Chapter 2
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinStrabax: Rus mane dudum hinc ire me iussit pater, ut bubus glandem prandio depromerem.
post illoc quam veni, advenit, si dis placet, ad villam argentum meo qui debebat patri, qui ovis Tarentínas erat mercatus de patre.
quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo, quid eum velit homo cruminam sibi de collo detrahit, minas viginti mihi dat. accipio libens, condo in cruminam. ille abit. ego propere minas ovis ín crumina hác in urbem detuli.
fuít edepol Mars meo periratus patri, nam oves illius hau longe absunt a lupis.
nunc ego istos mundulos urbanos amasios hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.
eradicarest certum cumprimis patrem, post id locorum matrem. nunc hoc deferam argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.
tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?
Astaphivm:
Quid istúc? alienun es, amabo, mi Strabax, qui non extemplo intro ieris?
Strabax: Anne oportuit?
Astaphivm: Ita te quidem, qui es familiaris.
Strabax: Ibitur, ne me morari censeas.—
Astaphivm: Lepide facis.
Trvcvlentvs: Mirum videtur, rure erilem filium
Strabacem non rediisse; nisi si clanculum conlapsus est hic in corruptelam suam.
Astaphivm: Iam pol illic inclamabit me si aspexerit.
Trvcvlentvs:
Nimio minus saévos iam sum, Astaphium, quam fui, iam non ego sum truculentus, noli metuere.
Astaphivm: Quid vis? qui d metuam? tuam expecto truculentiam.
Trvcvlentvs: Dic impera mihi quid libet quo vis modo.
novos ómnis mores habeo, veteres perdidi.
vel amare possum vel iam scortum ducere.
Astaphivm: Lepide mecastor nuntias. sed dic mihi, haben—
Trvcvlentvs: Marsipum te fortasse dicere?
Astaphivm: Intellexisti lepide quid ego dicerem.
Stratophanes: Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo, dicax sum factus. iam sum caullator probus.
Astaphivm: Quid id est, amabo? ístaec ridicularia, cavillátiones, vis opinor dicere?
Stratophanes: Istud pauxillum differt a cavillibus.
Astaphivm: Sequere intro, amabo, mea voluptas.
Stratophanes: Tene hoc tibi:
rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies.
Astaphivm: Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?
quin tu arrabonem dicis?
Stratophanes: A facio lucri, ut Praenestinis conia est ciconia.
Astaphivm: Sequere, obsecro.
Stratophanes: Strabacem hic opperiar modo, si rure veniat.
Astaphivm: Is quidem hic ápud nos est Strabax, modo rure venit.
Stratophanes: Priusne quam ad matrem suam?
eu edepol hominem nihili.
Astaphivm: Iamne autem ut soles?
Stratophanes: Iamne nihil dico?
Astaphivm: I intro, amabo, cedo manum.
Stratophanes: Tene. in tabernam ducor devorsoriam, ubi male accipiar mea mihi pecunia.—