Chapter 3
Hellenistic Terence Latin(PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.)
PAMPHILUS: Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata
Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere?
Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum,
Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere.
Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.
PARMENO: At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.
Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores;
Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras.
Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues.
Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.
PAMPHILUS: Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?
Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum:
Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser:
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum,
Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat.
Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;
Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.
Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit;
Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco.
Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno,
Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.
PARMENO: Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi.
Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias
Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est,
Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus.
Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt!
Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt.
Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia.
Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.
PAMPHILUS: Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.
PARMENO: Hem, quid hoc est?
PAMPHILUS: Tace.
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
PARMENO: Agedum ad fores
Accede propius. Hem, sensistin?
PAMPHILUS: Noli fabularier.
Pro Iupiter! clamorem audivi.
PARMENO: Tute loqueris, me vetas.
MYRRHINA: Tace obsecro mea gnata.
PAMPHILUS: Matris vox visa est Philumenae.
Nullus sum.
PARMENO: Quidum?
PAMPHILUS: Perii!
PARMENO: Quamobrem?
PAMPHILUS: Nescio quod magnum malum
Profecto, Parmeno, me celas.
PARMENO: Uxorem Philumenam
Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio.
PAMPHILUS: Interii. Cur mihi id non dixti?
PARMENO: Quia non poteram una omnia.
PAMPHILUS: Quid morbi est?
PARMENO: Nescio.
PAMPHILUS: Quid? nemon medicum adduxit?
PARMENO: Nescio.
PAMPHILUS: Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam?
Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam?
Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est.
PARMENO: Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi:
Nam invisos omnes nos esse illis sentio.
Heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
Si forte morbus amplior factus siet,
Quod sane nolim, maxime heri causa mei,
Servum ilico introisse dicent Sostratae;
Aliquid tulisse comminiscentur mali
Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum.
(SOSTRATA. PARMENO. PAMPHILUS.)
SOSTRATA: Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera:
Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat;
Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro.
Nunc ad eam visam.
PARMENO: Heus, Sostrata.
SOSTRATA: Ehem.
PARMENO: Iterum istinc excludere.
SOSTRATA: Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera?
Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra?
PARMENO: Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam:
Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco:
Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert.
Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.
SOSTRATA: Quid ais? an venit Pamphilus?
PARMENO: Venit.
SOSTRATA: Dis gratiam habeo.
Hem, istoc verbo animus mihi rediit, et cura ex corde excessit.
PARMENO: Iam ea de causa maxime nunc huc introire nolo:
Nam si remittent quippiam Philumenae dolores,
Omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
Quae inter vos intervenit, unde ortum est initium irae.
Atque eccum video ipsum egredi: quam tristis est!
SOSTRATA: O mi gnate.
PAMPHILUS: Mea mater salve.
SOSTRATA: Gaudeo venisse salvum: salvan
Philumena est?
PAMPHILUS: Meliuscula est.
SOSTRATA: Utinam istuc ita Di faxint.
Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis?
PAMPHILUS: Recte, mater.
SOSTRATA: Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?
PAMPHILUS: Ita factum est.
SOSTRATA: Quid morbi est?
PAMPHILUS: Febris.
SOSTRATA: Quotidiana?
PAMPHILUS: Ita aiunt.
I sodes intro; consequar iam te, mea mater.
SOSTRATA: Fiat.
PAMPHILUS: Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta.
PARMENO:
Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant?
PAMPHILUS: Cessas?
(PAMPHILUS.)
Pamphilius: Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum,
Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt;
Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus:
Qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans
Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi!
Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
Laetae exclamant, Venit; id quod me repente aspexerant.
Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium,
Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum.
Una illarum interea propere praecucurrit nuntians
Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor.
Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser;
Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,
Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
Postquam aspexi, O facinus indignum! inquam; et corripui ilico
Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus.
Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit
Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto:
Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
Hanc habere orationem mecum a principio institit:
O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides;
Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo:
Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum.
Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser.
Quaeque fors fortuna est, inquit, nobis quae te hodie obtulit,
Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti
Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.
Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile,
Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat.
Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam,
Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.
Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus:
Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus;
Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile,
Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem,
Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant,
Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore
Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent.
Continuo exponetur: hic tibi nihil est quicquam incommodi;
Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.
Pollicitus sum; et servare in eo certum est quod dixi fidem;
Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror;
Nec faciam; etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet.
Lacrimo, quae posthac futura est vita quum in mentem venit,
Solitudoque. O fortuna, ut nunquam perpetuo es bona!
Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
Quem ego tum consilio missum feci: idem nunc huic operam dabo.
Adest Parmeno cum pueris: hunc minime est opus
In hac re adesse; nam olim soli credidi
Ea me abstinuisse in principio, cum data est.
Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat,
Ne parturire intelligat: aliquo mihi est
Hinc ablegandus dum parit Philumena.
(PARMENO. SOSIA. PAMPHILUS.)
PARMENO: Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter?
SOSIA: Non hercle verbis, Parmeno, dici potest
Tantum quam re ipsa navigare incommodum est.
PARMENO: Itane est?
SOSIA: O fortunate, nescis quid mali
Praeterieris qui nunquam es ingressus mare.
Nam alias ut omittam miserias, unam hanc vide:
Dies triginta aut plus eo in navi fui,
Cum interea semper mortem exspectabam miser;
Ita usque adversa tempestate usi sumus.
PARMENO:
Odiosum.
SOSIA: Haud clam me est: denique hercle aufugerim
Potius quam redeam, si eo mihi redeundum siet.
PARMENO: Olim quidem te causae impellebant leves
Quod nunc minitare facere ut faceres, Sosia.
Sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium.
Ite intro: ego hunc adibo si quid me velit.
Here, etiam tu hic stas?
PAMPHILUS: Et quidem te exspecto.
PARMENO: Quid est?
PAMPHILUS: In arcem transcurso opus est.
PARMENO: Cui homini?
PAMPHILUS: Tibi.
PARMENO: In arcem? quid eo?
PAMPHILUS: Callidemidem hospitem
Myconium, qui mecum una advectus est, conveni.
PARMENO:
Perii! vovisse hunc dicam, si salvus domum
Redisset unquam, ut me ambulando rumperet.
PAMPHILUS: Quid cessas?
PARMENO: Quid vis dicam? an conveniam modo?
PAMPHILUS: Immo, quod constitui me hodie conventurum eum
Non posse; ne me frustra illic exspectet: vola.
PARMENO:
At non novi hominis faciem.
PAMPHILUS: At faciam ut noveris.
Magnus, rubicundus, crispus, crassus, caesius,
Cadaverosa facie.
PARMENO: Di illum perduint.
Quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?
PAMPHILUS: Maneto: curre.
PARMENO: Non queo; ita defessus sum.
PAMPHILUS:
Ille abiit: quid agam infelix? prorsus nescio
Quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrhina,
Suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.
Quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;
Nam me parenti potius quam amori obsequi
Oportet. Atat eccum Phidippum et patrem
Video: horsum pergunt. Quid dicam hisce incertus sum.
(LACHES. PHIDIPPUS. PAMIPHILUS.)
LACHES: Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
PHIDIPPUS: Factum.
LACHES: Venisse aiunt: redeat.
PAMPHILUS: Quam causam dicam patri
Quamobrem non reducam nescio.
LACHES: Quem ego hic audivi loqui?
PAMPHILUS: Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.
LACHES:
Ipsus est de quo hic agebam tecum.
PAMPHILUS: Salve, mi pater.
LACHES: Gnate mi, salve.
PHIDIPPUS: Bene factum te advenisse, Pamphile;
Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.
Pa: Creditur.
LACHES: Advenis modo?
PAMPHILUS: Admodum.
LACHES: Cedo, quid reliquit Phania
Consobrinus noster?
PAMPHILUS: Sane hercle homo voluptati obsequens
Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:
Sibi vero hanc laudem relinquunt: Vixit, dum vixit, bene.
LACHES: Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?
PAMPHILUS: Quicquid est id quod reliquit profuit.
LACHES: Immo obfuit;
Nam illum vivum et salvum vellem.
PHIDIPPUS: Impune optare istuc licet:
Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio.
LACHES: Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.
PHIDIPPUS: Noli fodere: iussi.
LACHES: Sed eam iam remittet.
PHIDIPPUS: Scilicet.
PAMPHILUS: Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.
LACHES: At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.
PAMPHILUS:
Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia
Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,
Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;
Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,
Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit:
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae
Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,
Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
LACHES: Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,
Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.
Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.
PAMPHILUS:
Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?
Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,
Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.
Amoque et laudo et vehementer desidero;
Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
Illique exopto ut reliquam vitam exigat
Cum eo viro me qui sit fortunatior;
Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
PHIDIPPUS: Tibi id in manu est ne fiat.
LACHES: Si sanus sies,
Iube illam redire.
PAMPHILUS: Non est consilium, pater.
Matris servibo commodis.
LACHES: Quo abis? mane;
Mane, inquam: quo abis?
PHIDIPPUS: Quae haec est pertinacia?
LACHES: Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.
PHIDIPPUS: Non credidi edepol adeo inhumanum fore.
Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
Si est ut velit reducere uxorem, licet;
Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat.
LACHES: Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.
PHIDIPPUS: Percontumax redisti huc nobis, Pamphile.
LACHES:
Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
PHIDIPPUS: Quia paulum vobis accessit pecuniae,
Sublati animi sunt.
LACHES: Etiam mecum litigas?
PHIDIPPUS: Deliberet, renuntietque hodie mihi,
Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet.
LACHES:
Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea?
Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium
Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia;
Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.