Chapter 4
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinStrobilvs: Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
Lyconides: Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
Strobilvs: Hem,
érumne ego aspició meum?
Lyconides: Videón ego hunc servóm meum?
Strobilvs: Ipsus est.
Lyconides: Haud alius est.
Strobilvs: Congrediar.
Lyconides: Contollam gradum.
credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
Strobilvs: Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
repperi—
Lyconides: Quid repperisti?
Strobilvs: Non quod pueri clamitant in faba se repperisse.
Lyconides: Iamne autem, ut soles? deludis.
Strobilvs: Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
Lyconides: Age ergo loquere.
Strobilvs: Repperi hodie, ere, divitias nimias.
Lyconides: Vbinam?
Strobilvs: Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
Lyconides: Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
ubi id est aurum?
Strobilvs: In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
Lyconides: Égone te emittám manu, scélerum cumulatissume?
Strobilvs: Abi, ere, scio quam rem geras.
lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem?
Lyconides: Non potes probasse nugas.
i, redde aurum.
Strobilvs: Reddam ego aurum?
Lyconides: Redde, inquam, út huic reddatur.
Strobilvs: Vnde?
Lyconides: Quod modo fassu's fassu s e s esse in arca.
Strobilvs: Soleo hercle ego garrire nugas.
Lyconides:
Strobilvs: Itá loquor.
Lyconides: At scin quo modo?
Strobilvs: Vel hercle énica, numquam hinc feres a me pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório ut admemordit hominem
(Evclio): ego ecfodiebam ín die denos scrobes.
(Evclio):
nec noctu nec diu quietus umquam servabam eam: nunc dormiam.
qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.