Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Heautontimorumenos

    Chapter 2

    Terence

    (CLITIPHO.)

    CLITIPHO: Quam iniqui sunt patres in omnes adolescentes iudices,

    Qui aequum esse censent nos iam a pueris ilico nasci senes,

    Neque illarum affines esse rerum quas fert adolescentia.

    Ex sua libidine moderantur, nunc quae est, non quae olim fuit.

    Mihi si unquam filius erit, nae ille facili me utetur patre;

    Nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus;

    Non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.

    Perii! is mihi, ubi adbibit plus paulo, sua quae narrat facinora!

    Nunc ait, Periculum ex aliis facito, tibi quod ex usu siet:

    Astutus: nae ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.

    Magis nunc me amicae dicta stimulant: Da mihi, atque affer mihi;

    Cui quid respondeam nihil habeo; neque me quisquam est miserior:

    Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen

    Habet bene ac pudice eductam, ignaram artis meretriciae.

    Mea est potens, procax, magnifica, sumtuosa, nobilis.

    Tum quod dem ei recte est; nam, nihil esse mihi, religio est dicere.

    Hoc ego mali non pridem inveni; neque etiamdum scit pater.

    (CLINIA. CLITIPHO.)

    CLINIA: Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio,

    Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit.

    Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant;

    Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala;

    Cui nihil iam praeter pretium dulce est.

    CLITIPHO: Clinia.

    CLINIA: Hei misero mihi!

    CLITIPHO: Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens?

    CLINIA: Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali.

    CLITIPHO: Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?

    CLINIA:

    Si nihil mali esset, iam hic adessent.

    CLITIPHO: Iam aderunt.

    CLINIA: Quando istuc erit?

    CLITIPHO: Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum:

    Dum moliuntur, dum conantur, annus est.

    CLINIA: O Clitipho,

    Timeo.

    CLITIPHO: Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi.

    (SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.)

    SYRUS: Ain tu?

    DROMO: Sic est.

    SYRUS: Verum interea dum sermones caedimus,

    Illae sunt relictae.

    CLITIPHO: Mulier tibi adest; audin, Clinia?

    CLINIA: Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.

    DROMO: Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem

    Ducunt secum.

    CLINIA: Perii. Unde illi sunt ancillae?

    CLITIPHO: Men rogas?

    SYRUS: Non oportuit relictas: portant quid rerum!

    CLINIA: Hei mihi.

    SYRUS: Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam.

    Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam,

    Propera: quid stas?

    CLINIA: Vae misero mihi, quanta de spe decidi!

    CLITIPHO:

    Quid istuc? quae res te sollicitat autem?

    CLINIA: Rogitas quid siet?

    Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula

    Hic reliqui. Unde ea esse censes?

    CLITIPHO: Vah! nunc demum intelligo.

    SYRUS: Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio.

    Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius?

    Sed video eccos quos volebam.

    CLINIA: O Iupiter, ubinam est fides?

    Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci

    Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;

    Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;

    Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi

    Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;

    Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.

    Nemo est miserior me.

    SYRUS: Hic de nostris verbis errat videlicet

    Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:

    Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit;

    Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.

    CLINIA: Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est

    Quod malim quam me hoc falso suspicarier.

    SYRUS: Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus

    Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit:

    Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae

    Dum narrat forte audivi.

    CLITIPHO: Quaenam est altera?

    SYRUS: Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:

    Post istuc veniam.

    CLITIPHO: Propera.

    SYRUS: Iam primum omnium,

    Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores:

    Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,

    Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.

    Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.

    Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,

    Quo studio vitam suam te absente exegerit,

    Ubi de improviso interventum est mulieri:

    Nam ea res dedit tum existimandi copiam

    Quotidianae vitae consuetudinem,

    Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:

    Texentem telam studiose ipsam offendimus,

    Mediocriter vestitam veste lugubri,

    Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;

    Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;

    Nulla mala re esse expolitam muliebri;

    Capillus passus, prolixus, circum caput

    Reiectus negligenter: pax.

    CLINIA: Syre mi, obsecro,

    Ne me in laetitiam frustra coniicias.

    SYRUS: Anus

    Subtemen nebat: praeterea una ancillula

    Erat; ea texebat una, pannis obsita,

    Neglecta, immunda illuvie.

    CLITIPHO: Si haec sunt, Clinia,

    Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?

    Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam?

    Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam,

    Quum eius tam negliguntur internuntii:

    Nam disciplina est eisdem munerarier

    Ancillas primum ad dominas qui affectant viam.

    CLINIA: Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam

    Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas?

    SYRUS: Ubi dicimus redisse te, et rogare uti

    Veniret ad te, mulier telam deserit

    Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut

    Facile scires desiderio id fieri tuo.

    CLINIA: Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio:

    Ita timui.

    CLITIPHO: At ego nihil esse scibam, Clinia.

    Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera?

    SYRUS:

    Adducimus tuam Bacchidem.

    CLITIPHO: Hem, quid? Bacchidem?

    Eho sceleste, quo illam ducis?

    SYRUS: Quo ego illam? ad nos scilicet.

    CLITIPHO: Ad patremne?

    SYRUS: Ad eum ipsum.

    CLITIPHO: O hominis impudentem audaciam!

    SYRUS: Heus tu,

    Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.

    CLITIPHO: Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus;

    Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.

    Quid illo facias?

    SYRUS: At enim.

    CLITIPHO: Quid enim?

    SYRUS: Si sinas, dicam.

    CLINIA: Sine.

    CLITIPHO: Sino.

    SYRUS: Ita res est haec nunc, quasi cum.—

    CLITIPHO: Quas, malum, ambages mihi

    Narrare occipit?

    CLINIA: Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi.

    SYRUS: Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,

    Clitipho, es; neque ferri potis est.

    CLINIA: Audiendum hercle est: tace.

    SYRUS: Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici:

    Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis;

    Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere:

    Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt.

    Harum duarum conditionum nunc utram malis vide;

    Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio:

    Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est.

    Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via;

    Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi.

    Quid aliud tibi vis?

    CLITIPHO: Siquidem hoc fit.

    SYRUS: Siquidem. Experiundo scies.

    CLITIPHO: Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est?

    SYRUS: Adsimulabimus

    Tuam amicam huius esse.

    CLITIPHO: Pulchre: cedo quid hic faciet sua?

    An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum?

    SYRUS: Immo ad tuam matrem abducetur.

    CLITIPHO: Quid eo?

    SYRUS: Longum est, Clitipho,

    Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est.

    CLITIPHO: Fabulae!

    Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum.

    SYRUS: Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini

    Sine periclo esse.

    CLITIPHO: Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi.

    SYRUS: Maxime.

    Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum.

    CLITIPHO: Hem!

    Quid dixti?

    SYRUS: Ademtum tibi iam faxo omnem metum,

    In aurem utramvis otiose ut dormias.

    CLITIPHO: Quid ago nunc?

    CLINIA: Tune? quod boni est—

    CLITIPHO: Syre, dic modo

    Verum.

    SYRUS: Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.

    CLINIA: Datur: fruare dum licet, nam nescias—

    CLITIPHO:

    Syre, inquam.

    SYRUS: Perge porro; tamen istuc ago.

    Eius sit potestas posthac an nunquam tibi.

    CLITIPHO: Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre.

    SYRUS: Concaluit: quid vis?

    CLITIPHO: Redi, redi.

    SYRUS: Adsum: dic quid est?

    Iam hoc quoque negabis tibi placere?

    CLITIPHO: Immo, Syre,

    Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi.

    Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide.

    SYRUS: Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho;

    Quasi istic minor mea res agatur quam tua.

    Hic si quid nobis forte adversi evenerit,

    Tibi erunt parata verba, huic homini verbera;

    Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi.

    Sed istunc exora ut suam esse assimulet.

    CLINIA: Scilicet

    Facturum me esse: in eum iam res rediit locum

    Ut sit necessus.

    CLITIPHO: Amo te merito, Clinia.

    CLINIA: Verum illa ne quid titubet.

    SYRUS: Perdocta est probe.

    CLITIPHO:

    At hoc demiror, qui tam facile potueris

    Persuadere illi quae solet quos spernere!

    SYRUS: In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est

    Primum: nam quendam misere offendi militem

    Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,

    Ut illius animum cupidum inopia incenderet;

    Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.

    Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas:

    Patrem novisti ad has res quam sit perspicax:

    Ego te autem novi quam esse soleas impotens:

    Inversa verba, eversas cervices tuas,

    Gemitus, screatus, tussis, risus abstine.

    CLITIPHO: Laudabis.

    SYRUS: Vide sis.

    CLITIPHO: Tutemet mirabere.

    SYRUS: Sed quam cito sunt consecutae mulieres!

    CLITIPHO:

    Ubi sunt? cur retines?

    SYRUS: Iam nunc haec non est tua.

    CLITIPHO: Scio; apud patrem: at nunc interim.

    SYRUS: Nihilo magis.

    CLITIPHO: Sine.

    SYRUS: Non sinam, inquam.

    CLITIPHO: Quaeso, paulisper.

    SYRUS: Veto.

    CLITIPHO: Saltem salutare.

    SYRUS: Abeas, si sapis.

    CLITIPHO: Eo.

    Quid istic?

    SYRUS: Manebit.

    CLITIPHO: O hominem felicem!

    SYRUS: Ambula.

    (BACCHIS. ANTIPHILA. CLINIA. SYRUS.)

    BACCHIS: Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,

    Id quum studuisti, isti formae ut mores consimiles forent:

    Minimeque, ita me Di ament, miror, si te sibi quisque expetit.

    Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio.

    Et quum egomet nunc mecum in animo vitam tuam considero,

    Omniumque adeo vestrarum vulgus quae abs se segregant;

    Et vos esse istiusmodi, et nos non esse, haud mirabile est.

    Nam expedit bonas esse vobis: nos quibuscum est res non sinunt.

    Quippe forma impulsi nostra nos amatores colunt:

    Haec ubi immutata est, illi suum animum alio conferunt.

    Nisi si prospectum interea aliquid est, desertae vivimus.

    Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretum est viro,

    Cuius mos maxime est consimilis vostrum, hi se ad vos applicant.

    Hoc beneficio utrique ab utrisque vero devincimini,

    Ut numquam ulla amori vestro incidere possit calamitas.

    ANTIPHILA: Nescio alias: me quidem semper scio fecisse sedulo

    Ut ex illius commodo meum compararem commodum.

    CLINIA: Ah!

    Ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis:

    Nam, dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves

    Praeterquam tui carendum quod erat.

    SYRUS: Credo.

    CLINIA: Syre, vix suffero.

    Hocine me miserum non licere meo modo ingenium frui?

    SYRUS: Immo, ut patrem tuum vidi esse habitum, diu etiam duras dabit.

    BACCHIS: Quisnam hic adolescens est qui intuitur nos?

    ANTIPHILA: Ah, retine me, obsecro.

    BACCHIS: Amabo, quid tibi est?

    ANTIPHILA: Disperii, perii misera.

    BACCHIS: Quid stupes,

    Antiphila?

    ANTIPHILA: Videon Cliniam an non?

    BACCHIS: Quem vides?

    CLINIA: Salve, anime mi.

    ANTIPHILA: O mi exspectate, salve.

    CLINIA: Ut vales?

    ANTIPHILA: Salvum advenisse gaudeo.

    CLINIA: Teneone te,

    Antiphila, maxime animo exoptata meo?

    SYRUS: Ite intro: nam vos iamdudum exspectat senex.