.
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? pro Iupiter!
Nunc est profecto interfici cum perpeti me possum,
Ne hoc gaudium contaminet vita aegritudine aliqua.
Sed neminemne curiosum intervenire nunc mihi,
Qui me sequatur, quoquo eam; rogitando obtundat, enecet;
Quid gestiam, aut quid laetus sim; quo pergam, unde emergam; ubi siem
Testitum hunc nactus; quid mihi quaeram; sanus sim, anne insaniam?
ANTIPHO: Adibo, atque ab eo gratiam hanc quam video velle inibo.
Chaerea, quid est quod sic gestis? quid sibi hic vestitus quaerit?
Quid est quod laetus sis? quid tibi vis? satin sanus? quid me adspectas?
Quid taces?
CHAEREA: O festus dies hominis! amice salve.
Nemo est hominum, quem ego nunc magis cuperem videre quam te.
ANTIPHO: Narra istuc quaeso quid siet.
CHAEREA: Immo ego te obsecro hercle ut audias.
Nostine hanc, quam amat frater?
ANTIPHO: Novi, nempe opinor Thaidem.
CHAEREA: Istam ipsam.
ANTIPHO: Sic commemineram.
CHAEREA: Quaedam hodie est ei dono data
Virgo. Quid ego eius tibi nunc faciem praedicem aut laudem Antipho,
Cum ipsum me noris quam elegans formarum spectator siem?
In hac commotus sum.
ANTIPHO: Ain tu?
CHAEREA: Primam dices, scio, si videris.
Quid multa verba? amare coepi. Forte fortuna domi
Erat quidam eunuchus quem mercatus fuerat frater Thaidi,
Neque is deductus etiamdum ad eam. Summonuit me Parmeno
Ibi servus quod ego arripui.
ANTIPHO: Quid id est?
CHAEREA: Tacitus citius audies.
Ut vestem cum eo mutem, et pro illo iubeam me illuc deducier.
ANTIPHO:
Pro eunuchon?
CHAEREA: Sic est.
ANTIPHO: Quid ex ea re tandem ut caperes commodi?
CHAEREA: Rogas? viderem, audirem, essem una quacum cupiebam Antipho.
Num parva causa aut parva ratio est? traditus sum mulieri.
Illa ilico ubi me accepit laeta vero ad se abducit domum:
Commendat virginem.
ANTIPHO: Cui? tibine?
CHAEREA: Mihi.
ANTIPHO: Satis tuto tamen.
CHAEREA:
Edicit ne vir quisquam ad eam adeat; et mihi ne abscedam imperat,
In interiore parte ut maneam solus cum sola: annuo,
Terram intuens modeste.
ANTIPHO: Miser!
CHAEREA: Ego, inquit, ad coenam hine eo.
Abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
Novitiae puellae: continuo haec adornant ut lavet.
Adhortor properent: dum apparatur, virgo in conclavi sedet,
Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura haec:
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbirem aureum.
Egomet quoque id spectare coepi; et, quia consimilem luserat
Iam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mihi;
Deum sese in hominem convertisse, atque in alienas tegulas
Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
At quem Deum? qui templa coeli summa sonitu concutit.
Ego homuncio hoc non facerem? ego illud vero ita feci ac lubens.
Dum haec mecum reputo, arcessitur lavatum interea virgo:
It, lavit, rediit: deinde eam in lectum illae collocant.
Sto exspectans si quid mihi imperent. Venit una; Heus tu, inquit, Dore
Cape hoc flabellum et ventulum huic sic facito, dum lavamus:
Ubi nos laverimus si voles lavato. Accipio tristis.
ANTIPHO: Tum equidem istuc os tuum impudens videre nimium vellem;
Qui esset status, flabellum tenere te asinum tantum.
CHAEREA: Vix elocuta est hoc, foras simul omnes proruunt se:
Abeunt lavatum: perstrepunt, ita ut fit domini ubi absunt.
Interea somnus virginem opprimit; ego limis specto
Sic per flabellum clanculum; simul alia circumspecto
Satin explorata sint. Video esse; pessulum ostio obdo.
ANTIPHO: Quid tum?
CHAEREA: Quid? quid tum? fatue.
ANTIPHO: Fateor.
CHAEREA: An ego occasionem
Mihi ostentam tantam, tam brevem, tam optatam, tam insperatam.
Amitterem? tum pol ego is essem vere qui simulabar.
ANTIPHO: Sane hercle ut dicis: sed interim de symbolis quid actum est?
CHAEREA:
Paratum est.
ANTIPHO: Frugi es. Ubi? domino?
CHAEREA: Immo apud libortum Discumn.
ANTIPHO: Perlonge est: sed tanto ocius properenus; muta vestem.
CHAEREA: Ubi mutem? perii; nam domo exulo nunc: metuo fratrem
Ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
ANTIPHO: Eamus ad me: ibi proximum est ubi mutes.
CHAEREA: Recte dicis
Eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
Potiri, consilium volo capere una tecum.
ANTIPHO: Fiat.