Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Truculentus

    Chapter 3

    Plautus, Titus Maccius

    Diniarchvs: Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier cuí ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.

    di magni, ut ego laetus sum et laetitia differor.

    ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:

    mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;

    quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.

    mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.

    salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.

    nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.

    quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario†

    Astaphivm: Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias.

    ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni.

    nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.

    ego híc interím restitáns praesidébo, istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam;

    nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc.

    Diniarchvs: Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?

    Astaphivm: Amabo, hicín tu eras?

    Diniarchvs:

    Moléstusne súm?

    Astaphivm: Nunc magís quam fuísti, nam si quid nobis usust nobis molestus† sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.

    Diniarchvs: Nám quid est? núm mea réfert?

    Astaphivm: Non mússito.

    intús bolos quós dat!

    Diniarchvs: Quíd? amator novos quíspiam?

    Astaphivm:

    Íntegrum et plénum adortást thensaurúm.

    Diniarchvs: Quis est?

    Astaphivm: Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?

    Diniarchvs: Quidni?

    Astaphivm: Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.

    animó bono male rem gerit.

    Diniarchvs: Perit hercle, ego idem bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.

    Astaphivm:

    Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules.

    Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.

    Diniarchvs: Non ego nunc intro ad vos mittar?

    Astaphivm: Quidum quam miles magis?

    Diniarchvs: Quia enim plus dedi.

    Astaphivm: Plus enim es íntro missus, quom dabas:

    sine vicissim qui dant ob illud quod dant operis utier.

    litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.

    Diniarchvs: Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.

    Astaphivm: Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?

    volt illa itidem commentari.

    Diniarchvs: Quid?

    Astaphivm: Rem accipere identidem.

    Diniarchvs: Dedi equidem hodie: iussi ei quinque argenti deferri minas, praeterea una mína obsonatum.

    Astaphivm: Idem istuc delatum scio.

    de eo nunc bene sunt tua virtute.

    Diniarchvs: Ei, meane inimici mei bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim.

    Astaphivm: †Stultus quid est aperire.

    Diniarchvs: Quid iam?

    Astaphivm: Quia pol mavelim mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis;

    nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.

    qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.

    Diniarchvs: Non mei licet obsoni me participem fieri?

    Astaphivm: Si volebas participari, auferres dimidium domum.

    nám item ut Acherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:

    intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras.

    bene vale.

    Diniarchvs: Resiste.

    Astaphivm: Omitte.

    Diniarchvs: A, mitte intro.

    Astaphivm: Ad te quidem.

    Diniarchvs: Immo istoc ad vos volo ire.

    Astaphivm: Non potest, nimium petis.

    Diniarchvs: Experiri —

    Astaphivm: Immo opperire. vis est experirier.

    Diniarchvs: Dic me adesse.

    Astaphivm: Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.

    Diniarchvs:

    Redin an non redis?

    Astaphivm: Vocat me quae in me potest plus quam potes.

    Diniarchvs: Vno verbo—

    Astaphivm: Eloquere.

    Diniarchvs: Mittin me intro?

    Astaphivm: Mendax es, abi.

    unum aiebas, tria iam dixti verba, atque ea mendacia.—

    Diniarchvs: Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?

    iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam;

    iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom, post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica, suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia.

    nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio impudens, nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos.

    sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?

    conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.

    nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.

    de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.

    sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam.

    pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.

    Callicles: Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust, propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.

    rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;

    commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;

    hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.

    quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.

    Ancilla: Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.

    Callicles:

    At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.

    Diniarchvs: Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, nisi quia timeo tamen, egomet quia quod peccavi scio.

    Callicles: Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo;

    neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.

    Ancilla:

    Quid loquar?

    Callicles: Quid puero factumst, mea quem peperit filia, meo nepote? capita rerum ede expedite.

    Ancilla: Istae dedi.

    Callicles: Iam tace. accepistin puerum tú ab hac?

    Tonstrix: Accepi.

    Callicles: Tace.

    nil moror praeterea. satis es fassa.

    Tonstrix: Infitias non eo.

    Callicles: Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.

    conveniunt adhuc utriusque verba.

    Diniarchvs: Vae misero mihi, mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.

    Callicles: Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit?

    Ancilla: Era maior mea.

    Callicles:

    Tonstrix:

    Callicles:

    Loquere tu. quid eo fecisti puero?

    Tonstrix: Ad meam eram detuli.

    Callicles: Quid eo puero tua era fecit?

    Tonstrix: Erae meae extemplo dedit.

    Callicles: Quoi, malum, erae?

    Ancilla: Duae sunt istae.

    Callicles: Cave tu nisi quod te rogo.

    ex te exquiro.

    Tonstrix: Mater, inquam, filiae dono dedit.

    Callicles: Plus quam dudum loquere.

    Tonstrix: Plus tu rogitas.

    Callicles: Responde ocius:

    quid illa cui donatus puer est?

    Tonstrix: Supposivit.

    Callicles: Cui?

    Tonstrix: Sibi.

    Callicles: Pro filiolon?

    Tonstrix: Pro filiolo.

    Callicles: Di, obsecro vostram fidem, ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:

    haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.

    puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas:

    iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.

    Ancilla: Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres:

    vir illam, non mulier praegnatem fecit.

    Callicles: Idem ego istuc scio.

    tu bona ei custos fuisti.

    Ancilla: Plus potest qui plus valet.

    vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.

    Callicles:

    Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum.

    Ancilla: Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.

    Callicles: Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.

    Ancilla: Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.

    Diniarchvs: Lapideus sum, commovere me miser non audeo.

    res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.

    meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.

    Callicles: Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.

    Ancilla: Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.

    Diniarchvs: Neque vivos neque mortuos sum, ne que quid nunc faciam scio, neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.

    Callicles: Dicin an non?

    Ancilla: Diniarchus, quoi illam prius desponderas.

    Callicles: Vbi is homost quem dicis?

    Diniarchvs: Adsum, Callicles. per tua obsecro genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.

    Callicles:

    Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.

    nam vinum si fabulari possit, se defenderet.

    non vinum viris moderari, sed viri vino solent, qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.

    Diniarchvs:

    Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.

    ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.

    Ancilla: Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:

    reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.

    Callicles: Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.

    eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.

    eamus tu in ius.

    Diniarchvs: Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.

    verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.

    Callicles: Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.

    nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.

    nunc habeas ut nactu's nactus es. verum hoc ego te multabo bolo:

    sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.

    Diniarchvs: Bene agis mecum.

    Callicles: Filium istinc tuom te meliust repetere.

    ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.

    ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.—

    Diniarchvs: At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;

    nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.

    sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras.

    ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.

    Phronesivm: Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;

    si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.

    nam mihi dividiaest, tonstricem meam sic convictam male.

    ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.

    ubi id audivi, quám ego propere potui egressa huc sum foras.

    Diniarchvs: Lubet adire quam penes est mea omnis res et liberi.

    Phronesivm: Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis.

    Diniarchvs: Mulier, ad te sum profectus.

    Phronesivm: Quid agitur, voluptas mea?

    Diniarchvs: Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.

    Phronesivm:

    Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas:

    me videre vis, te a me ire postulas, puerum petis.

    Diniarchvs: Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit.

    Phronesivm: Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, esse alibi iám animum tuom et me quasi pro derelicta: scio, abituru's abiturus es. sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili uni umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud iam perfugium ele gerit.

    Diniarchvs: Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.

    nunc puerum redde.

    Phronesivm: Immo amabo ut hos dies aliquos sinas eum esse apud me.

    Diniarchvs: Minime.

    Phronesivm: Amabo.

    Diniarchvs: Quid opus est?

    Phronesivm: In rem meam est.

    triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur, sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;

    si auferes, a milite omnis mihi spes animam efflaverit.

    Diniarchvs:

    Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus;

    nunc puero utere et procura, quando quor cures habes.

    Phronesivm: Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum, fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius.

    Diniarchvs: Bene vale, Phronesium.

    Phronesivm: An non et iam tuom oculum vocas?

    Diniarchvs:

    Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur.

    numquid vis?

    Phronesivm: Fac valeas.

    Diniarchvs: Operae ubi mi erit, ad te venero.—

    Phronesivm: Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet.

    verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem sunt opes.

    propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem;

    quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero.

    quae cum multum abstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:

    ita sunt gloriae meretricum.

    Astaphivm: Áha tace.

    Phronesivm: Quid est, obsecro?

    Astaphivm: Pater adest pueri.

    Phronesivm: Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo.

    Astaphivm: Ipsus est.

    Phronesivm: Sine eumpse adire, ut cupit, ad me.

    Astaphivm: Rectam tenet.

    Phronesivm:

    Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis.