Chapter 2
Hellenistic Terence Latin(LACHES. SOSTRATA.)
LACHES: Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio.
Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia;
Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias?
Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus:
Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est;
In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam.
Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.
SOSTRATA: Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio.
LACHES: Hem,
Tu nescis?
SOSTRATA: Non, ita me Di bene ament, mi Lache.
Itaque una inter nos agere aetatem liceat.
LACHES: Di mala prohibeant.
SOSTRATA: Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces.
LACHES: Scio.
Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest,
Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras?
Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis;
Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent.
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
SOSTRATA: Egone?
LACHES: Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas.
An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini
Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat?
Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio:
Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris.
Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam;
Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret.
Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras.
At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata.
Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens;
Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati,
Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam.
Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi?
SOSTRATA: Non mea opera neque pol culpa evenit.
LACHES: Immo maxime.
Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata.
Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris.
Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
Illius dices culpa factum.
SOSTRATA: Haud equidem dico, mi Lache.
LACHES: Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem
Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest.
SOSTRATA: Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit
Ut cum matre plus una esset?
LACHES: Quid ais? non signi hoc sat est,
Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?
SOSTRATA: Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.
LACHES: Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror;
Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit
Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur.
Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt.
(PHIDIPPUS. LACHES. SOSTRATA.)
PHIDIPPUS: Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam
Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor.
LACHES: Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit.
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem,
Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset.
Nunc video in illarum potestate esse te.
PHIDIPPUS: Heia vero!
LACHES: Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti.
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc,
Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer:
Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus,
Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos
Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.
At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es,
Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa,
Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare.
Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat.
PHIDIPPUS: Laches, et diligentiam vestram et benignitatem
Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco:
Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo,
Si facere possim ullo modo.
LACHES: Quae res te id facere prohibet?
Eho, numquidnam accusat virum?
PHIDIPPUS: Minime; nam postquam attendi
Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus:
Non possum adversari meis.
LACHES: Hem, Sostrata!
SOSTRATA: Heu me miseram!
LACHES:
Certumne est istuc?
PHIDIPPUS: Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis?
Nam est quod me transire ad forum iam oporteat.
LACHES: Eo tecum una.
(SOSTRATA.)
Sostrata: Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris,
Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam.
Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrus
Omnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secus
Habui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio;
Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.