Chapter 4
Hellenistic Terence Latin(MYRRHINA. PHIDIPPUS.)
MYRRHINA: Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo
Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis:
Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam.
Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
Dicam non edepol scio.
Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum.
PHIDIPPUS: Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras;
Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico.
MYRRHINA: Mihine, mi vir?
PHIDIPPUS: Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse?
Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem,
Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.
MYRRHINA: Quibus?
PHIDIPPUS: At rogitas?
Peperit filia. Hem, taces? ex quo?
MYRRHINA: Istuc patrem rogare est aequum?
Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro?
PHIDIPPUS: Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror
Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris
Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit.
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes.
MYRRHINA: Misera sum.
PHIDIPPUS: Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit
De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus:
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
MYRRHINA:
Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.
PHIDIPPUS: Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina:
Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae:
Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit.
Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc,
Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum.
Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.
MYRRHINA: Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem
Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
PHIDIPPUS: Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea,
Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos
Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit?
Nam si is posset ab ea sese derepente avellere
Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem,
Nec virum satis firmum gnatae.
MYRRHINA: Mitte adolescentem, obsecro,
Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni.
Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se,
Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.
PHIDIPPUS:
Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina,
Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici.
Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.
Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant.
MYRRHINA: Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere;
Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit:
Nec qua via sententia eius possit mutari scio.
Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum,
Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater.
Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est;
Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet.
Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum.
Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius
Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo.
(SOSTRATA. PAMPHILUS.)
SOSTRATA: Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam
Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi,
Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.
Nam mihi intus tuus pater narravit modo quo pacto me habueris
Praepositam amori tuo: nunc tibi me certum est contra gratiam
Referre, ut apud me praemium esse positum pietati scias.
Mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:
Ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
Ne mea praesentia obstet, neu causa ulla restet reliqua
Quin tua Philumema ad te redeat.
PAMPHILUS: Quaeso, quid istuc consili est?
Illius stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
Non facies: neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit
Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
Mea causa nolo.
SOSTRATA: Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt:
Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet
Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae
Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam.
Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere.
Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus;
Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero.
Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum.
PAMPHILUS:
Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret,
Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem.
SOSTRATA: Obsecro, mi Pamphile,
Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo,
Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam.
PAMPHILUS: Vae misero mihi!
SOSTRATA:
Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi.
(LACHES. SOSTRATA. PAMPHILUS.)
LACHES: Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere;
Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris.
SOSTRATA: Fors fuat pol.
LACHES: Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.
SOSTRATA:
Spero ecastor.
LACHES: I ergo intro, et compone quae tecum simul
Ferantur: dixi.
SOSTRATA: Ita ut iubes faciam.
PAMPHILUS: Pater.
LACHES: Quid vis, Pamphile?
PAMPHILUS: Hinc abire matrem? minime.
LACHES: Quid ita istuc vis?
PAMPHILUS: Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus.
LACHES: Quid est?
Quid vis facere nisi reducere?
PAMPHILUS: Equidem cupio; et vix contineor;
Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar.
Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore.
LACHES: Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint,
Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis.
E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula
Sumus, Pamphile, senex atque anus.
Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.
(PHIDIPPUS. LACHES. PAMPHILUS.)
PHIDIPPUS: Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena,
Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter;
Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit:
Huic vero nulla est.
LACHES: Opportune te mihi,
Phidippe, in ipso tempore ostendis.
PHIDIPPUS: Quid est?
PAMPHILUS: Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?
LACHES: Die filiae rus concessuram hinc Sostratam:
Ne revereatur minus iam quo redeat domum.
PHIDIPPUS: Ah,
Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.
Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache.
PAMPHILUS: Dum ne reducam, turbent porro quam velint.
PHIDIPPUS: Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
Affinitatem hanc sane perpetuam volo:
Sin est ut aliter tua siet sententia,
Accipias puerum.
PAMPHILUS: Sensit peperisse; occidi.
LACHES: Puerum? quem puerum?
PHIDIPPUS: Natus est nobis nepos:
Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem.
LACHES:
Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo
Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris
Uxorem habes, aut quibus moratam moribus?
Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis
Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.
PHIDIPPUS:
Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache.
PAMPHILUS: Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi,
Nunc non est quum eam consequitur alienus puer.
LACHES: Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est.
PAMPHILUS: Perii.
LACHES: Hunc videre saepe optabamus diem
Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem.
Evenit: habeo gratiam Dis.
PAMPHILUS: Nullus sum.
LACHES: Reduc uxorem, ac noli adversari mihi.
PAMPHILUS: Pater, si ex me illa liberos vellet sibi,
Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio
Non me clam haberet quod celasse intelligo.
Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam,
Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror,
Quamobrem reducam?
LACHES: Mater quod suasit sua
Adolescens mulier fecit: mirandumne id est?
Censen te posse reperire ullam mulierem
Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri?
PHIDIPPUS: Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
Remissane opus sit vobis redductan domum.
Uxor quid faciat in manu non est mea:
Neutra in re vobis difficultas a me erit.
Sed quid faciemus puero?
LACHES: Ridicule rogas:
Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet,
Ut alamus nostrum.
PAMPHILUS: Quem ipse neglexit pater
Ego alam?
LACHES: Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile?
Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est?
Enimvero prorsus iam tacere non queo;
Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me?
Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum?
Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
Matrem non posse habere hanc uxorem domi,
Pollicita est ea se concessuram ex aedibus.
Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;
Puer quia clam te est natus nactus alteram es.
Erras, tui animi si me esse ignarum putas.
Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum,
Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres.
Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo:
Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat;
Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum:
Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam:
Nam in eandem vitam te revolutum denuo
Video esse.
PAMPHILUS: Mene?
LACHES: Te ipsum. Et facis iniuriam,
Quum fingis falsas causas ad discordiam,
Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris;
Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
Quamobrem abs te abiret?
PHIDIPPUS: Plane hic divinat; nam id est.
PAMPHILUS:
Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
LACHES: Ah,
Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo.
PAMPHILUS: Non est nunc tempus.
LACHES: Puerum accipias; nam is quidem
In culpa non est: post de matre videro.
PAMPHILUS: Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio;
Tot me nunc rebus miserum concludit pater.
Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;
Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo;
Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus.
LACHES: Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?
Num tibi videtur esse apud sese? Sine.
Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam.
PHIDIPPUS: Maxime.
Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit.
Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt.
Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi.
Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere,
Neque ei credebam primo; nunc vero palam est.
Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.
LACHES: Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?
PHIDIPPUS: Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.
Oremus; accusemus; gravius denique
Minitemur, si cum illo habuerit rem postea.
LACHES: Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc
Vicinam nostram: huc evoca verbis meis;
Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.
PHIDIPPUS: Ah,
Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache;
Manere affinitatem hanc inter nos volo,
Si ullo modo est ut possit, quod spero fore.
Sed visne adesse me una, dum istam convenis?
LACHES: Immo vero abi: aliquam puero nutricem para.