Chapter 5
Hellenistic Terence Latin(MENEDEMUS. CHREMES.)
MENEDEMUS: Ego me non tam astutum, neque ita perspicacem esse certo scio:
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
Hoc mihi praestat. In me quidvis harum rerum convenit
Quae sunt dicta in stultum; caudex, stipes, asinus, plumbeus:
In illum nihil potest; nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
CHREMES: Ohe, iam desine Deos, uxor, gratulando obtundere,
Tuam esse inventam gnatam; nisi illos ex tuo ingenio iudicas,
Ut nihil credas intelligere nisi idem dictum sit centies.
Sed interim, quid illic iam dudum gnatus cessat cum Syro?
MENEDEMUS:
Quos ais homines, Chreme, cessare?
CHREMES: Ehem, Menedeme, advenis?
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastine?
MENEDEMUS: Omnia.
CHREMES: Quid ait?
MENEDEMUS: Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
CHREMES: Ha ha he!
MENEDEMUS: Quid risisti?
CHREMES: Servi venere in mentem Syri
Calliditates.
MENEDEMUS: Itane?
CHREMES: Vultus quoque hominum fingit scelus.
MENEDEMUS:
Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
CHREMES: Id.
MENEDEMUS: Idem istuc mihi
Venit in mentem.
CHREMES: Veterator!
MENEDEMUS: Magis, si magis noris, putes
Ita rem esse.
CHREMES: Ain tu?
MENEDEMUS: Quin tu ausculta.
CHREMES: Mane. Hoc prius scire expeto,
Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares.
MENEDEMUS: Non.
CHREMES: Quid? non?
MENEDEMUS: Non, inquam.
CHREMES: Neque ipse gnatus?
MENEDEMUS: Nihil prorsus, Chreme:
Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae.
CHREMES: Mira narras. Quid Syrus meus? ne is quidem quicquam?
MENEDEMUS: Nihil.
CHREMES: Quamobrem nescio.
MENEDEMUS: Equidem miror, qui alia tam plane scias.
Sed ille tuum quoque Syrus idem mire finxit filium,
Ut ne paululum quidem subolat, esse amicam hanc Cliniae.
CHREMES: Quid ais?
MENEDEMUS: Mitto iam osculari atque amplexari: id nihil puto.
CHREMES: Quid est, quod amplius simuletur?
MENEDEMUS: Vah!
CHREMES: Quid est?
MENEDEMUS: Audi modo:
Est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro:
Huc est intro latus lectus; vestimentis stratus est.
CHREMES: Quid postquam hoc est factum?
MENEDEMUS: Dictum factum, huc abiit Clitipho.
CHREMES: Solus?
MENEDEMUS: Solus.
CHREMES: Timeo.
MENEDEMUS: Bacchis consecuta est ilico.
CHREMES: Sola?
MENEDEMUS: Sola.
CHREMES: Perii.
MENEDEMUS: Ubi abiere intro, operuere ostium.
CHREMES: Hem,
Clinia haec fieri videbat?
MENEDEMUS: Quidni? mecum una simul.
CHREMES:
Fili est amica Bacchis, Menedeme. Occidi.
MENEDEMUS: Quamobrem?
CHREMES: Decem dierum vix mihi est familia.
MENEDEMUS: Quid? istuc times quod ille operam amico dat suo?
CHREMES: Immo quod amicae.
MENEDEMUS: Si dat.
CHREMES: An dubium id tibi est?
Quemquamne animo tam communi esse, aut leni putas,
Qui se vidente amicam patiatur suam?—
MENEDEMUS: Quidni? quo verba facilius dentur mihi.
CHREMES: Derides merito. Mihi nunc ego succenseo.
Quot res dedere ubi possem persentiscere,
Nisi essem lapis? Quae vidi! Vae misero mihi.
At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:
Nam iam-
MENEDEMUS: Non tu te cohibes? non te respicis?
Non tibi ego exempli satis sum?
CHREMES: Prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me.
MENEDEMUS: Tene istuc loqui?
Nonne id flagitium est, te aliis consilium dare,
Foris sapere, tibi non posse auxiliarier?
CHREMES: Quid faciam?
MENEDEMUS: Id quod me fecisse aiebas parum.
Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
Tibi credere omnia, abs te petere et poscere;
Ne quam aliam quaerat copiam, ac te deserat.
CHREMES:
Immo abeat multo malo quovis gentium,
Quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem:
Nam, si illi pergo suppeditare sumtibus,
Menedeme, mihi illaec vero ad rastros res redit.
MENEDEMUS: Quot incommoditates in hac re accipies, nisi caves?
Difficilem ostendes te esse, et ignosces tamen
Post; et id ingratum.
CHREMES: Ah, nescis quam doleam.
MENEDEMUS: Ut libet.
Quid hoc quod volo, ut illa nubat nostro? nisi quid est
Quod mavis.
CHREMES: Immo et gener et affines placent.
MENEDEMUS: Quid dotis dicam te dixisse filio?
Quid obticuisti?
CHREMES: Dotis?
MENEDEMUS: Ita dico.
CHREMES: Ah!
MENEDEMUS: Chreme,
Ne quid vereare si minus: nihil nos dos movet.
CHREMES: Duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis.
Sed ita dictu opus est, si me vis salvum esse, rem, et filium,
Me mea omnia bona doti dixisse illi.
MENEDEMUS: Quam rem agis?
CHREMES:
Id mirari te simulato, et illum hoc rogitato simul,
Quamobrem id faciam.
MENEDEMUS: Quin ego vero quamobrem id facias nescio.
CHREMES: Egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia
Diffluit, retundam, redigam ut quo se vertat nesciat.
MENEDEMUS: Quid agis?
CHREMES: Mitte; sine me in hac re gerere mihi morem.
MENEDEMUS: Sino.
Itane vis?
CHREMES: Ita.
MENEDEMUS: Fiat.
CHREMES: Age iam uxorem ut arcessat paret.
Hic ita ut liberos est aequum dictis confutabitur.
Sed Syrum.
MENEDEMUS: Quid eum?
CHREMES: Egone? si vivo, adeo exornatum dabo,
Adeo depexum, ut dum vivat meminerit semper mei;
Qui sibi me pro ridiculo ac delectamento putat.
Non, ita me Di ament, auderet haec facere viduae mulieri,
Quae in me fecit.
(CLITIPHO. MENEDEMUS. CHREMES. SYRUS.)
CLITIPHO: Itane tandem quaeso, Menedeme, ut pater
Tam in brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris?
Quodnam ob facinus? quid ego tantum sceleris admisi miser?
Vulgo faciunt.
MENEDEMUS: Scio tibi esse hoc gravius multo ac durius,
Cui fit; verum ego haud minus aegre patior. Id qui nescio,
Nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo.
CLITIPHO: Hic patrem adstare aibas?
MENEDEMUS: Eccum.
CHREMES: Quid me incusas, Clitipho?
Quicquid ego huius feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
Ubi te vidi animo esse omisso, et suavia in praesentia
Quae essent prima habere, neque consulere in longitudinem,
Cepi rationem ut neque egeres, neque ut haec posses perdere.
Ubi cui decuit primo tibi non licuit per te mihi dare,
Abii ad proximos qui erant tibi; eis commisi et credidi:
Ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho;
Victus, vestitus, quo in tectum te receptes.
CLITIPHO: Hei mihi!
CHREMES: Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SYRUS: Disperii: scelestus quantas turbas concivi insciens!
CLITIPHO: Emori cupio.
CHREMES: Prius quaeso disce quid sit vivere:
Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SYRUS:
Here, licetne?
CHREMES: Loquere.
SYRUS: At tuto?
CHREMES: Loquere.
SYRUS: Quae ista est pravitas,
Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
CHREMES: Ilicet.
Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi
Nec precatorem pararis.
SYRUS: Quid agis?
CHREMES: Nihil succenseo,
Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
SYRUS:
Abiit; vah, rogasse vellem.
CLITIPHO: Quid?
SYRUS: Unde mihi peterem cibum:
Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.
CLITIPHO: Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre?
SYRUS: Modo liceat vivere, est spes—
CLITIPHO: Quae?
SYRUS: nos esurituros satis.
CLITIPHO: Irrides in re tanta, neque me quicquam consilio adiuvas?
SYRUS:
Immo et ibi nunc sum, et usque id egi dudum, dum loquitur pater;
Et, quantum ego intelligere possum—
CLITIPHO: Quid?
SYRUS: non aberit longius.
CLITIPHO: Quid id ergo?
SYRUS: Sic est, non esse horum te arbitror.
CLITIPHO: Quid istuc, Syre?
Satin sanus es?
SYRUS: Ego dicam quod mihi in mentem: tu diiudica.
Dum istis fuisti solus, dum nulla alia delectatio
Quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant: nunc filia
Postquam est inventa vera, inventa est causa qua te expellerent.
CLITIPHO: Est verisimile.
SYRUS: An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
CLITIPHO: Non arbitror.
SYRUS: Nunc aliud specta: matres omnes filiis
In peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
Solent esse: id non fit.
CLITIPHO: Verum dicis: quid nunc faciam, Syre?
SYRUS: Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam:
Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut
Scibis cuius sis.
CLITIPHO: Recte suades; faciam.
SYRUS: Sat recte hoc mihi
In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit
Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas.
Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.
Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est
Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:
Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.
(SOSTRATA. CHREMES.)
SOSTRATA: Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:
Idque adeo miror quomodo
Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit.
CHREMES: Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea
Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?
At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:
In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
SOSTRATA: Ego nescio?
CHREMES: Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum haec eadem oratio.
SOSTRATA: Oh, iniquus es, qui me tacere de re tanta postules.
CHREMES:
Non postulo: iam loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SOSTRATA: Facies?
CHREMES: Verum.
SOSTRATA: Non vides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur.
CHREMES: Subditum, ain tu?
SOSTRATA: Certe sic erit, inquam, mi vir.
CHREMES: Confitere tuum non esse.
SOSTRATA: Au obsecro te, istuc inimicis siet.
Egon confitear meum non esse filium qui sit meus?
CHREMES:
Quid? metuis ne non, quum velis, convincas esse illum tuum?
SOSTRATA: Quod filia est inventa?
CHREMES: Non; sed, quod magis credendum siet,
Id quod est consimilis moribus,
Convincas facile ex te natum; nam tui similis est probe;
Nam illi nihil viti est relictum, quin sit et idem tibi.
Tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur: quam severus! rem cum videas, censeas.
(CLITIPHO. SOSTRATA. CHREMES.)
CLITIPHO: Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi
Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,
Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
SOSTRATA:
Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,
Alienum esse te.
CLITIPHO: Sum.
SOSTRATA: Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es.
Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.
CHREMES: At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
CLITIPHO:
Quos?
CHREMES: Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,
Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
CLITIPHO: Non sunt haec parentis dicta.
CHREMES: Non si ex capite sis meo
Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
SOSTRATA:
Di istaec prohibeant.
CHREMES: Deos nescio: ego quod potero sedulo.
Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri
Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit.
Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet
Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo
Puduit facere.
CLITIPHO: Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi,
Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.
(MENEDEMUS. CHREMES. CLITIPHO. SOSTRATA.)
MENEDEMUS: Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum,
Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime
Ipsos video.
CHREMES: Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubes
Filiam, et quod dotis dixi firmas?
SOSTRATA: Mi vir, te obsecro
Ne facias.
CLITIPHO: Pater, obsecro ut mihi ignoscas.
MENEDEMUS: Da veniam, Chreme:
Sine te exoret.
CHREMES: Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
Non faciam.
MENEDEMUS: At id nos non sinemus.
CLITIPHO: Si me vivum vis, pater,
Ignosce.
SOSTRATA: Age, Chreme mi.
MENEDEMUS: Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.
CHREMES: Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
MENEDEMUS:
Facis ut te decet.
CHREMES: Ea lege hoc adeo faciam; si facit
Quod ego hunc aequum censeo.
CLITIPHO: Pater, omnia faciam: impera.
CHREMES: Uxorem ut ducas.
CLITIPHO: Pater!
CHREMES: Nihil audio.
MENEDEMUS: Ad me recipio:
Faciet.
CHREMES: Nihil etiam audio ipsum.
CLITIPHO: Perii!
SOSTRATA: An dubitas, Clitipho?
CHREMES: Immo utrum vult.
MENEDEMUS: Faciet omnia.
SOSTRATA: Haec dum incipias gravia sunt,
Dumque ignores: ubi cognoris, facilia.
CLITIPHO: Faciam, pater.
SOSTRATA: Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames;
Filiam Phanocratae nostri.
CLITIPHO: Rufamne illam virginem,
Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.
CHREMES: Heia, ut elegans est! credas animum ibi esse.
SOSTRATA: Aliam dabo.
CLITIPHO:
Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum
Quam volo.
SOSTRATA: Nunc laudo te, gnate.
CLITIPHO: Archonidi huius filiam.
SOSTRATA: Perplacet.
CLITIPHO: Pater, hoc nunc restat.
CHREMES: Quid?
CLITIPHO: Syro ignoscas volo
Quae mea causa fecit.
CHREMES: Fiat.
Ω: Vos valete, et plaudite!