Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Eunuchus

    Chapter 4

    Terence

    (DORIAS.)

    DORIAS: Ita me Di ament, quantum ego illum vidi, nonnihil timeo misera

    Ne quam ille hodie insanus turbam faciat, aut vim Thaidi.

    Nam postquam iste advenit Chremes adolescens, frater virginis,

    Militem rogat ut illum admitti iubeat: ille continuo irasci,

    Neque negare audere: Thais porro instare ut hominem invitet.

    Id faciebat retinendi illius causa, quia illa quae cupiebat

    De sorore eius indicare ad eam rem tempus non erat.

    Invitat tristis; mansit: ibi illa cum illo sermonem occipit.

    Miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum:

    Voluit facere contra huic aegre. Heus! inquit, puer, Pamphilam

    Arcesse, ut delectet hic nos. Illa exclamat, Minime gentium!

    In convivium illam? Miles tendere: inde ad iurgium.

    Interea aurum sibi clam mulier demit; dat mihi ut auferam.

    Hoc est signi; ubi primum poterit se illinc subducet, scio.

    (PHAEDRIA.)

    PHAEDRIA: Dum rus eo coepi egomet mecum inter vias,

    Ita ut fit ubi quid in animo est molestiae,

    Aliam rem ex alia cogitare, et ea omnia in

    Peiorem partem. Quid opus est verbis? dum haec puto

    Praeterii imprudens villam: longe iam abieram

    Cum sensi: redeo rursum, male vero me habens.

    Ubi ad ipsum veni diverticulum, constiti.

    Occepi mecum cogitare: Hem! biduum hic

    Manendum est soli sine illa? quid tum postea?

    Nihil est: quid? nihil? si non tangendi copia est,

    Eho, ne videndi quidem erit? si illud non licet,

    Saltem hoc licebit. Certe extrema linea

    Amare haud nihil est. Villam praetereo sciens.

    Sed quid hoc quod timida subito egreditur Pythias?

    (PYTHIAS. PHAEDRIA. DORIAS.)

    PYTHIAS: Ubi ego illum scelerosum misera atque impium inveniam? aut ubi quaeram?

    Hocine tam audax facinus facere esse ausum?

    PHAEDRIA: Perii! hoc quid sit vereor.

    PYTHIAS: Quin etiam insuper scelus, postquam ludificatus est virginem,

    Vestem omnem miserae discidit; tum ipsam capillo conscidit.

    PHAEDRIA:

    Hem.

    PYTHIAS: Qui nunc si detur mihi,

    Ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico.

    PHAEDRIA: Nescio, quid profecto absente nobis turbatum est domi.

    Adibo. Quid istuc? quid festinas? aut quem quaeris, Pythias?

    PYTHIAS: Ehem, Phaedria, ego quem quaeram? ine hinc quo dignus es cum donis tuis

    Tam lepidis?

    PHAEDRIA: Quid istuc est rei?

    PYTHIAS: Rogas me? Eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!

    Virginem, herae quam dono dederat miles, vitiavit.

    PHAEDRIA: Quid ais?

    PYTHIAS: Perii.

    PHAEDRIA: Temulenta es.

    PYTHIAS: Utinam sic sient qui mihi male volunt.

    DORIAS: Au, obsecro, mea Pythias, quid istuc nam monstri fuit?

    PHAEDRIA:

    Insanis: qui istuc facere eunuchus potuit?

    PYTHIAS: Ego illum nescio

    Qui fuerit: hoc quod fecit res ipsa indicat.

    Virgo ipsa lacrimat, neque cum rogites quid sit, audet dicere.

    Ille autem bonus vir nusquam apparet. Etiam hoc misera suspicor,

    Aliquid domo abeuntem abstulisse.

    PHAEDRIA: Nequeo mirari satis

    Quo ille abire ignavus possit longius; nisi si domum

    Forte ad nos rediit.

    PYTHIAS: Vise amabo num sit.

    PHAEDRIA: Iam faxo scies.

    DORIAS: Perii! obsecro tam infandum facinus, mea tu, ne audivi quidem.

    PYTHIAS: At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,

    Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat;

    Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.

    (PHAEDRIA. DORUS. PYTHIAS. DORIAS.)

    PHAEDRIA: Exi foras, sceleste: at etiam restitas

    Fugitive? prodi, male conciliate.

    DORUS: Obsecro.

    PHAEDRIA: Oh,

    Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.

    Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio?

    Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias,

    Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam.

    PYTHIAS: Habesne hominem amabo?

    PHAEDRIA: Quidni habeam?

    PYTHIAS: Factum bene!

    DORIAS: Istuc pol vero bene.

    PYTHIAS: Ubi est?

    PHAEDRIA: Rogitas? non vides?

    PYTHIAS: Videam? obsecro quem?

    PHAEDRIA: Hunc scilicet.

    PYTHIAS: Quis hic est homo?

    PHAEDRIA:

    Qui ad vos deductus hodie est.

    PYTHIAS: Hunc oculis suis

    Nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.

    PHAEDRIA: Non vidit?

    PYTHIAS: An tu hunc credidisti esse, obsecro,

    Ad nos deductum?

    PHAEDRIA: Namque alium habui neminem.

    PYTHIAS: Au!

    Ne comparandus hic quidem ad illum est: ille erat

    Honesta facie et liberali.

    PHAEDRIA: Ita visus est

    Dudum, quia varia veste exornatus fuit:

    Nunc eo tibi videtur foedus, quia illam non habet.

    PYTHIAS: Tace, obsecro; quasi vero paulum intersiet.

    Ad nos deductus hodie est adolescentulus,

    Quem tu videre vero velles, Phaedria.

    Hic est vetus, victus, veternosus senex,

    Colore mustelino.

    PHAEDRIA: Hem, quae haec est fabula?

    Eo redigis me ut quid egerim egomet nesciam.

    Eho tu! emine ego te?

    DORUS: Emisti.

    PYTHIAS: Iube, mihi denuo

    Respondeat.

    PHAEDRIA: Roga.

    PYTHIAS: Venistine hodie ad nos? negat.

    At ille alter venit, annos natus sedecim,

    Quem secum adduxit Parmeno.

    PHAEDRIA: Age dum, hoc mihi expedi

    Primum: istam quam habes unde habes vestem? taces?

    Monstrum hominis! non dicturus es?

    DORUS: Venit Chaerea.

    PHAEDRIA:

    Fraterne?

    DORUS: Ita.

    PHAEDRIA: Quando?

    DORUS: Hodie.

    PHAEDRIA: Quam dudum?

    DORUS: Modo.

    PHAEDRIA: Quicum?

    DORUS: Cum Parmenone.

    PHAEDRIA: Norasne eum prius?

    DORUS: Non; nec quis esset umquam audieram dicier.

    PHAEDRIA: Unde igitur fratrem meum esse scibas?

    DORUS: Parmeno

    Dicebat eum esse: is dedit mihi hanc vestem.

    PHAEDRIA: Occidi.

    DORUS:

    Meam ipse induit: post una ambo abierunt foras.

    PYTHIAS: Iam satis credis sobriam esse me, et nihil mentitam tibi?

    Iam satis certum est virginem vitiatam esse?

    PHAEDRIA: Age nunc bellua

    Credis huic quod dicit?

    PYTHIAS: Quid isti credam? res ipsa indicat.

    PHAEDRIA: Concede istuc paululum: audin? etiam nunc paululum: sat est.

    Dicdum hoc rursum: Chaerea tuam vestem detraxit tibi?

    DORUS: Factum.

    PHAEDRIA: Et ea est indutus?

    DORUS: Factum.

    PHAEDRIA: Et pro te huc deductus est?

    DORUS: Ita.

    PHAEDRIA: Iupiter magne, o scelestum atque audacem hominem!

    PYTHIAS: Vae mihi!

    Etiam nunc non credis indignis nos esse irrisas modis?

    PHAEDRIA: Mirum ni tu credas quod iste dicit: quid agam nescio.

    Heus, negato rursum. Possumne ego hodie ex te exsculpere

    Verum? vidistin fratrem Chaeream?

    DORUS: Non.

    PHAEDRIA: Non potest sine

    Malo fateri, video: sequere hac: modo ait, modo negat.

    Ora me.

    DORUS: Obsecro te vero, Phaedria.

    PHAEDRIA: I intro nunc iam.

    DORUS: Oi, ei.

    PHAEDRIA: Alio pacto honeste quo modo hinc abeam nescio.

    Actum est, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.

    PYTHIAS: Parmenonis tam scio esse hanc technam quam me vivere.

    DORIAS: Sic est.

    PYTHIAS: Inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.

    Sed nunc quid faciendum censes, Dorias?

    DORIAS: De istac rogas

    Virgine?

    PYTHIAS: Ita: utrum taceamne an praedicem? Dor. Tu pol, si sapis,

    Quod scis nescis, neque de eunucho, neque de vitio virginis:

    Hac re et te omni turba evolves, et illi gratum feceris.

    Id odio dic, abisse Dorum.

    PYTHIAS: Ita faciam.

    DORIAS: Sed videon Chremem?

    Thais iam aderit.

    PYTHIAS: Quid ita?

    DORIAS: Quia cum inde abeo, iam tum inceperat

    Turba inter eos.

    PYTHIAS: Aufer aurum hoc: ego scibo ex hoc quid siet.

    (CHREMES. PYTHIAS.)

    CHREMES: At at! data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.

    Ac, dum accubabam, quam videbar mihi esse pulchre sobrius!

    Postquam surrexi, neque pes neque mens satis suum officium facit.

    PYTHIAS: Chreme!

    CHREMES: Quis est? ehem Pythias. Vah, quanto nunc formosior

    Videre mihi quam dudum!

    PYTHIAS: Certe tu quidem pol et multo hilarior.

    CHREMES: Verbum hercle hoc verum est; sine Cerere et Libero friget Venus.

    Sed Thais multo antevenit?

    PYTHIAS: Anne abiit iam a milite?

    CHREMES: Iamdudum; aetatem: lites sunt inter eos factae maximae.

    PYTHIAS: Nihil dixit ut sequerere sese?

    CHREMES: Nihil, nisi abiens mihi innuit.

    PYTHIAS:

    Eho, nonne id sat erat?

    CHREMES: At nescibam id dicere illam; nisi quia

    Correxit miles quod intellexi minus: nam me extrusit foras.

    Sed eccam ipsam: miror ubi ego huic anteverterim.

    (THAIS. CHREMES. PYTHIAS.)

    THAIS: Credo equidem illum iam adfuturum esse, ut illam a me eripiat. Sine veniat.

    Atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico effodientur.

    Usque adeo ego illius ferre possum ineptias et magnifica verba,

    Verba dum sint: verum enim si ad rem conferentur, vapulabit.

    CHREMES:

    Thais, ego iam dudum hic adsum.

    THAIS: O mi Chreme, te ipsum exspectabam.

    Scin tu turbam hanc propter te esse factam, et adeo ad te attinere hanc

    Omnem rem?

    CHREMES: Ad me? qui, quaeso, istuc?

    THAIS: Quia, dum tibi sororem studeo

    Reddere et restituere, haec atque huiusmodi sum multa passa.

    CHREMES: Ubi ea est?

    THAIS: Domi apud me.

    CHREMES: Hem, quid est?

    THAIS:

    Educta ita uti teque illaque dignum est.

    CHREMES: Quid ais?

    THAIS: Id quod res est.

    Hanc tibi dono do, neque repeto pro illa quicquam abs te preti.

    CHREMES: Et habetur et referetur, Thais, a me ita uti merita es gratia.

    THAIS: At enim cave ne prius quam hanc a me accipias, amittas Chreme;

    Nam haec ea est quam miles a me vi nunc ereptum venit.

    Abi tu, cistellam, Pythias, domo effer cum monumentis.

    CHREMES: Viden tu illum, Thais—

    PYTHIAS: Ubi sita est?

    THAIS: In risco. Odiosa cessas?—

    CHREMES: Militem secum ad te quantas copias adducere?

    Atat.

    THAIS: Num formidolosus obsecro es, mi homo?

    CHREMES: Apage sis:

    Egon formidolosus? nemo est hominum qui vivat minus.

    THAIS:

    Atque ita opus est.

    CHREMES: Ah, metuo qualem tu me esse hominem existimes.

    THAIS: Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est,

    Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.

    CHREMES: Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est.

    Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.

    Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.

    Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.

    THAIS: Mane.

    CHREMES: Melius est.

    THAIS: Mane.

    CHREMES: Omitte; iam adero.

    THAIS: Nihil opus est istis, Chreme:

    Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem

    Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende.

    PYTHIAS: Adsunt.

    THAIS: Cape.

    Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?

    CHREMES: Probe.

    THAIS: Fac animo haec praesenti dicas.

    CHREMES: Faciam.

    THAIS: Attolle pallium.

    Perii! huic ipsi est opus patrono quem defensorem paro.

    (THRASO. GNATHO. SANGA. CHREMES. THAIS.)

    THRASO: Hancine ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?

    Mori me satius est. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.

    Primum aedes expugnabo.

    GNATHO: Recte.

    THRASO: Virginem eripiam.

    GNATHO: Probe.

    THRASO: Male mulcabo ipsam.

    GNATHO: Pulchre.

    THRASO: In medium huc agmen cum vecti Donax;

    Tu, Simalio in sinistrum cornu; tu Syrisce in dexterum.

    Cedo alios: ubi centurio est Sanga, et manipulus furum?

    SANGA: Eccum adest.

    THRASO: Quid ignave? peniculon pugnare, qui istuc huc portes, cogitas?

    SANGA: Egone? Imperatoris virtutem noveram et vim militum;

    Sine sanguine hoc fieri non posse; qui abstergerem vulnera.

    THRASO:

    Ubi alii?

    SANGA: Qui, malum, alii? solus Sannio servat domi.

    THRASO: Tu hosce instrue: hic ego ero post principia: inde omnibus signum dabo.

    GNATHO: Illuc est sapere! ut hosce instruxit, ipsus sibi cavit loco.

    THRASO: Idem hoc iam Pyrrhus factitavit.

    CHREMES: Viden tu Thais quam hic rem agit?

    Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.

    THAIS:

    Sane quod tibi nunc vir videatur esse hic nebulo magnus est.

    Ne metuas.

    THRASO: Quid videtur?

    GNATHO: Fundam tibi nunc nimis vellem dari,

    Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.

    THRASO: Sed eccam Thaidem ipsam video.

    GNATHO: Quam mox irrimus?

    THRASO: Mane.

    Omnia prius experiri quam armis sapientem decet.

    Qui scis an quae iubeam sine vi faciat?

    GNATHO: Di vestram fidem!

    Quanti est sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.

    THRASO: Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem

    Dixtine hos mihi dies soli dare te?

    THAIS: Quid tum postea?

    THRASO: Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?

    THAIS:

    Quid cum illo agas?

    THRASO: Et cum eo clam te subduxti mihi?

    THAIS: Libuit.

    THRASO: Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.

    CHREMES: Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—?

    GNATHO: Ah, quid agis? tace.

    THRASO: Quid tu tibi vis? ego non tangam meam?

    CHREMES: Tuam autem furcifer!

    GNATHO: Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro.

    CHREMES: Non tu hinc abis?

    Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis,

    Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris.

    GNATHO: Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.

    CHREMES: Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis.

    GNATHO: Ain vero, canis?

    Sicine agis?

    THRASO: Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est?

    CHREMES:

    Scibis: principio eam esse dico liberam.

    THRASO: Tem!

    CHREMES: Civem Atticam.

    THRASO: Hui!

    CHREMES: Meam sororem.

    THRASO: Os durum!

    CHREMES: Miles, nunc adeo edico tibi

    Ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam

    Nutricem, ut ean adducam, et signa ostendam haec.

    THRASO: Tun me prohibeas

    Meam ne tangam?

    CHREMES: Prohibeo, inquam.

    GNATHO: Audin tu? hic furti se alligat.

    Satis hoc tibi est.

    THRASO: Idem hoc tu ais, Thais?

    THAIS: Quaere qui respondeat.

    THRASO: Quid nunc agimus?

    GNATHO: Quin redimus? Iam haec tibi aderit supplicans

    Ultro.

    THRASO: Credin?

    GNATHO: Immo certe. Novi ingenium mulierum:

    Nolunt ubi velis; ubi nolis cupiunt ultro.

    THRASO: Bene putas.

    GNATHO: Iam dimitto exercitum?

    THRASO: Ubi vis.

    GNATHO: Sanga, ita uti fortes decet

    Milites, domi focique fac vicissim ut memineris.

    SANGRA: Iamdudum animus est in patinis.

    GNATHO: Frugi es.

    THRASO: Vos me hac sequimini.