Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Miles Gloriosus

    Chapter 2

    Plautus, Titus Maccius

    Palaestrio: Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.

    nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;

    quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.

    sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.

    sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.

    evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.

    Periplectomenvs: Ecce nos tibi oboedientes.

    Palaestrio: Facilest imperium in bonis.

    sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus, gerimus rem?

    Periplectomenvs: Magis nón potest esse ad rem utibile.

    Palaestrio: Immo quid tibi, Pleusicles?

    Plevsicles: Quodne vóbis placeat, displiceat mihi?

    quis homo sit magis meus quam tu es?

    Palaestrio: Loquere lepide et commode.

    Periplectomenvs: Pol ita decet hunc facere.

    Plevsicles: At hoc me facinus miserum macerat meumque cor corpusque cruciat.

    Periplectomenvs: Quid id est quod cruciat? cedo.

    Plevsicles: Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;

    ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:

    eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.

    Palaestrio: Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet;

    nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.

    Plevsicles: Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia?

    Periplectomenvs: Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?

    tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?

    nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.

    Palaestrio: Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.

    inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

    Plevsicles: Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio;

    nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.

    Periplectomenvs:

    Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem.

    Plevsicles: Quid opus nota noscere?

    Periplectomenvs: Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris;

    nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:

    et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.

    vel cavillator facetus vel conviva commodus item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:

    incommoditate abstinere me apud convivas commodo commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;

    minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:

    post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.

    Palaestrio: O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.

    Periplectomenvs:

    Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.

    neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:

    si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;

    Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.

    Palaestrio: Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet;

    cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.

    Plevsicles: At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.

    Periplectomenvs:

    Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.

    opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;

    opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.

    vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;

    tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

    Palaestrio: Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?

    Plevsicles: Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.

    at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.

    Periplectomenvs: Morus es.

    nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.

    deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:

    es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.

    liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.

    nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas licuit uxorem dotatam genere summo ducere;

    sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

    Palaestrio: Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.

    Periplectomenvs: Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.

    Palaestrio: Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

    Periplectomenvs: Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;

    flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;

    tum plicatricem clementer non potest quin munerem;

    iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;

    tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;

    quid? nutrici non missurus es missuru's quicquam, quae vernas alit?”

    haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.

    Palaestrio:

    Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.

    Plevsicles: At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

    Periplectomenvs: Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?

    nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.

    mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam.

    prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.

    sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;

    ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi.

    illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:

    bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

    Palaestrio:

    Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes:

    et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

    Periplectomenvs: Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:

    continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.

    Palaestrio: Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.

    Plevsicles: O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;

    sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:

    quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:

    qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.

    si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, quí homines probi essent, esset is annona vilior.

    Periplectomenvs: Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.

    nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.

    Plevsicles: Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;

    nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest, quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;

    verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:

    tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.

    Periplectomenvs: Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:

    si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.

    nunc, quod occepi, opsonatum pergam.

    Plevsicles: Si certumst tibi, commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.

    Periplectomenvs: Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?

    proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;

    nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:

    “quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia?

    insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.”

    quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.

    Palaestrio:

    Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.

    Periplectomenvs: Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:

    “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;

    aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.

    Palaestrio: Bonus bene ut malos descripsit mores.

    Periplectomenvs: Haud centesimam partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

    Palaestrio: Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet.

    nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,

    Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat habeatque.

    Periplectomenvs: Dari istanc rationem volo.

    Palaestrio: At ego mi anulum dari istunc tuom volo.

    Periplectomenvs: Quam ad rem usui est?

    Palaestrio:

    Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

    Periplectomenvs: Vtere, accipe.

    Palaestrio: Accipe a me rusum rationem doli, quam institui.

    Plevsicles: Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.

    Palaestrio: Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fúisse aeque neque futurum credo.

    Plevsicles: Credo ego istuc idem.

    Palaestrio:

    Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

    Periplectomenvs: Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier, sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, quam potis tam verba confer maxime ad compendium.

    Palaestrio:

    Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

    Periplectomenvs: Ingenuamne an libertinam?

    Palaestrio: Aequi istuc facio, dum modo eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.

    Periplectomenvs:

    Lautam vis an quae nondum sit lauta?

    Palaestrio: Sic consucidam, quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.

    Periplectomenvs: Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.

    sed quid ea usus est?

    Palaestrio: Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.

    Plevsicles: Erro quam insistas viam.

    Palaestrio: At scietis. séd ecquae ancillast illi?

    Periplectomenvs: Est prime cata.

    Palaestrio: Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres.

    Periplectomenvs: Audio;

    ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis auribus utor

    Palaestrio:

    ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.

    Periplectomenvs: Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.

    Palaestrio: Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.

    Plevsicles:

    Tibi sum oboediens.

    Palaestrio: Hoc facito, miles domum ubi advenerit, memineris ne Philocomasium nomines.

    Plevsicles: Quem nominem?

    Palaestrio: Diceam.

    Plevsicles: Nempe eandem quae dudum constitutast.

    Palaestrio: Pax, abi.

    Plevsicles: Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen.

    Palaestrio: Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.

    Plevsicles: Ego eo intro igitur. —

    Palaestrio: Et praecepta sobrie ut cures face.

    Palaestrio: quantas res turbo, quantas moveo machinas.

    eripiam ego hodie concubinam militi, si centuriati bene sunt maniplares mei.

    sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

    Lvcrio: Non operaest Sceledro.

    Palaestrio: Quid iam?

    Lvcrio: Sorbet dormiens.

    Palaestrio: Quid, sorbet?

    Lvcrio: Illud, stertit, volui dicere.

    sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas —

    Palaestrio: Eho an dórmit Sceledrus intus?

    Lvcrio: Non naso quidem, nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius.

    Palaestrio: Eho tu sceleste, qui illi suppromus es suppromu's, eho —

    Lvcrio: Quid vis?

    Palaestrio: Qui lubitum est illi condormiscere?

    Lvcrio: Oculis opinor.

    Palaestrio: Non te istuc rogito, scelus.

    procede huc. periisti iam, nisi verum scio.

    prompsisti tu illi vinum?

    Lvcrio: Non prompsi.

    Palaestrio: Negas?

    Lvcrio: Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;

    neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum éxbibit in prandium.

    Palaestrio:

    Neque tu bibisti?

    Lvcrio: Di me perdant, si bibi, si bibere potui.

    Palaestrio: Quid iam?

    Lvcrio: Quia enim obsorbui;

    nam nimis calebat, amburebat gutturem.

    Palaestrio: Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

    bono subpromo et promo cellam creditam.

    Lvcrio:

    Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:

    quoniam aemulari non licet, nunc invides.

    Palaestrio: Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.

    atque ut tu scire possis, ego dico tibi:

    si falsa dices, Lucrio, excruciabere.

    Lvcrio:

    Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, post e sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

    Palaestrio: Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.

    Lvcrio: Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:

    mihi imperabat, ego promebam postea.

    Palaestrio: Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

    Lvcrio: Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;

    sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur: vidi eam plenam atque inanem fieri, plenam maxume;

    ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

    Palaestrio: Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.

    Lvcrio:

    Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit, quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

    fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

    ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.

    Palaestrio: Quo té agis?

    Lvcrio: Missus sum aliquo: iam huc revenero.

    Palaestrio:

    Quis misit?

    Lvcrio: Philocomasium.

    Palaestrio: Abi, actutum redi.

    Lvcrio: Quaeso tamen tu meam partem, infortunium si dividetur, me absente accipito tamen. —

    Palaestrio: Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

    quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.

    sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.

    quam digne ornata incedit, haud meretricie.

    lepide hoc succedit sub manus negotium.

    Periplectomenvs: Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa, domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane;

    satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

    Acrotelevtivm:

    Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

    Periplectomenvs: At melius est monerier.

    Acrotelevtivm: Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.

    Periplectomenvs: At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent.

    Acrotelevtivm: Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;

    sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.

    Periplectomenvs: Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:

    nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

    Acrotelevtivm:

    Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.

    Periplectomenvs: Mala mulier mers est.

    Acrotelevtivm: Ne pave, peioribus conveniunt.

    Periplectomenvs: Ita vos decet. consequimini.

    Palaestrio: Cesso égo illis obviam ire?

    venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.

    Periplectomenvs: Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu.

    Palaestrio: eu, noster esto.

    Palaestrio Acroteleutium salutat.

    Acrotelevtivm: Quis hic amabo est, qui tam pro nota nominat me?

    Periplectomenvs: Hic noster architectust.

    Acrotelevtivm: Salve, architecte.

    Palaestrio: Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te oneravit praeceptis?

    Periplectomenvs: Probe meditatam utramque duco.

    Palaestrio:

    Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.

    Periplectomenvs: Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.

    Acrotelevtivm: Nempe lúdificari militem tuom erum vis?

    Palaestrio: Exlocuta es.

    Acrotelevtivm: Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.

    Palaestrio: Atque huius uxorem volo te esse adsimulare.

    Acrotelevtivm: Fiet.

    Palaestrio:

    Quasi militi animum adieceris, simulare.

    Acrotelevtivm: Sic futurum est.

    Palaestrio: Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

    Acrotelevtivm: Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

    Palaestrio: Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me, quem ego militi porro darem tuis verbis.

    Acrotelevtivm: Vera dicis.

    Periplectomenvs:

    Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?

    Acrotelevtivm: Meliust.

    nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.

    nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti.

    si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det

    (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.

    Palaestrio: Nempe tú novisti militem meum erum?

    Acrotelevtivm: Rogare mirumst.

    populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum.

    Palaestrio: Num ille te nam novit?

    Acrotelevtivm: Numquam vidit:

    qui noverit me quis ego sim?

    Palaestrio: Nimis lépide fabulare;

    eo †potiuerim lepidius pol fieri.

    Acrotelevtivm: Potin ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide ero, cúlpam omnem in me imponito.

    Palaestrio: Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter.

    Acrotelevtivm: Alia cura.

    Palaestrio: Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire.

    hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, quasi clanculum ad eum missa sit.

    Periplectomenvs: Faciemus. alia cura.

    Palaestrio: Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —

    Periplectomenvs: Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris!

    Acrotelevtivm: Datne ab se mulier operam?

    Periplectomenvs: Lepidissume et compsissume.

    Acrotelevtivm: Confido confuturum.

    ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.

    Periplectomenvs: Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur.

    Acrotelevtivm: Tu morare. —