Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Heautontimorumenos

    Chapter 3

    Terence

    (CHREMES. MENEDEMUS.)

    CHREMES: Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium

    Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium

    Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.

    Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier

    Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,

    Cum illi pericli nihil ex indicio siet?

    Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;

    Ita ut filium meum amico atque aequali suo

    Video inservire, et socium esse in negotiis;

    Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.

    MENEDEMUS: Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias

    Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio

    Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:

    Nam mihi quidem quotidie augescit magis

    De filio aegritudo; et quanto diutius

    Abest, magis cupio tanto et magis desidero.

    CHREMES: Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.

    Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,

    Cuius maxime te fieri participem cupis.

    MENEDEMUS:

    Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?

    CHREMES: Valet atque vivit.

    MENEDEMUS: Ubinam est, quaeso?

    CHREMES: Apud me domi.

    MENEDEMUS: Meus gnatus?

    CHREMES: Sic est.

    MENEDEMUS: Venit?

    CHREMES: Certe.

    MENEDEMUS: Clinia

    Meus venit?

    CHREMES: Dixi.

    MENEDEMUS: Eamus: duc me ad eum, obsecro.

    CHREMES: Non vult te scire se redisse etiam, et tuum

    Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,

    Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.

    MENEDEMUS: Non tu ei dixisti ut essem?

    CHREMES: Non.

    MENEDEMUS: Quamobrem, Chreme?

    CHREMES: Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,

    Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.

    MENEDEMUS:

    Non possum: satis iam satis pater durus fui.

    CHREMES: Ah!

    Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis,

    Aut largitate nimia, aut parsimonia.

    In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.

    Primum; olim potius quam paterere filium

    Commetare ad mulierculam, quae paululo

    Tum erat contenta, cuique erant grata omnia,

    Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis

    Postilla coepit victum vulgo quaerere.

    Nunc cum sine magno intertrimento non potest

    Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias

    Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,

    Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem,

    Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet

    Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;

    Nedum tu possis.

    MENEDEMUS: Estne ea intus?

    CHREMES: Sit rogas?

    Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus

    Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.

    Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi

    Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum,

    Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide.

    Relevi dolia omnia, omnes serias;

    Omnes sollicitos habui: atque haec una nox.

    Quid te futurum censes quem assidue exedent?

    Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est,

    Menedeme, fortunarum.

    MENEDEMUS: Faciat quod libet:

    Sumat, consumat, perdat, decretum est pati,

    Dum illum modo habeam mecum.

    CHREMES: Si certum est tibi

    Sic facere, illud permagni referre arbitror,

    Ut ne cientem sentiat te id sibi dare.

    MENEDEMUS: Quid faciam?

    CHREMES: Quidvis potius quam quod cogitas:

    Per alium quemvis ut des; falli te sinas

    Technis per servulum; etsi subsensi id quoque,

    Illos ibi esse et id agere inter se clanculum.

    Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt

    Consilia ad adolescentes: et tibi perdere

    Talentum hoc pacto satius est quam illo minam.

    Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo

    Minimo periclo id demus adolescentulo.

    Nam si semel tuum animum ille intellexerit,

    Prius proditurum te tuam vitam, et prius

    Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui,

    Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris!

    Tibi autem porro ut non sit suave vivere:

    Nam deteriores omnes sumus licentia.

    Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id

    Putabit, pravum siet an rectum quod petet.

    Tu rem perire et ipsum non poteris pati.

    Dare denegaris; ibit ad illud ilico,

    Quo maxime apud te se valere sentiet:

    Abiturum se abs te esse ilico minabitur.

    MENEDEMUS: Videre verum, atque ita uti res est, dicere.

    CHREMES: Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis,

    Dum id quaero tibi qui filium restituerem.

    MENEDEMUS: Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.

    CHREMES:

    Paratus sum.

    MENEDEMUS: Scin quid nunc facere te volo?

    CHREMES: Dic.

    MENEDEMUS: Quod sensisti illos me incipere fallere.

    Id ut maturent facere: cupio illi dare

    Quod vult: cupio iam videre.

    CHREMES: Operam dabo.

    Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito

    Vicini nostri hic ambigunt de finibus:

    Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram

    Operam daturum me, hodie non posse his dare.

    Continuo hic adero.

    MENEDEMUS: Ita quaeso. Di vestram fidem!

    Ita comparatam esse hominum naturam omnium,

    Aliena ut melius videant et diiudicent

    Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio

    Sumus praepediti nimio aut aegritudine?

    Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi!

    CHREMES: Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem.

    Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.

    A me nescio quis exit: concede hinc domum,

    Ne nos inter nos congruere sentiant.

    (SYRUS. CHREMES.)

    SYRUS: Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen

    Argentum: intendenda in senem est fallacia.

    CHREMES: Num me fefellit hosce id struere? Videlicet

    Cliniae ille servus tardiusculus est,

    Idcirco huic nostro tradita est provincia.

    SYRUS: Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit?

    CHREMES: Syre.

    SYRUS: Hem.

    CHREMES: Quid tu istic?

    SYRUS: Recte equidem: sed te miror, Chreme,

    Tam mane qui heri tantum biberis.

    CHREMES: Nihil nimis.

    SYRUS: Nihil narras? visa vero est, quod dici solet,

    Aquilae senectus.

    CHREMES: Heia.

    SYRUS: Mulier commoda et

    Faceta haec meretrix.

    CHREMES: Sane, idem visa est mihi.

    SYRUS: Et quidem hercle forma luculenta.

    CHREMES: Sic satis.

    SYRUS: Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona:

    Minimeque miror Clinia hanc si deperit.

    Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum,

    Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis

    Abundet, gnatus eius profugit inopia.

    Scis esse factum ut dico?

    CHREMES: Quid ego nesciam?

    Hominem pistrino dignum.

    SYRUS: Quem?

    CHREMES: Istunc servulum

    Dico adolescentis.

    SYRUS: Syre, tibi timui male.

    CHREMES: Qui passus est id fieri.

    SYRUS: Quid faceret?

    CHREMES: Rogas?

    Aliquid reperiret, fingeret fallacias,

    Unde esset adolescenti amicae quod daret;

    Atque hunc difficilem invitum servaret senem.

    SYRUS:

    Garris.

    CHREMES: Haec facta ab illo oportebat, Syre.

    SYRUS: Eho quaeso, laudas qui heros fallunt?

    CHREMES: In loco

    Ego vero laudo.

    SYRUS: Recte sane.

    CHREMES: Quippe quia

    Magnarum saepe id remedium aegritudinum est.

    Huic iam mansisset unicus gnatus domi.

    SYRUS:

    Iocone an serio illaec dicat, nescio;

    Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis.

    CHREMES: Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo

    Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat?

    Nonne ad senem aliquam fabricam fingit?

    SYRUS: Stolidus est.

    CHREMES:

    At te adiutare oportet adolescentuli

    Causa.

    SYRUS: Facile equidem facere possum, si iubes:

    Etenim quo pacto id fieri soleat calleo.

    CHREMES: Tanto hercle melior.

    SYRUS: Non est mentiri meum.

    CHREMES: Fac ergo.

    SYRUS: At heus tu, facitodum eadem haec memineris,

    Si quid huius simile forte aliquando evenerit,

    Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.

    CHREMES: Non usus veniet, spero.

    SYRUS: Spero hercle ego quoque.

    Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:

    Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides.

    Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,

    Tractare possim.

    CHREMES: De istoc, quum usus venerit,

    Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.

    SYRUS: Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,

    Nec quum male facerem crederem mihi impunius

    Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?

    (CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.)

    CHREMES: Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?

    CLITIPHO: Quid ego feci?

    CHREMES: Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici

    Inserere?

    SYRUS: Acta haec res est: perii.

    CLITIPHO: Mene?

    CHREMES: Hisce oculis; ne nega.

    Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:

    Nam istaec quidem contumelia est,

    Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.

    Vel heri in vino quam immodestus fuisti!

    SYRUS: Factum.

    CHREMES: Quam molestus!

    Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.

    Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.

    CLITIPHO:

    At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.

    CHREMES: Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.

    Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.

    Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie

    Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;

    Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,

    Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.

    Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.

    SYRUS: Quid istic narrat?

    CLITIPHO: Perii.

    SYRUS: Clitipho, haec ego praecipio tibi?

    Hominis frugi et temperantis functus es officium?

    CLITIPHO: Tace sodes.

    SYRUS:

    Recte sane.

    CHREMES: Syre, pudet me.

    SYRUS: Credo; neque id iniuria.

    Quin mihi molestum est.

    CLITIPHO: Pergis hercle?

    SYRUS: Verum dico quod videtur.

    CLITIPHO: Non accedam ad illos?

    CHREMES: Eho quaeso, una accedendi via est?

    SYRUS: Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.

    Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?

    CHREMES: Quid faciam?

    SYRUS: Iube hunc

    Abire hinc aliquo.

    CLITIPHO: Quo hinc abeam ego?

    SYRUS: Quo? quo libet: da illis locum.

    Abi deambulatum.

    CLITIPHO: Deambulatum quo?

    SYRUS: Vah! quasi desit locus.

    Abi sane istac, istorsum, quo vis.

    CHREMES: Recte dicit: censeo.

    CLITIPHO: Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.

    SYRUS: At

    Tu pol tibi istas posthac comprimito manus.

    Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,

    Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?

    CHREMES: Ego istuc curabo.

    SYRUS: Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.

    CHREMES: Fiet.

    SYRUS: Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.

    CHREMES: Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut

    Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?

    SYRUS: De fallacia

    Dicis? st! inveni nuper quandam.

    CHREMES: Frugi es: cedo, quid est?

    SYRUS: Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.

    CHREMES: Quidnam, Syre?

    SYRUS: Pessima haec est meretrix.

    CHREMES: Ita videtur.

    SYRUS: Immo si scias.

    Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia

    Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.

    CHREMES: Quid tum?

    SYRUS: Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.

    Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.

    CHREMES: Intelligo.

    SYRUS: Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.

    CHREMES: Quid tum?

    SYRUS: Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen

    Post daturam. Mille nummum poscit.

    CHREMES: Et poscit quidem?

    SYRUS: Hui,

    Dubium id est?

    CHREMES: Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?

    SYRUS: Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria

    Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.

    CHREMES: Erras.

    SYRUS: Quid ita?

    CHREMES: Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo:

    Non emo: quid ais?

    SYRUS: Optata loquere.

    CHREMES: Atqui non est opus.

    SYRUS: Non opus est?

    CHREMES: Non hercle vero.

    SYRUS: Quid istuc? miror.

    CHREMES: Iam scies.

    Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?