Chapter prologue
Hellenistic Terence LatinPROLOGUS: Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data
Nova est novum intervenit vitium et calamitas,
Ut neque spectari neque cognosci potuerit.
Ita populus studio stupidus in funambulo
Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova;
Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit
Iterum referre ut iterum posset vendere.
Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite.
PROLOGUS: Orator ad vos venio ornatu prologi:
Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem
Liceat quo iure sum usus adolescentior;
Novas qui exactas feci ut inveterascerent,
Ne cum poeta scriptura evanesceret.
In his quas primum Caecili didici novas
Partim sum earum exactus, partim vix steti.
Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam,
Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
Novas studiose, ne illum ab studio abducerem.
Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,
Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
Prope iam remotum iniuria adversarium
Ab studio atque ab labore atque arte musica.
Quod si scripturam sprevissem in praesentia,
Et in deterrendo voluissem operam sumere,
Ut in otio esset potius quam in negotio,
Deterruissem facile ne alias scriberet.
Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.
Eam calamitatem vestra intelligentia
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,
Funambuli eodem accessit expectatio:
Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum
Fecere ut ante tempus exirem foras.
Vetere in nova coepi uti consuetudine,
In experiendo ut essem: refero denuo
Primo actu placeo; quum interea rumor venit
Datum iri gladiatores; populus convolat:
Tumultuantur, clamant, pugnant de loco:
Ego interea meum non potui tutari locum.
Nunc turba nulla est: otium et silentium est:
Agendi tempus mihi datum est: vobis datur
Potestas condecorandi ludos scenicos.
Nolite sinere per vos artem musicam
Recidere ad paucos: facite ut vestra auctoritas
Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
Sinite impetrare me, qui in tutelam meam
Studium suum et se in vestram commisit fidem,
Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.
Mea causa causam hanc accipite, et date silentium,
Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere
Novas expediat posthac pretio emtas meo.