Chapter 5
Hellenistic Terence Latin(BACCHIS. LACHES.)
BACCHIS: Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit;
Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
LACHES: Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;
Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit.
Aggrediar. Bacchis, salve.
BACCHIS: Salve, Lache.
LACHES: Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis,
Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
BACCHIS: Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim,
Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
LACHES:
Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier;
Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum:
Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro:
Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est.
BACCHIS:
Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam:
Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.
Sed quid istuc est?
LACHES: Meum receptas filium ad te Pamphilum.
BACCHIS: Ah!
LACHES: Sine dicam. Uxorem hanc prius quam duxit, vestrum amorem pertuli.
Mane: nondum etiam dixi id quod volui. Hic nunc uxorem habet:
Quaere alium tibi firmiorem, dum tibi tempus consulendi est;
Nam neque ille hoc animo erit aetatem, neque pol tu eadem istac aetate.
BACCHIS: Quis id ait?
LACHES: Socrus.
BACCHIS: Mene?
LACHES: Te ipsam; et filiam abduxit suam;
Puerumque ob eam rem clam voluit natus qui est extinguere.
BACCHIS: Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem
Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
LACHES: Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias?
BACCHIS: Quid? cedo.
LACHES: Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem
Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi.
BACCHIS:
Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio,
Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum,
Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier
Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem.
LACHES:
Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit;
Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi.
Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.
Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias.
Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem
Potius quam inimicus periclum facias.
(PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.)
PHIDIPPUS: Nihil apud me tibi
Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.
Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
LACHES: Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit.
Phidippe, Bacchis deierat persancte.
PHIDIPPUS: Haecine ea est?
LACHES: Haec est.
PHIDIPPUS: Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.
BACCHIS: Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.
Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae,
Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
LACHES: Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur:
Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus,
Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.
Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
PHIDIPPUS: Velim quidem hercle.
LACHES: Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.
PHIDIPPUS: Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
LACHES:
Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.
BACCHIS: Ob eam rem vis ergo intro eam?
LACHES: I atque exple animum iis, ut credant.
BACCHIS: Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie;
Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
LACHES: At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent.
PHIDIPPUS:
At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint.
Nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
BACCHIS: Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae.
LACHES: Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire,
Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit?
Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,
Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.
(PARMENO. BACCHIS.)
PARMENO: Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
Accedebam. Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?
Non sum. At Callidemides? Non. Hospitem ecquem Pamphilum
Hic habes? Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
BACCHIS:
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
PARMENO: Quid eo?
BACCHIS: Dic me orare ut veniat.
PARMENO: Ad te?
BACCHIS: Immo ad Philumenam.
PARMENO: Quid rei est?
BACCHIS: Tua quod nihil refert percontari desinas.
PARMENO: Nihil aliud dicam?
BACCHIS: Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
PARMENO: Scio.
Tantumne est?
BACCHIS: Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
Sed cessas?
PARMENO: Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
BACCHIS: Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:
Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi
Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
Cum hoc annulo: extimui ilico. Mi Pamphile, inquam, amabo,
Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?
Dic mihi. Ille alias res agere se simulare: postquam video,
Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.
Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor
Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.
At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.
(PAMIPHILUS. PARMENO. BACCHIS.)
PAMPHILUS: Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,
Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.
PARMENO: Visum est.
PAMPHILUS: Certen?
PARMENO: Certe.
PAMPHILUS: Deus sum, si hoc ita est.
PARMENO: Verum reperies.
PAMPHILUS: Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.
PARMENO:
Maneo.
PAMPHILUS: Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam
Bacchidem annulum suum habere.
PARMENO: Factum.
PAMPHILUS: Eum quem olim ei dedi;
Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?
PARMENO: Ita, inquam.
PAMPHILUS: Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?
Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.
PARMENO:
At ego scio.
PAMPHILUS: Quid?
PARMENO: Nihil enim.
Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.
PAMPHILUS: Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,
Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.
Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.
Me exspectat, credo: adibo.
BACCHIS: Salve, Pamphile.
PAMPHILUS: O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea.
BACCHIS: Bene factum, et volup est.
PAMPHILUS: Factis ut credam facis;
Antiquamque adeo tuam venustatem obtines,
Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris,
Semper siet.
BACCHIS: Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines,
Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
PAMPHILUS: Ha! ha! hae! tun mihi istuc?
BACCHIS: Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram.
Perliberalis visa est.
PAMPHILUS: Dic verum.
BACCHIS: Ita me Di ament, Pamphile.
PAMPHILUS:
Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri?
BACCHIS: Nihil.
PAMPHILUS: Neque opus est
Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis,
Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere
Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient.
BACCHIS: Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo.
Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo
Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum.
PAMPHILUS: Optime est;
Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.
PARMENO: Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni;
Aut quid istuc est quod vos agitis?
PAMPHILUS: Non licet.
PARMENO: Tamen suspicor.
Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto?
PAMPHILUS: Nescis, Parmeno,
Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.
PARMENO: Immo vero scio; neque hoc imprudens feci.
PAMPHILUS: Ego istuc satis scio.
BACCHIS: An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit?
PAMPHILUS: Sequere me intro, Parmeno.
PARMENO: Sequor. Equidem plus hodie boni
Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam.
Ω: Plaudite.