Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Miles Gloriosus

    Chapter 3

    Plautus, Titus Maccius

    Pyrgopolinices: Vólup est, quod agas, si id procedit lepide at que ex sententia;

    nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium

    Palaestrio:

    Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.

    Pyrgopolynices: Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

    loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

    Palaestrio: Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

    nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

    Pyrgopolynices: Nemo adest.

    Palaestrio: Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

    Pyrgopolynices: Quid hic? unde est?

    Palaestrio: A luculenta átque festiva femina, quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem;

    eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

    Pyrgopolynices:

    Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?

    Palaestrio: Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?

    Pyrgopolynices: Nuptan est an vidua?

    Palaestrio: Et nupta et vidua.

    Pyrgopolynices: Quo pacto potis nupta et vidua esse eadem?

    Palaestrio: Quia adulescens nuptast cum sene.

    Pyrgopolynices:

    Euge.

    Palaestrio: Lepida et liberali formast.

    Pyrgopolynices: Cave mendacium.

    Palaestrio: Ad tuam formam illa una dignast.

    Pyrgopolynices: Hercle pulchram praedicas.

    sed quis east?

    Palaestrio: Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;

    ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

    nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam sibi potestatemque facias.

    Pyrgopolynices: Cupio hercle equidem, si illa volt.

    Palaestrio: Quae cupit?

    Pyrgopolynices: Quid illá faciemus concubina, quae domist?

    Palaestrio: Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

    Pyrgopolynices: Eho tu, an venit Ephesum mater eius?

    Palaestrio: Aiunt qui sciunt.

    Pyrgopolynices:

    Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.

    Palaestrio: Immo vin tu lepide facere?

    Pyrgopolynices: Loquere et consilium cedo.

    Palaestrio: Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

    Pyrgopolynices: Cupio.

    Palaestrio: Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst:

    iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, dono habere, auferre abs te quo lubeat sibi.

    Pyrgopolynices: Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem vide modo.

    Palaestrio: Vah delicatus es delicatu's, quae te tamquam oculos amet.

    Pyrgopolynices: Venus me amat.

    Palaestrio: St tace, aperitur foris, concede huc clanculum.

    haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,

    Pyrgopolynices:

    Palaestrio:

    quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.

    Pyrgopolynices: Edepol haec quidem bellulast.

    Palaestrio: Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

    viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

    Milphidippa: Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.

    dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.

    Pyrgopolynices: Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

    Milphidippa: Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam, qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?

    eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, militem Pyrgopolynicem.

    Pyrgopolynices: Satin haec quoque me deperit?

    meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.

    Palaestrio: Quo argumento?

    Pyrgopolynices: Quia enim loquitur laute et minime sordide.

    Palaestrio: Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.

    Pyrgopolynices: Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.

    hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

    Palaestrio:

    Priusne quam illam oculis tuis videas?

    Pyrgopolynices: Video id quod credo tibi.

    tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.

    Palaestrio: Hercle hanc quidem nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, ego hanc continuo uxorem ducam.

    Pyrgopolynices: Quíd ergo hanc dubitas conloqui?

    Palaestrio: Sequere hac me ergo.

    Pyrgopolynices: Pedisequos tibi sum.

    Milphidippa: Vtinam, cuius causa foras sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat.

    Palaestrio: Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída;

    homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.

    Milphidippa: Quem ego hic audívi?

    Palaestrio: Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.

    Milphidippa: Tum pól ego id quod celo haú celo.

    Palaestrio: Immo et célas et non célas.

    Milphidippa:

    Quo argúmento?

    Palaestrio: Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.

    Milphidippa: Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.

    Palaestrio: Amat múlier quaedam quéndam.

    Milphidippa: Pol istúc quidem multae.

    Palaestrio: At nón multae de dígito donum míttunt.

    Milphidippa: Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum.

    sed hic númquis adest?

    Palaestrio: Vel adést vel non.

    Milphidippa: Cedo té mihi solae sólum.

    Palaestrio:

    Brevin án longinquo sérmoni?

    Milphidippa: Tribus vérbis.

    Palaestrio: Iam ad te rédeo.

    Pyrgopolynices: Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?

    Palaestrio: Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.

    Pyrgopolynices: Propera, éxpecta ndo excrúcior.

    Palaestrio: Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.

    Pyrgopolynices: Age age út tibi maxume cóncinnumst.

    Palaestrio: Nullúmst hoc stolidius sáxum.

    redeo ád te. quid me vóluisti?

    Milphidippa: Quo pácto hoc Ilium accédi velis, út ferrem abs te consilium.

    Palaestrio: Quasi hunc dépereat —

    Milphidippa: Teneo ístuc.

    Palaestrio: Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.

    Milphidippa: Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.

    Palaestrio: Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.

    Pyrgopolynices:

    Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.

    Palaestrio: Adsum, ímpera, si quid vís.

    Pyrgopolynices: Quid illaec narrát tibi?

    Palaestrio: Lamentári ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre, quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.

    Pyrgopolynices: Iube adíre.

    Palaestrio: At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum, quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.

    Pyrgopolynices: Memini ét praeceptis párebo.

    Palaestrio: Vocon érgo hanc quae te quaérit?

    Pyrgopolynices: Adeát, si quid volt.

    Palaestrio: Sí quid vis, adi, múlier.

    Milphidippa: Pulcher, sálve.

    Pyrgopolynices: Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.

    Milphidippa: Tecum aétatem exigere út liceat —

    Pyrgopolynices: Nimium óptas.

    Milphidippa: Non me dico, sed erám meam, quae te démoritur.

    Pyrgopolynices: Multae aliae ídem istuc cúpiunt, quibus cópia non est.

    Milphidippa: Écastor haud mírum, si te habes cárum, hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis.

    deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?

    Palaestrio: Non hércle humanust érgo — nam vólturio plus húmani credo ést.

    Pyrgopolynices: Magnum me fáciam nunc quom íllaec me sic cónlaudat.

    Palaestrio: Viden tu ígnavum, ut sese ínfert?

    quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi.

    Pyrgopolynices: Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.

    Milphidippa: Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat.

    nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro.

    Pyrgopolynices:

    Quid núnc tibi vis, muliér? memora.

    Milphidippa: Vt quae té cupit, eam ne spérnas, quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.

    Pyrgopolynices: Quid núnc volt?

    Milphidippa: Te compéllare et complécti et contrectáre.

    nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit.

    age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre, expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.

    Pyrgopolynices: Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi, meam né sic volgo póllicitere operám?

    Palaestrio: Audin tu, múlier?

    dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces, non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.

    Milphidippa:

    Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.

    Palaestrio: Talentúm Philippi huic opus aúri est;

    minus áb nemine accípiet.

    Milphidippa: Eu ecastór nimis vilest tándem.

    Pyrgopolynices: Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum, plus mi aúri mille est módiorum Philippí.

    Palaestrio: Praeter thensaúros.

    tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †

    Milphidippa:

    Eu ecástor hominem périurum.

    Palaestrio: Vt ludó?

    Milphidippa: Quid ego? ut sublécto?

    sed amábo, mitte me áctutum.

    Palaestrio: Quin tu huíc respondes áliquid, aut fácturum aut non fácturum?

    Milphidippa: Quid illám miseram animi excrúcias, quae númquam male de té meritast?

    Pyrgopolynices: Iube eámpse exire huc ád nos.

    dic me ómnia quae volt fácturum.

    Milphidippa: Facis núnc ut te facere aéquom, quom, quaé te volt, eandém tu vis,

    Palaestrio: Non ínsulsum huic ingénium.

    Milphidippa: Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te.

    quid est? út ludo?

    Palaestrio: Nequeo hércle equidem risú meo moderari.

    Milphidippa:

    ob eám causam huc abs te ávorti.

    Pyrgopolynices: Non édepol tu scis, múlier, quantum égo honorem nunc ílli habeo.

    Milphidippa: Scio, et ístuc illi dícam.

    Palaestrio:

    Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.

    Milphidippa: Pol istuc tibi crédo.

    Palaestrio: Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit, et púeri annos octíngentos vivónt.

    Milphidippa: Vae tibi, nugátor.

    Pyrgopolynices: Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.

    Palaestrio: Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.

    Milphidippa:

    Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?

    Pyrgopolynices: Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.

    Palaestrio: Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.

    Milphidippa: Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.

    Palaestrio: Quin érgo abis, quando résponsumst?

    Milphidippa: Ibo átque illam huc addúcam, proptér quam opera est mihi. númquid vis?

    Pyrgopolynices: Ne mágis sim pulcher quám sum, ita mé mea forma habet sóllicitum.

    Palaestrio: Quid hic núnc stas? quin abis?

    Milphidippa: Ábeo.

    Palaestrio: Atque ádeo, audin? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat —

    Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.

    Milphidippa: Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.

    Palaestrio:

    Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.

    Milphidippa: Remoráre, abeo. —

    Palaestrio: Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.

    Pyrgopolynices: Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.

    Pyrgopolynices: Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

    Palaestrio: Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime.

    aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;

    dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:

    sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus cóncomitata recte deveniat domum.

    Pyrgopolynices: Qui tu scis eas adesse?

    Palaestrio: Quia oculis meis vidi hic sororem esse eius.

    Pyrgopolynices: Convenitne eam?

    Palaestrio: Convenit.

    Pyrgopolynices: Ecquid fortis visast?

    Palaestrio: Omnia vis optinere.

    Pyrgopolynices: Vbi matrem esse aiebat soror?

    Palaestrio:

    Cubare in navi lippam atque oculis turgidis nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.

    is ad hos nauclerus hospitio devortitur.

    Pyrgopolynices: Quid is? ecquid fortis?

    Palaestrio: Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas.

    hoc age nunc.

    Pyrgopolynices: Istuc quod das consilium mihi, te cum illa verba facere de ista re volo;

    nam cum illa sane congruos sermo tibi.

    Palaestrio: Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?

    dicas uxorem tibi necessum ducere;

    cognatos persuadere, amicos cogere.

    Pyrgopolynices: Itan tu censes?

    Palaestrio: Quid ego ní ita censeam?

    Pyrgopolynices: Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.

    Palaestrio:

    Tu modo istuc cura quod agis.

    Pyrgopolynices: Curatum id quidemst.

    quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.

    Palaestrio: Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato, aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

    Pyrgopolynices:

    Cupio hercle.

    Palaestrio: Credo te facile impetrassere.

    sed abi intro. noli stare.

    Pyrgopolynices: Tibi sum oboediens. —

    Palaestrio: Numquid videtur demutare alio atque uti dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?

    nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?

    nam quos videre exoptabam me maxume, una exeuntis video hínc e proxumo.

    Acrotelevtivm: Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.

    Milphidippa: Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.

    Palaestrio: Et ego vos.

    Milphidippa: Quid agis, noster architecte?

    Palaestrio: Egone architectus? vah.

    Milphidippa: Quid est?

    Palaestrio: Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.

    Acrotelevtivm:

    Heia vero.

    Palaestrio: Nimis facete nimisque facunde malast.

    ut lepide deruncinavit militem.

    Milphidippa: At etiam parum.

    Palaestrio: Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;

    vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.

    nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.

    Plevsicles: Eu, probe.

    Palaestrio: Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

    Plevsicles: Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.

    Palaestrio: Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?

    nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;

    quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.

    date modo operam.

    Acrotelevtivm: Id nos ad te, si quid velles, venimus.

    Palaestrio: Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.

    Acrotelevtivm: Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.

    Palaestrio:

    Militem lepide, et facete et laute ludificarier volo.

    Acrotelevtivm: Voluptatem mecastor mi imperas.

    Palaestrio: Scin quem ad modum?

    Acrotelevtivm: Nempe ut adsimulem me amore istius differri.

    Palaestrio: Tenes.

    Acrotelevtivm: Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim, cupiens istius nuptiarum.

    Palaestrio: Omne ordine.

    nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:

    ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.

    Acrotelevtivm: Bene mones.

    Palaestrio: Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato. satin praeceptumst?

    Acrotelevtivm: Teneo. satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?

    Palaestrio: Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.

    quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;

    causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;

    atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

    Plevsicles: Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?

    Palaestrio: Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.

    nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.

    Plevsicles: Satis placet pictura. perge.

    Palaestrio: Ille extemplo illam hortabitur ut eat, ut properet, ne morae sit matri.

    Plevsicles: Multimodis sapis.

    Palaestrio: Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.

    ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinus abibo tecum.

    Plevsicles: Atque ubi illo veneris, triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.

    Palaestrio: Abi cito atque orna te.

    Plevsicles: Numquid aliud?

    Palaestrio: Haec ut memineris.

    Plevsicles: Abeo. —

    Palaestrio: Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus.

    Acrotelevtivm: Celebre apud nos imperium tuomst. —

    Palaestrio: Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.

    hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.

    Pyrgopolinices: Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, a Philocomasio.

    Palaestrio: Quid tam intus fuisse te dicam diu?

    Pyrgopolynices: Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.

    Palaestrio: Quid iam?

    Pyrgopolynices: Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit.

    verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi quae voluit, quae postulavit; te quoque ei dono dedi.

    Palaestrio: Etiam me? quo modo ego vivam sine te?

    Pyrgopolynices: Age, animo bono es, eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;

    verum oppressit.

    Palaestrio: Deos sperabo teque. postremo tamen etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.

    Pyrgopolynices: Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo, si impetras.

    Palaestrio: Reddam impetratum.

    Pyrgopolynices: At gestio.

    Palaestrio: At modice decet:

    moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.

    Milphidippa: Era, éccum praesto mílitem.

    Acrotelevtivm: Vbi est?

    Milphidippa: Ad laevam.

    Acrotelevtivm: Video.

    Milphidippa: Aspicito limis, ne ille nos se sentiat videre.

    Acrotelevtivm: Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.

    Milphidippa: Tuomst principium.

    Acrotelevtivm: Obsecro, tute ipsum convenisti?

    ne parce vocem, ut audiat.

    Milphidippa: Cum ipso pol sum locuta, placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu.

    Pyrgopolynices: Audin quae loquitur?

    Palaestrio: Audio. quam laeta est, quia ted adiit.

    Acrotelevtivm: O, fortunata mulier es.

    Pyrgopolynices: Vt amari videor.

    Palaestrio: dignus es Dignu's.

    Acrotelevtivm: Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse;

    per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.

    Milphidippa: Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.

    Palaestrio: Vt tu inclitus es inclitu's apud múlieres.

    Pyrgopolynices: Patiar, quando ita Venus volt.

    Acrotelevtivm: Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me ut siet, quod cupiam ne gravetur.

    Milphidippa: Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt:

    ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.

    Acrotelevtivm: Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.

    Milphidippa: Non faciet, bonum animum habe. †

    Pyrgopolynices: Vt ipsa se contemnit.

    Acrotelevtivm: Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.

    Milphidippa: Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.

    Acrotelevtivm: Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.

    Pyrgopolynices: Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?

    Palaestrio: Minime;

    nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:

    sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis.

    nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.

    Acrotelevtivm: Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.

    Milphidippa: Immo opperiamur, dum exeat aliquis.

    Acrotelevtivm: Durare nequeo, quin eam intro.

    Milphidippa: Occlusae sunt foris.

    Acrotelevtivm: Exfringam.

    Milphidippa: Sana non es.

    Acrotelevtivm: Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam, per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.

    Palaestrio: Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.

    Pyrgopolynices: Mutuom fit.

    Palaestrio: Tace, ne aúdiat.

    Milphidippa: Quid astitisti obstupida? cur non pultas?

    Acrotelevtivm:

    Quia non est intus quem ego volo.

    Milphidippa: Qui scis?

    Acrotelevtivm: Scio pol ego, olfacio;

    nam odore nasum sentiat, si intus sit.

    Palaestrio: Hariolatur.

    Pyrgopolynices: Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

    Acrotelevtivm: Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.

    Pyrgopolynices: Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.

    Palaestrio: Caeca amore est.

    Acrotelevtivm:

    Tene me óbsecro.

    Milphidippa: Quor?

    Acrotelevtivm: Ne cadam.

    Milphidippa: Quid ita?

    Acrotelevtivm: Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos meus defit.

    Milphidippa: Militem pol tu aspexisti.

    Acrotelevtivm: Ita.

    Milphidippa: Non video. ubi est?

    Acrotelevtivm: Videres pol, si amares.

    Milphidippa: Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.

    Palaestrio: Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.

    Pyrgopolynices:

    Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.

    Acrotelevtivm: Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.

    Pyrgopolynices: Vt me veretur.

    Palaestrio: Illa ad nos pergit.

    Milphidippa: Vos volo.

    Pyrgopolynices: Et nos te.

    Milphidippa: Vt iussisti, eram meam eduxi foras.

    Pyrgopolynices: Video.

    Milphidippa: Iube ergo adire.

    Pyrgopolynices: Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.

    Milphidippa:

    Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.

    dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

    Pyrgopolynices: Levandum morbum mulieri video.

    Milphidippa: Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit.

    Pyrgopolynices: Víri quoque armáti idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid illa volt me facere?

    Milphidippa:

    Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.

    Pyrgopolynices: Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.

    Milphidippa: Quin tua causa exegit virum ab sé.

    Pyrgopolynices: Qui id facere potuit?

    Milphidippa: Quia aedís dotalis huius sunt.

    Pyrgopolynices: Itane?

    Milphidippa: Ita pol.

    Pyrgopolynices: Iube domum ire.

    iam ego illi ero.

    Milphidippa: Vide né sies in exspectatione, ne illam animi excrucies.

    Pyrgopolynices: Non ero profecto. abite.

    Milphidippa: Abimus. —

    Pyrgopolynices: Sed quid ego video?

    Palaestrio: Quid vides?

    Pyrgopolynices: Nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico.

    Palaestrio: It ad nos, volt te profecto.

    nauclerus hic quidem est.

    Pyrgopolynices: Videlicet accersit hanc iam.

    Palaestrio: Credo.

    Plevsicles: Alium alio pacto propter amorem ni sciam fecisse multa nequiter, verear magis me amoris causa hóc ornatu incedere.

    verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:

    mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est — sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite:

    oratio alio mihi demutandast mea.

    mulier profecto natast ex ipsa Mora;

    nam quaevis alia quae morast aeque, mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst.

    hoc adeo fieri credo consuetudine.

    nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores pultabo. heus, ecquis hic est?

    Palaestrio: Adulescens, quid est?

    quid vis? quid pultas?

    Plevsicles: Philocomasium quaerito.

    a matre illius venio. si iturast, eat.

    omnis moratur: navim cupimus solvere.

    Pyrgopolynices: Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant.

    omnia conposita sunt quae donavi: auferat.

    Palaestrio: Eó. —

    Plevsicles: Quaeso hercle propera.

    Pyrgopolynices: Non morabitur.

    quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?

    Plevsicles: Habeo equidem hercle oculum.

    Pyrgopolynices: At laevom dico.

    Plevsicles: Eloquar.

    maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer.

    sed nimis morantur me diu.

    Pyrgopolynices: Eccos exeunt.

    Palaestrio: Quid modi flendó quaeso hodie fácies?

    Philocomasivm: Quid ego ní fleam?

    ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.

    Palaestrio: Em hominem tibi, qui a matre et sorore venit.

    Philocomasivm: Video.

    Pyrgopolynices: Audin, Palaestrio?

    Palaestrio: Quid vis?

    Pyrgopolynices: Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?

    Plevsicles:

    Philocomasium, salve.

    Philocomasivm: Et tu salve.

    Plevsicles: Materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere.

    Philocomasivm: Salvae sient.

    Plevsicles: Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;

    nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.

    Philocomasivm: Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.

    Plevsicles: Sapis.

    Pyrgopolynices:

    Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.

    Philocomasivm: Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;

    et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior:

    eam nobilitatem amittendam video.

    Pyrgopolynices: Ne fle.

    Philocomasivm: Non queo, quom te video.

    Pyrgopolynices: Habe bonum animum.

    Philocomasivm: Scio ego quid doleat mihi.

    Palaestrio: Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras, si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.

    Philocomasivm: Obsecro licet complecti prius quam proficisco?

    Pyrgopolynices: Licet.

    Philocomasivm:

    O mi ócule, o mi ánime.

    Palaestrio: Obsecro, tene mulierem, ne adfligatur.

    Pyrgopolynices: Quid istuc quaesost?

    Palaestrio: Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae.

    Pyrgopolynices: Curre intro atque ecferto aquam.

    Palaestrio: Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit.

    Pyrgopolynices: Capita inter se nimis nexa hisce habent.

    non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.

    Plevsicles: Temptabam spiraret an non.

    Pyrgopolynices: Aurem admotam oportuit.

    Plevsicles: Si magis vís, eam omittam.

    Pyrgopolynices: Nolo, retine.

    Plevsicles: At ultro misero.

    Pyrgopolynices: Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.

    Palaestrio: Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo.

    conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.

    Pyrgopolynices: Age, Palaestrio, bono animo es.

    Palaestrio: Eheu, nequeo quin fleam, quom abs te abeám.

    Pyrgopolynices: Fer aequo ánimo.

    Palaestrio: Scio ego quid doleat mihi.

    Philocomasivm: Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve

    Plevsicles:

    Iam resipisti?

    Philocomasivm: Obsecro, quem amplexa sum hominem? perii. sumne ego apud me?

    Plevsicles: Ne time, voluptas mea.

    Pyrgopolynices: Quid istuc est negoti?

    Palaestrio: Animus hanc modo hic reliquerat.

    † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.

    Pyrgopolynices: Quid id est?

    Palaestrio: Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc vítio vortat.

    Pyrgopolynices: Mea, non illorum dedi:

    parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.

    Palaestrio: Tua ego hoc causa dico.

    Pyrgopolynices: Credo.

    Palaestrio: Iam vale.

    Pyrgopolynices: Et tu bene vale.

    Palaestrio: Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. — quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;

    et, si íta sententia esset, tibi servire malui multo, quám alii libertus esse.

    Pyrgopolynices: Habe bonum animum.

    Palaestrio: Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.

    Pyrgopolynices:

    Fac sis frugi.

    Palaestrio: Iam non possum, amisi omnem lubidinem.

    Pyrgopolynices: I, sequere illos, ne morere.

    Palaestrio: Bene vale.

    Pyrgopolynices: Et tu bene vale.

    Palaestrio: Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim

    (mittam nuntium ad te), ne me deseras.

    Pyrgopolynices: Non est meum.

    Palaestrio: Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.

    si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.

    Pyrgopolynices: Scio et perspexi saepe.

    Palaestrio: Verum cum antehac, hodie maxume scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.

    Pyrgopolynices: Vix reprimor quin te manere iubeam.

    Palaestrio: Cave istuc feceris:

    dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem.

    nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;

    verum non potest. cave fáxis.

    Pyrgopolynices: Abi iam.

    Palaestrio: Patiar quidquid est.

    Pyrgopolynices: Bene vale igitur.

    Palaestrio: Ire meliust strenue. —

    Pyrgopolynices: Etiam nunc vale.

    ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:

    eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.

    Pver: Ne me moneatis, memini ego officium meum, ego † nam conveniam illum, ubi ubi est gentium;

    investigabo, óperae non parcam meae.

    Pyrgopolynices: Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.

    Pver:

    Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime, cumulate commoditate, praeter ceteros duo dí quem curant.

    Pyrgopolynices: Qui duo?

    Pver: Mars et Venus.

    Pyrgopolynices: Facetum puerum.

    Pver: Intro te ut eas obsecrat, te volt, te quaerit, teque exspectans expetit.

    amanti fer opem. quid stas? quin intro is?

    Pyrgopolynices: Eo. —

    Pver: Ipsus illic sese iam impedivit in plagas;

    paratae insidiae sunt: in statu stat senex, ut adoriatur moechum, qui formast ferox, qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres.

    nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio. —