Chapter 4
Hellenistic Terence Latin(SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.)
SOSTRATA: Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor
Is quicum exposita est gnata.
CHREMES: Quid volt sibi, Syre, haec oratio?
SOSTRATA: Quid est? isne tibi videtur?
NUTRIX: Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico
Eum esse.
SOSTRATA: At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix.
NUTRIX: Satis.
SOSTRATA: Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia:
Hic ego virum interea opperibor.
SYRUS: Te vult: videas, quid velit.
Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit.
CHREMES: Quid siet?
Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
SOSTRATA: Ehem mi vir.
CHREMES: Ehem mea uxor.
SOSTRATA: Te ipsum quaero.
CHREMES: Loquere quid velis.
SOSTRATA:
Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum
Facere esse ausam.
CHREMES: Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?
Credo.
SYRUS: Nescio quid peccati portet haec purgatio.
SOSTRATA: Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,
Si puellam parerem nolle tolli?
CHREMES: Scio quid feceris:
Sustulisti.
SYRUS: Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.
SOSTRATA: Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi
Exponendam.
CHREMES: O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam!
SOSTRATA: Perii: quid ego feci?
CHREMES: Rogitas?
SOSTRATA: Si peccavi, mi Chreme,
Insciens feci.
CHREMES: Id equidem ego si tu neges, certo scio
Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum
Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit;
Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
At id omitto: misericordia, animus maternus: sino.
Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita.
Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime,
Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.
Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo.
Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt?
Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet.
SOSTRATA: Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro,
Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior,
Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CHREMES: Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata,
Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est,
Qua hoc occeptum est causa loquere.
SOSTRATA: Ut stultae et misere omnes sumus
Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum
Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret;
Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CHREMES:
Istuc recte: conservasti te atque illam.
SOSTRATA: Is hic est annulus.
CHREMES: Unde habes?
SOSTRATA: Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam.
SYRUS: Hem!
CHREMES: Quid ea narrat?
SOSTRATA: Ea lavatum dum it servandum mihi dedit.
Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico
Cognovi: ad te exsilui.
CHREMES: Quid nunc suspicare, aut invenis
De illa?
SOSTRATA: Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
Si potis est reperiri.
SYRUS: Interii: plus spei video quam volo.
Nostra est, si ita est.
CHREMES: Vivitne illa cui tu dederas?
SOSTRATA: Nescio.
CHREMES: Quid renuntiavit olim?
SOSTRATA: Fecisse id quod iusseram.
CHREMES: Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur.
SOSTRATA: Philtere.
SYRUS:
Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii.
CHREMES: Sostrata,
Sequere me intro hac.
SOSTRATA: Ut praeter spem evenit. Quam timui male
Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme!
CHREMES: Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.
Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus.
(SYRUS.) SYRUS: Nisi me animus fallit, haud permultum a me aberit infortunium:
Ita hac re in angustum oppido nunc meae coguntur copiae;
Nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
Nam quod de argento sperem, aut posse postulem me fallere,
Nihil est: triumpho si licet me latere tecto abscedere.
Crucior, bolum tantum mihi ereptum tam de subito e faucibus.
Quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineunda est mihi.
Nihil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet.
Quid si hoc nunc sic incipiam? Nihil est. Quid si sic? Tantundem egero.
At sic opinor. Non potest. Immo optime. Euge, habeo optimam.
Retraham hercle opinor ad me idem illud fugitivum argentum tamen.
(CLINIA. SYRUS.)
CLINIA: Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta
Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est.
Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult.
SYRUS: Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba.
Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CLINIA: O mi Syre, audistine obsecro?
SYRUS: Quidni, qui usque una adfuerim?
CLINIA: Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse?
SYRUS: Nulli.
CLINIA: Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa
Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam.
SYRUS:
Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim:
Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur;
Ne quid de amica nunc senex.
CLINIA: O Iupiter!
SYRUS: Quiesce.
CLINIA: Antiphila mea nubet mihi.
SYRUS: Sicine mihi interloquere?
CLINIA: Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me.
SYRUS: Fero hercle vero.
CLINIA:
Deorum vitam apti sumus.
SYRUS: Frustra operam, opinor, sumo.
CLINIA: Loquere; audio.
SYRUS: At iam hoc non ages.
CLINIA: Agam.
SYRUS: Videndum est, inquam,
Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur:
Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,
Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:
Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.
CLINIA: At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:
Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam?
SYRUS: Quidni?
CLINIA: Quid dicam? quam causam afferam?
SYRUS: Quin nolo mentiare.
Aperte ita ut res sese habet narrato.
CLINIA: Quid ais?
SYRUS: Iubeo;
Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.
CLINIA: Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet
Senem vestrum.
SYRUS: Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.
CLINIA: Hem,
Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.
Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.
SYRUS: Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,
Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae,
Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex
Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CLINIA:
At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:
Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas.
SYRUS: Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?
Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.
CLINIA:
Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?
SYRUS: Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat?
CLINIA: Metuo quid agam.
SYRUS: Metuis? quasi non ea potestas sit tua,
Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CLINIA: Age, age, traducatur Bacchis.
SYRUS: Optime ipsa exit foras.
(BACCHIS. CLINIA. SYRUS. DROMO. PHRYGIA.)
BACCHIS: Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;
Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc
Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet.
Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo
Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;
Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.
CLINIA: Satis scite promittit tibi.
SYRUS: Atqui tu hanc iocari credis?
Faciet, nisi caveo.
BACCHIS: Dormiunt: ego pol istos commovebo.
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
Charini?
PHRYGIA: Audivi.
BACCHIS: Proximam esse huic fundo ad dextram?
PHRYGIA: Memini.
BACCHIS: Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
SYRUS: Quid inceptat?
BACCHIS: Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam.
SYRUS: Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
Iube maneat.
BACCHIS: I.
SYRUS: Quin est paratum argentum.
BACCHIS: Quin ego maneo.
SYRUS: Atqui iam dabitur.
BACCHIS: Ut libet: num ego insto?
SYRUS: At scin quid, sodes?
BACCHIS: Quid?
SYRUS: Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa
Eo traducenda est.
BACCHIS: Quam rem agis, scelus?
SYRUS: Egone? argentum cudo
Quod tibi dem.
BACCHIS: Dignam me putas quam illudas?
SYRUS: Non est temere.
BACCHIS:
Etiamne tecum res hic mihi est?
SYRUS: Minime: tuum tibi reddo.
BACCHIS: Eatur.
SYRUS: Sequere hac. Heus, Dromo.
DROMO: Quis me vult?
SYRUS: Syrus.
DROMO: Quid est rei?
SYRUS: Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere.
DROMO: Quamobrem?
SYRUS: Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt.
Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet.
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies.
DROMO: Mutum dices.
(CHREMES. SYRUS.)
CHREMES: Ita me Di amabunt ut nunc Menedemi vicem
Miseret me tantum devenisse ad eum mali.
Hancine mulierem alere cum illa familia?
Etsi scio hosce aliquot dies non sentiet;
Ita magno desiderio fuit ei filius:
Verum ubi videbit tantos sibi sumtus domi
Quotidiano fieri, nec fieri modum,
Optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optime eccum!
SYRUS: Cesso hunc adoriri?
CHREMES: Syre.
SYRUS: Hem.
CHREMES:
Quid est?
SYRUS: Te mihi ipsum iam dudum optabam dari.
CHREMES: Videre egisse iam nescio quid cum sene.
SYRUS: De illo quod dudum? dictum ac factum reddidi.
CHREMES: Bonane fide?
SYRUS: Bona hercle.
CHREMES: Non possum pati
Quin tibi caput demulceam. Accede huc, Syre:
Faciam boni tibi aliquid pro ista re, ac libens.
SYRUS: At si scias, quam scite in mentem venerit.
CHREMES: Vah, gloriare evenisse ex sententia?
SYRUS: Non hercle vero: verum dico.
CHREMES: Dic, quid est?
SYRUS: Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia; et ea gratia
Secum adduxisse, ne tu id persentisceres.
CHREMES: Probe.
SYRUS: Dic sodes.
CHREMES: Nimium, inquam.
SYRUS: Immo sic satis.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae.
Sese ipse dicet tuam vidisse filiam;
Eius sibi complacitam formam, postquam aspexerit;
Hanc cupere uxorem.
CHREMES: Modone quae inventa est?
SYRUS: Eam.
Et quidem iubebit posci.
CHREMES: Quamobrem istuc, Syre?
Nam prorsum nihil intelligo.
SYRUS: Hui! tardus es.
CHREMES: Fortasse.
SYRUS: Argentum dabitur ei ad nuptias,
Aurum, atque vestem, qui,—tenesne?
CHREMES: Comparet?
SYRUS: Id ipsum.
CHREMES: At ego illi neque do, neque despondeo.
SYRUS: Non? quamobrem?
CHREMES: Quamobrem? me rogas? Homini fugitivo dabo?
SYRUS: Non ego dicebam in perpetuum illam illi ut dares;
Verum ut simulares.
CHREMES: Non mea est simulatio.
Ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
SYRUS: Credebam.
CHREMES: Minime.
SYRUS: Scite poterat fieri.
Et ego hoc, quia dudum tu tantopere iusseras,
Eo coepi.
CHREMES: Credo.
SYRUS: Caeterum equidem istuc, Chreme,
Aequi bonique facio.
CHREMES: Atqui cummaxime
Volo te dare operam ut fiat, verum alia via.
SYRUS: Fiat: quaeratur aliud: sed illud quod tibi
Dixi de argento, quod ista debet Bacchidi,
Id nunc reddendum est illi: neque tu scilicet
Eo nunc confugies: Quid mea? num datum mihi est?
Num iussi? num illa oppignerare filiam
Meam, me invito, potuit? Verum illud, Chreme,
Dicunt, Ius summum saepe summa malitia est.
CHREMES: Haud faciam.
SYRUS: Immo aliis si licet, tibi non licet.
Omnes te in lauta et bene acta parte putant.
CHREMES: Quin egomet iam ad eam deferam.
SYRUS: Immo filium
Iube potius.
CHREMES: Quamobrem?
SYRUS: Quia enim in hunc suspicio est
Translata amoris.
CHREMES: Quid tum?
SYRUS: Quia videbitur
Magis verisimile id esse, quum hic illi dabit:
Simul et conficiam facilius ego, quod volo.
Ipse adeo adest: abi, effer argentum.
CHREMES: Effero.
(CLITIPHO. SYRUS.)
CLITIPHO: Nulla est tam facilis res quin difficilis siet,
Quam invitus facias. Vel me haec deambulatio,
Quam non laboriosa, ad languorem dedit.
Nec quicquam magis nunc metuo quam ne denuo
Miser aliquo extrudar hinc, ne accedam ad Bacchidem.
Ut te quidem omnes Dii Deaeque, quantum est, Syre,
Cum tuo istoc invento, cumque incepto perduint.
Huiusmodi res semper comminiscere,
Ubi me excarnifices.
SYRUS: I tu hinc quo dignus es.
Quam pene tua me perdidit protervitas!
CLITIPHO: Vellem hercle factum: ita meritus es.
SYRUS: Meritus? quomodo?
Nae me istuc ex te prius audivisse gaudeo
Quam argentum haberes, quod daturus iam fui.
CLITIPHO: Quid igitur dicam tibi vis? abiisti, mihi
Amicam adduxti, quam non liceat tangere.
SYRUS: Iam non sum iratus: sed scin ubi nunc sit tibi
Tua Bacchis?
CLITIPHO: Apud nos.
SYRUS: Non.
CLITIPHO: Ubi ergo?
SYRUS: Apud Cliniam.
CLITIPHO: Perii.
SYRUS: Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
Quod ei es pollicitus.
CLITIPHO: Garris: unde?
SYRUS: A tuo patre.
CLITIPHO:
Ludis fortasse me.
SYRUS: Ipsa re experibere.
CLITIPHO: Nae ego fortunatus homo sum: deamo te, Syre.
SYRUS: Sed pater egreditur: cave quicquam admiratus sies
Qua causa id fiat: obsecundato in loco.
Quod imperabit facito; loquitor paucula.
(CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.)
CHREMES: Ubi Clitipho nunc est?
SYRUS: Eccum me, inque.
CLITIPHO: Eccum hic tibi.
CHREMES: Quid rei esset dixti huic?
SYRUS: Dixi pleraque omnia.
CHREMES: Cape hoc argentum ac defer.
SYRUS: Hei, quid stas? lapis?
Quin accipis?
CLITIPHO: Cedo sane.
SYRUS: Sequere hac me ocius.
Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
Nam nihil est illic quod moremur diutius.
CHREMES: Minas quidem iam decem habet a me filia,
Quas pro alimentis esse nunc duco datas:
Hasce ornamentis consequentur alterae.
Porro haec talenta dotis adposcent duo.
Quam multa iniusta ac prava fiunt moribus!
Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est
Aliquis labore inventa mea cui dem bona.
(MENEDEMUS. CHREMES.)
MENEDEMUS: Multo omnium nunc me fortunatissimum
Factum puto esse, gnate, quum te intelligo
Resipisse.
CHREMES: Ut errat.
MENEDEMUS: Te ipsum quaerebam, Chreme.
Serva, quod in te est, filium et me et familiam.
CHREMES:
Cedo quid vis faciam?
MENEDEMUS: Invenisti hodie filiam.
CHREMES: Quid tum?
MENEDEMUS: Hanc sibi uxorem dari vult Clinia.
CHREMES: Quaeso quid tu hominis es?
MENEDEMUS: Quid est?
CHREMES: Iamne oblitus es
Inter nos quid sit dictum de fallacia,
Ut ea via abs te argentum auferretur?
MENEDEMUS: Scio.
CHREMES:
Ea res nunc agitur ipsa.
MENEDEMUS: Quid dixti, Chreme?
Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est
Amica.
CHREMES: Ita aiunt: et tu credis omnia:
Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim,
Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
MENEDEMUS:
Id est profecto: id amicae dabitur.
CHREMES: Scilicet
Daturum.
MENEDEMUS: Vah, frustra sum igitur gavisus miser.
Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat?
CHREMES:
Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges.
MENEDEMUS: Sine.
Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme.
CHREMES: Dic convenisse; egisse te de nuptiis.
MENEDEMUS: Dicam: quid deinde?
CHREMES: Me facturum esse omnia;
Generum placere: postremo etiam, si voles,
Desponsam quoque esse dicito.
MENEDEMUS: Hem, istuc volueram.
CHREMES: Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis
Quam ocissime ut des.
MENEDEMUS: Cupio.
CHREMES: Nae tu propediem,
Ut istam rem video, istius obsaturabere.
Sed haec ut ut sunt, cautim et paulatim dabis,
Si sapies.
MENEDEMUS: Faciam.
CHREMES: Abi intro; vide quid postulet.
Ego domi ero, si quid me voles.
MENEDEMUS: Sane volo:
Nam te sciente faciam, quicquid egero.