Chapter 5
Hellenistic Terence Latin(THAIS. PYTHIAS.)
THAIS: Pergin scelesta mecum perplexe loqui?
Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui.
Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est?
Virgo conscissa veste lacrimans obticet.
Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces?
PYTHIAS: Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant
Fuisse.
THAIS: Quis fuit igitur?
PYTHIAS: Iste Chaerea.
THAIS: Qui Chaerea?
PYTHIAS: Iste ephebus, frater Phaedriae.
THAIS: Quid ais venefica?
PYTHIAS: Atqui certo comperi.
THAIS:
Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est?
PYTHIAS: Nescio;
Nisi amasse credo Pamphilam.
THAIS: Hem, misera occidi;
Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
Num id lacrimat virgo?
PYTHIAS: Id opinor.
THAIS: Quid ais sacrilega?
Istucine interminata sum hinc abiens tibi?
PYTHIAS:
Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est.
THAIS: Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet
Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est?
PYTHIAS: Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus:
Habemus hominem ipsum.
THAIS: Ubi is est?
PYTHIAS: Hem ad sinistram:
Viden?
THAIS: Video.
PYTHIAS: Comprehendi iube quantum potest.
THAIS: Quid illo faciemus stulta?
PYTHIAS: Quid facias rogas?
Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens
Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!
(CHAEREA. THAIS. PYTHIAS.)
CHAEREA: Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
Introire possem quin viderent me. Interim
Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam
Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
In angiportum quoddam desertum; inde item
In aliud, inde in aliud: ita miserrimus
Fui fugitando ne quis me cognosceret.
Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo.
Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi?
THAIS: Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi,
Aufugistine?
CHAEREA: Hera, factum.
THAIS: Satin id tibi placet?
CHAEREA: Non.
THAIS: Credin te impune habiturum?
CHAEREA: Unam hanc noxiam
Mitte: si aliam admisero umquam, occidito.
THAIS:
Num meam saevitiam veritus es?
CHAEREA: Non.
THAIS: Quid igitur?
CHAEREA: Hanc metui ne me criminaretur tibi.
THAIS: Quid feceras?
CHAEREA: Paulum quiddam.
PYTHIAS: Eho, paulum, impudens?
An paulum hoc esse tibi videtur, virginem
Vitiare civem?
CHAEREA: Conservam esse credidi.
PYTHIAS:
Conservam? Vix me contineo quin involem in
Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.
THAIS: Abin hinc, insana?
PYTHIAS: Quid ita vero? debeam,
Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
Praesertim cium se servum fateatur tuum.
THAIS:
Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,
Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia
Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.
Neque edepol quid nunc consili capiam scio
De virgine istac: ita conturbasti mihi
Rationes omnes, ut eam non possim suis,
Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,
Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.
CHAEREA: At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
Malo principio magna familiaritas
Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?
THAIS: Equidem pol in eam partem accipioque et volo.
CHAEREA: Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae
Non me fecisse causa sed amoris.
THAIS: Scio;
Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
CHAEREA: Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.
PYTHIAS: Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.
CHAEREA:
Non ausim.
PYTHIAS: Nihil tibi quicquam credo.
THAIS: Desinas.
CHAEREA: Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:
Ego me tuae commendo et committo fidei;
Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.
Emoriar si non hanc uxorem duxero.
THAIS:
Tamen si pater—.
CHAEREA: Quid? ah volet, certo scio;
Civis modo haec sit.
THAIS: Paululum opperirier
Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis:
Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.
In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
CHAEREA:
Ego vero maneo.
THAIS: Vin interea, dum is venit,
Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
CHAEREA: Immo percupio.
PYTHIAS: Quam tu rem actura obsecro es?
THAIS: Nam quid ita?
PYTHIAS: Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
Recipere posthac?
THAIS: Cur non?
PYTHIAS: Crede hoc meae fidei;
Dabit hic aliquam pugnam denuo.
THAIS: Au tace obsecro.
PYTHIAS: Parum perspexisse eius videre audaciam.
CHAEREA: Non faciam, Pythias.
PYTHIAS: Non pol credo, Chaerea,
Nisi si commissum non erit.
CHAEREA: Quin Pythias,
Tu me servato.
PYTHIAS: Neque pol servandum tibi
Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te.
THAIS: Adest optime ipse frater.
CHAEREA: Perii hercle: obsecro,
Abeamus intro Thais: nolo me in via
Cum hac veste videat.
THAIS: Quamobrem tandem? an quia pudet?
CHAEREA: Id ipsum.
PYTHIAS: Id ipsum? Virgo vero.
THAIS: I prae; sequor.
Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
(PYTHIAS. CHREMES. SOPHRONA.)
PYTHIAS: Quid? quid venire in mentem nunc possit mihi?
Quidnam qui referam illi sacrilego gratiam
Qui hunc supposuit nobis?
CHREMES: Move vero ocius
Te nutrix.
SOPHRONA: Moveo.
CHREMES: Video; sed nihil promoves.
PYTHIAS:
Iamne ostendisti signa nutrici?
CHREMES: Omnia.
PYTHIAS: Amabo quid ait? cognoscitne?
CHREMES: Ac memoriter.
PYTHIAS: Bene edepol narras; nam illi faveo virgini.
Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.
Virum bonum eccum Parmenonem incedere
Video. Vide ut otiosus it si Dis placet.
Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
Ibo intro de cognitione ut certum sciam:
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
(PARMENO. PYHIAS.)
PARMENO: Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,
Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et
Carissimum, ab meretrice avara virginem
Quam amabat eam confeci sine molestia,
Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,
Id vero est quod ego mihi puto palmarium
Me repperisse, quo modo adolescentulus
Meretricum ingenia et mores posset noscere;
Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.
Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt.
Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;
Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
PYTHIAS: Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus,
Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!
O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!
PARMENO: Quid est?
PYTHIAS: Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras
Quae futura exempla dicunt in eum indigna.
PARMENO: O Iupiter,
Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?
Quid ais? in quem exempla fient?
PYTHIAS: Rogitas audacissime?
Perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adolescentulum,
Dum studes dare verba nobis.
PARMENO: Quid ita? aut quid factum est? cedo.
PYTHIAS: Dicam. Virginem istam Thaidi quae hodie dono data est
Scis eam hinc civem esse, et fratrem eius esse apprime nobilem?
PARMENO: Nescio.
PYTHIAS: Atqui sic inventa est: eam iste vitiavit miser.
Ille ubi id rescivit factum, frater violentissimus —
PARMENO: Quidnam fecit?
PYTHIAS: colligavit primum eum miseris modis.
PARMENO: Colligavit?
PYTHIAS: Atque equidem orante ut ne id faceret Thaide.
PARMENO:
Quid ais?
PYTHIAS: Nunc minatur porro sese id quod moechis solet;
Quod ego numquam vidi fieri, neque velim.
PARMENO: Qua audacia
Tantum facinus audet?
PYTHIAS: Quid ita tantum?
PARMENO: An non tibi hoc maximum est?
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
Prehendi quemquam?
PYTHIAS: Nescio.
PARMENO: At ne hoc nesciatis, Pythias,
Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.
PYTHIAS: Hem
Obsecro, an is est?
PARMENO: Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.
Atque adeo autem cur non egomet intro eo?
PYTHIAS: Vide, Parmeno,
Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,
Quicquid factum est a te esse ortum.
PARMENO: Quid igitur faciam miser?
Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum
Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.
PYTHIAS: Sapis.
Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.
(LACHES. PARMENO.)
LACHES: Ex meo propinquo rure hoc capio commodi,
Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
Ubi satias coepit fieri commuto locum.
Sed estne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.
Quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
PARMENO: Quis homo est? ehem, salvum te advenire, here, gaudeo.
LACHES: Quem praestolare?
PARMENO: Perii: lingua haeret metu.
LACHES: Hem, quid est? quid trepidas? satin salve? dic mihi.
PARMENO: Here, primum te arbitrari quod res est velim;
Quicquid huius factum est culpa non factum est mea.
LACHES: Quid?
PARMENO: Recte sane interrogasti: oportuit
Rem praenarrasse me. Emit quendam Phaedria
Eunuchum quem dono huic daret.
LACHES: Cui?
PARMENO: Thaidi.
LACHES: Emit? perii hercle: quanti?
PARMENO: Viginti minis.
LACHES:
Actum est.
PARMENO: Tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.
LACHES: Hem, quid? amat? an scit iam ille quid meretrix siet?
An in Astu venit? aliud ex alio malum.
PARMENO: Here, ne me spectes: me impulsore haec non facit.
LACHES: Omitte de te dicere: ego te, furcifer,
Si vivo—Sed istuc, quicquid est, primum expedi.
PARMENO: Is pro illo eunucho ad Thaidem deductus est.
LACHES: Pro eunuchon?
PARMENO: Sic est: hunc pro moecho postea
Comprehendere intus, et constrinxere.
LACHES: Occidi.
PARMENO: Audaciam meretricum specta.
LACHES: Numquid est
Aliud mali damnive quod non dixeris
Reliquum?
PARMENO: Tantum est.
LACHES: Cesso huc introrumpere?
PARMENO: Non dubium est quin mihi magnum ex hac re sit malum;
Nisi quia necessus fuit hoc facere, id gaudeo,
Propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
Nam iam diu aliquam causam quaerebat senex,
Quamobrem insigne aliquid faceret iis. Nunc repperit.
(PYTHIAS. PARMENO.)
PYTHIAS: Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
PARMENO: Quid hoc autem est?
PYTHIAS: Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
Sed ubi, obsecro, is est?
PARMENO: Me quaerit haec.
PYTHIAS: Atque eccum video: adibo.
PARMENO: Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
PYTHIAS: Perii.
Defessa iam sum misera te ridendo.
PARMENO: Quid ita?
PYTHIAS: Rogitas?
Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
Illam esse eum indutum pater? quid est? iam scis te perisse?
PARMENO: Hem. Quid dixti, pessima? an mentita es? etiam rides?
Itan lepidum tibi visum est, scelus, nos irridere?
PYTHIAS: Nimium.
PARMENO: Si quidem istuc impune habueris.
PYTHIAS: Verum.
PARMENO: Reddam hercle.
PYTHIAS: Credo.
Sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
Tu iam pendebis, qui stultum adolescentulum nobilitas
Flagitiis, et eundem indicas: uterque exempla in te edent.
PARMENO: Nullus sum.
PYTHIAS: Hic pro illo munere tibi honos est habitus: abeo.
PARMENO: Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
(GNATHO. THRASO.)
GNATHO: Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imus? quid inceptas, Thraso?
THRASO: Egone? ut Thaidi me dedam, et faciam quod iubeat.
GNATHO: Quid est?
THRASO: Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?
GNATHO: Exemplum placet.
Utinam tibi commitigari videam sandalio caput.
Sed fores crepuerunt ab ea.
THRASO: Perii. Quid hoc autem est mali?
Hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?
(CHAEREA. PARMENO. PHAEDRIA. GNATHO. THRASO.)
CHAEREA: O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam
Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.
PARMENO: Quid hic laetus est?
CHAEREA: O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium
Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?
Scis Pamphilam meam inventam civem?
PARMENO: Audivi.
CHAEREA: Scis sponsam mihi?
PARMENO: Bene, ita me Di ament, factum.
GNATHO: Audin tu hic quid ait?
CHAEREA: Tum autem Phaedriae
Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.
Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;
Nobis dedit se.
PARMENO: Fratris igitur Thais tota est?
CHAEREA: Scilicet.
PARMENO: Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras.
CHAEREA: Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.
PARMENO: Visam domum.
THRASO: Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GNATHO: Sine dubio opinor.
CHAEREA: Quid commemorem primum aut laudem maxime?
Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim
Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit;
Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,
Serva, obsecro, haec nobis bona.
PHAEDRIA: Di vestram fidem, incredibilia
Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?
CHAEREA: Praesto adest.
PHAEDRIA: Gaudeo.
CHAEREA: Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua
Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.
PHAEDRIA: Mihi illam laudas?
THRASO: Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.
Obsecro, Gnatho, in te spes est.
GNATHO: Quid vis faciam?
THRASO: Perfice hoc
Precibus, pretio, ut haeream in parte aliqua tandem apud Thaidem.
GNATHO: Difficile est.
THRASO: Si quid conlibuit, novi te: hoc si effeceris,
Quodvis donum et praemium a me optato, id optatum feres.
GNATHO: Itane?
THRASO: Sic erit.
GNATHO: Si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
Te praesente absente pateat; invocato ut sit locus
Semper.
THRASO: Do fidem futurum.
GNATHO: Accingar.
PHAEDRIA: Quem hic ego audio?
O Thraso!
THRASO: Salvete.
PHAEDRIA: Tu fortasse quae facta hic sient
Nescis.
THRASO: Scio.
PHAEDRIA: Cur te ergo in his ego conspicor regionibus?
THRASO: Vobis fretus.
PHAEDRIA: Scin quam fretus? Miles, edico tibi,
Si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi,
Alium quaerebam, iter hac habui, periisti.
GNATHO: Heia, haud sic decet.
PHAEDRIA: Dictum est.
GNATHO: Non cognosco vestrum tam superbum.
PHAEDRIA: Sic erit.
GNATHO: Prius audite paucis; quod quum dixero, si placuerit,
Facitote.
PHAEDRIA: Audiamus.
GNATHO: Tu concede paullum istuc, Thraso.
Principio ego vos credere ambos hoc mihi vehementer velim,
Me, huius quicquid facio, id facere maxime causa mea:
Verum si idem vobis prodest, vos non facere inscitia est.
PHAEDRIA: Quid id est?
GNATHO: Militem ego rivalem recipiendum censeo.
PHAEDRIA: Hem,
Recipiendum?
GNATHO: Cogita modo. Tu hercle cum illa, Phaedria,
Et libenter vivis; etenim bene libenter victitas.
Quod des paulum est; et necesse est multum accipere Thaidem,
Ut tuo amori suppeditare possit sine sumtu tuo.
Ad omnia haec magis opportunus, nec magis ex usu tuo
Nemo est: principio et habet quod det, et dat nemo largius.
Fatuus est, insulsus, tardus: stertit noctesque et dies.
Neque istum metuas ne amet mulier: facile pellas, ubi velis.
PHAEDRIA: Quid agimus?
GNATHO: Praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto:
Accipit hominem nemo melius prorsus, neque prolixius.
PHAEDRIA: Mirum ni illoc homine quoquo pacto opus est.
CHAEREA: Idem ego arbitror.
GNATHIO: Riecte facitis. Unum etiam hoc vos oro, ut me in vestrum gregem
Recipiatis: satis diu hoc iam saxum volvo.
PHAEDRIA: Recipimus.
CHAEREA: Ac libenter.
GNATHO: At ego pro istoc, Phaedria, et tu, Chaerea,
Hunc comedendum et deridendum vobis propino.
CHAEREA: Placet.
PHAEDRIA: Dignus est.
GNATHO: Thraso, ubi vis accede.
THRASO: Obsecro te, quid agimus?
GNATHO: Quid? isti te ignorabant: postquam eis mores ostendi tuos,
Et collaudavi secundum facta et virtutes tuas,
Impetravi.
THRASO: Bene fecisti: gratiam habeo maximam.
Numquam etiam fui usquam quin me omlnes amarent plurimum.
GNATHO: Dixine ego in hoc inesse vobis Atticam elegantiam?
PHAEDRIA: Nihil praetermissum est: ite hac.
Ω: Vol valete, et plaudite.