Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinStrobilvs: Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor, ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat, in erum matura, in se sera condecet capessere.
sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor, retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus, eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo, ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam
† erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
qui éa curabit, abstinebit censione bubula, nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
Evclio: Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:
non metuo ne quisquam inveniat, ita probe in latebris situmst.
edepol ne illic pulchram praedam agát, si quis illam invenerit aulam onustam auri; verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersát meam extemplo filiam ducat domum.
vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.—
Strobilvs: Di immortales, quod ego hunc hominem facinus audivi loqui:
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano Fide.
cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris, quam mihi.
atque hic pater est, ut ego opinor, huius, erus quám amat, virginis.
ibo hinc intro, perscrutabor fanum, si inveniam uspiam aurum, dúm hic est occupatus. sed si repperero, o Fides, mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam.
id adeo tibi faciam; verum ego mihi bibam, ubi id fecero.—
Evclio: Non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu;
semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua:
continuo meum cor coepit artem facere ludicram atque in pectus emicare. sed ego cesso currere?
Evclio: I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
Strobilvs: Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Evclio: Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
Strobilvs: Quid tibi súrrupui?
Evclio: Redde huc sis.
Strobilvs: Quid tibi vis reddam?
Evclio: Rogas?
Strobilvs: Nil equidem tibi abstuli.
Evclio: At illud quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis?
Strobilvs: Quid agám?
Evclio: Auferre non potes.
Strobilvs: Quid vis tibi?
Evclio:
Pone.
Strobilvs: Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Evclio: Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strobilvs: Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.
Evclio: Ostende huc manus.
Strobilvs: Em tibi, ostendi, eccas.
Evclio: Video. age ostende etiam tertiam.
Strobilvs:
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi?
Evclio: Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strobilvs: Quid fatear tibi?
Evclio: Quid abstulisti hinc?
Strobilvs: Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem.
Evclio: Agedum, excutedum pallium.
Strobilvs:
Tuo arbitratu.
Evclio: Ne inter tunicas habeas.
Strobilvs: Tempta qua lubet.
Evclio: Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum dexteram.
Strobilvs: Em.
Evclio: Nunc laevam ostende.
Strobilvs: Quin equidem ambas profero.
Evclio: Iam scrutari mitto. redde huc.
Strobilvs: Quid reddam?
Evclio: A, nugas agis, certe habes.
Strobilvs: Habeo ego? quid habeo?
Evclio: Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde.
Strobilvs: Insanis: perscrutatus es tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
Evclio: Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?
perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
Strobilvs: Iuppiter te dique perdant.
Evclio: Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non?
Strobilvs: Abeo.
Evclio: Cave sis † te videam.—
Strobilvs: Emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi dém hodie insidias seni.
nam híc iam non audebit aurum abstrudere:
credo ecferet iam secum et mutabit locum.
attat, foris crépuit. senex eccum aurum ecfert foras.
tantisper huc ego ad iánuam concessero.
Evclio: Fide censebam maxumam multo fidem esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim, qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius, crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
Strobilvs: Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
quamquam hic manere mé erus sese iusserat;
certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
Lyconides: Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes, super Euclionis filia. nunc te obsecro resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
fac mentionem cum avonculo, mater mea.
Evnomia:
Scis tute facta velle me quae tu velis, et istúc confido a fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas, te eam cómpressisse vinulentum virginem.
Lyconides: Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?
Phaedrivm:
Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem!
Lyconides: Em, mater mea, tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
Evnomia: Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum, ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—
Lyconides:
I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.—
Strobilvs: Picis divitiis, qui aureos montes colunt, ego solus supero. nam istos reges ceteros memorare nolo, hominum mendicabula:
ego sum ille rex Philippus. o lepidum diem.
nam ut dudum hinc abii, multo illo adveni prior multoque prius me conlocavi in arborem indéque spectabam aúrum ubi abstrúdebat senex.
ubi ille ábiit, ego me deorsum duco de arbore, exfodio aulam auri plenam. inde ex eo loco video recipere se senem; ille me non videt, nam ego declinavi paululum me extra viam.
attat, eccum ipsum. íbo ut hoc condam domum.—
Evclio: Perii ínterii occidi. quó curram? quo nón curram? tene, téne. quem? quis?
nesció, nil video, caécus eo atque equidém quo eam aut ubi sim aút qui sim nequeó cum animo certum ínvestigare. óbsecro vos ego, mi aúxilio, oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.
quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures, qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
heu mé miserum, miseré perii, male pérditus, pessime ornatus eo:
tantúm gemiti et mali maéstitiaeque hic diés mi optulít, famem et paúperiem.
perditíssimus ego sum omnium ín terra; nam quid mi ópust vita, qui tántum auri perdidí, quod concustódivi sedúlo? egomet me défraudavi animúmque meum geniúmque meum; nunc eó alii laetíficantur meo málo et damno. pati néqueo.
Lyconides:
Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?
átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res, scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.
Evclio: Quís homo hic loquitur?
Lyconides: Égo sum miser.
Evclio: Immo égo sum, et misere pérditus, cui tanta mala maestitudoque optigit.
Lyconides: Animo bono es.
Evclio: Quo, obsecro, pacto esse possum?
Lyconides: Quia istuc facinus, quod tuom sollicitat animum, id ego feci et fateor.
Evclio: Quid ego ex te audio?
Lyconides:
Id quod verumst.
Evclio: Quid ego de te commerui, adulescens, mali, quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
Lyconides: Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit.
Evclio: Quo modo?
Lyconides: Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
Evclio:
Cur id ausu's ausu s e s facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
Lyconides: Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
Evclio: At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
Lyconides: Ne ístuc dixis.
Evclio: Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
Lyconides:
Quia vini vitio atque amoris feci.
Evclio: Homo audacissime, cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies, luci claro deripiamus aurum matronis palam, post id si prehensi simus, excusemus ebrios nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor, si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyconides: Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evclio: Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyconides:
Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam ego habeam potissimum.
Evclio: Tun habeas me invito meam?
Lyconides: Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
Evclio: Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam, nisi refers.
Lyconides: Quid tibi ego referam?
Evclio: Quod surripuisti meum.
Lyconides: Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
Evclio: Ita te amabit Iuppiter, ut tu nescis.
Lyconides: Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Evclio: Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's confessu s e s mihi te abstulisse.
Lyconides: Neque edepol ego dixi neque feci.
Evclio: Negas?
Lyconides:
Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet scio nec novi.
Evclio: Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyconides: Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio, dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evclio: Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyconides: Bona.
Evclio: Neque eum scis qui abstulerit?
Lyconides: Istuc quoque bona.
Evclio: Atque id si scies qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyconides: Faciam.
Evclio: Neque partem tibi ab eo qui habet indipisces neque furem excipies?
Lyconides: Ita.
Evclio: Quid si fallis?
Lyconides: Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
Evclio: Sat habeo. age nunc loquere quid vis.
Lyconides: Si me novisti minus, génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus, meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides, mater est Eunomia.
Evclio: Novi genus. nunc quid vis? id volo noscere.
Lyconides: Filiam ex te tú habes.
Evclio: Immo éccillam domi.
Lyconides: Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo.
Evclio: Omnem rem tenes.
Lyconides: Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
Evclio: Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint, quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
Lyconides: Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.
Evclio: Ita di faciant.
Lyconides: Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti, quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio, ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam, ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
Evclio: Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?
Lyconides: Cur eiulas, quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.
Evclio: Perii oppido, ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—
Lyconides: Iam te sequor.
haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.