Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinLysimachvs: Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit, hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.
ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
Pasicompsa:
Amabo ecastor, mi senex, eloquere—
Lysimachvs: Exquire quidvis.
Pasicompsa: Cur emeris me.
Lysimachvs: Tene ego? ut quod imperetur facias, item quod tu mihi si imperes, ego faciam.
Pasicompsa: Facere certumst pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.
Lysimachvs: Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
Pasicompsa:
Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
Lysimachvs: Bona si esse vis, bene erit tibi.
Pasicompsa: Tum pol ego perii misera.
Lysimachvs: Qui?
Pasicompsa: Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
Lysimachvs: Quasi dicas nullam mulierem bonam esse.
Pasicompsa: Haud equidem dico, nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
Lysimachvs: Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
rogare hoc unum te volo.
Pasicompsa: Roganti respondebo.
Lysimachvs: Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse?
Pasicompsa: Pasicompsae.
Lysimachvs: Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?
possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?
Pasicompsa: Possum.
Lysimachvs: Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
Pasicompsa: De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.
Lysimachvs: Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate quom scis facere officium tuom, mulier.
Pasicompsa: Pol docta didici.
operam accusari non sinam meam.
Lysimachvs: Em istaec hercle res est.
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem.
Pasicompsa: Mi senex, tam vetulam?
Lysimachvs: Generis graecist;
eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.
Pasicompsa: Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
Lysimachvs:
Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
Pasicompsa: Dic igitur quaeso, quoia sum?
Lysimachvs: Tuo ero redempta es rursum;
ego te redemi, ílle mecum oravit.
Pasicompsa: Animus rediit, si mecum servatur fides.
Lysimachvs: Bono animo es, liberabit ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.
Pasicompsa:
Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit.
nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.
Lysimachvs: Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet?
Pasicompsa: Certo;
et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, neuter stupri causa caput limaret.
Lysimachvs: Di immortales, etiam cum uxore non cubet?
Pasicompsa: Amabo, án maritust?
neque est neque erit.
Lysimachvs: Nolim quidem. homo hercle periuravit.
Pasicompsa: Nullum adulescentem plus amo.
Lysimachvs: Puer est ille quidem, stulta.
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
Pasicompsa:
Quid, dentes?
Lysimachvs: Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—
Demipho: Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
emptast amica clam uxorem et clam filium.
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
decurso spatio breve quod vitae relicuomst voluptáte, vino et amore delectavero.
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, rei tuae quaerundae convenit operam dare;
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
interea tamen huc intro ad me invisam domum:
uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
iam iurgio enicabit, si intro rediero.
verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, sed hunc vicinum prius conveniam quam domum redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.
Lysimachvs: Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
Demipho: Me dicit.
Lysimachvs: Quid ais, Demipho?
Demipho: Est mulier domi?
Lysimachvs: Quid censes?
Demipho: Quid si visam?
Lysimachvs: Quid properas? mane.
Demipho: Quid faciam?
Lysimachvs: Quod opust facto facito ut cogites.
Demipho:
Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo, ut illo íntro eam.
Lysimachvs: Itane vero, vervex? intro eas?
Demipho: Quid aliud faciam?
Lysimachvs: Prius hoc ausculta, atque ades:
prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, confabulari atque osculari.
Demipho: Tu quidem meum animum gestas: scis quid acturus siem.
Lysimachvs: Pervorse facies.
Demipho: Quodne ames—
Lysimachvs: Tanto minus.
ieiunitatis plenus, anima foetida, senex hircosus tu osculere mulierem?
utíne adveniens vomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
Demipho: Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom aliquem arripiamus, prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum.
Lysimachvs: Em istuc censeo.
nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
Demipho: Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus?
Lysimachvs: Equidem te sequor.
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
metuo ego uxórem, cras si rure redierit ne illam hic offendat.
Demipho: Res parata est, sequere me.—
Charinvs: Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere?
si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist.
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium:
ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput.
spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio:
si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus;
sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus.
sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam.
sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam.
nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet;
tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput.
Eutyche.
Evtychvs: Eu, Charine.
Charinvs: Prius quam recipias anhelitum, uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos?
Evtychvs: Neque apud mortuos neque hic es.
Charinvs: Salvos sum, immortalitas mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri.
impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro:
si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum?
Evtychvs: Nusquam gentium.
Charinvs:
Disperii, illaec interemit me modó oratio.
Evtychvs: Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui.
Charinvs: Quidquid est, ad capita rerum perveni.
Evtychvs: Primum omnium:
periimus.
Charinvs: Quin tu illud potius nuntias quod nescio?
Evtychvs: Mulier alienata est abs te.
Charinvs: Eutyché, capital facis.
Evtychvs:
Qui?
Charinvs: Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas.
Evtychvs: Ne di sierint.
Charinvs: Demisisti gladium in iugulum: iam cadam.
Evtychvs: Quaeso hercle, animum ne desponde.
Charinvs: Nullust quem despondeam.
loquere porro aliam malam rem. cui est empta?
Evtychvs: Nescio.
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
Charinvs: Vae mihi, montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis.
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
Evtychvs:
Charinvs:
Evtychvs:
Charinvs:
Evtychvs:
Charinvs:
Evtychvs:
Evtychvs: Quid ego feci?
Charinvs: Perdidisti me et fidem mecum tuam.
Evtychvs: Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam.
Charinvs: Eugepae, deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi?
Evtychvs: Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust.
Charinvs: De istac ré argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
Evtychvs: Quid ego facerem?
Charinvs: Quid tu faceres? men rogas? requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus.
Evtychvs: Civem esse aibant Atticum.
Charinvs: Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis.
Evtychvs:
Nemo aiebat scire.
Charinvs: At saltem hóminis faciem exquireres.
Evtychvs: Feci.
Charinvs: Qua forma esse aiebant igitur?
Evtychvs: Ego dicam tibi:
canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum.
Charinvs: Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali.
numquid est quod dicas aliud de illo?
Evtychvs: Tantum, quod sciam.
Charinvs: Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum.
non possum durare, certumst exulatum hinc ire me.
sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum:
Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum,
Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam.
Evtychvs: Cur istuc coeptas consilium?
Charinvs: Quia enim me adflictat amor.
Evtychvs: Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit?
quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae?
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi.
cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas?
si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit?
Charinvs: Iam dixisti?
Evtychvs: Dixi.
Charinvs: Frustra dixti. hoc mihi certissumumst.
eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.—
Evtychvs: Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia.
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus;
nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.—