Chapter 1
Hellenistic Terence Latin(DAVUS.) DAVUS: Amicus summus meus et popularis Geta
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
Nam herilem filium eius duxisse audio
Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur.
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
Ut semiper aliquid addant divitioribus.
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
Suum defrudans genium, comparsit miser,
Id illa universum abripiet, haud existimans
Quanto labore partum. Porro autem Geta
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?
(GETA. DAVUS.)
GETA: Si quis me quaeret rufus—
DAVUS: Praesto est; desine.
GETA: Oh!
At ego obviam conabar tibi, Dave.
DAVUS: Accipe, hem,
Lectum est: conveniet numerus quantum debui.
GETA: Amo te, et non neglexisse habeo gratiam.
DAVUS:
Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit;
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
Sed quid tu es tristis?
GETA: Egone? neseis quo in metu et
Quanto in periclo simus?
DAVUS: Quid istuc est?
GETA: Scies,
Modo ut tacere possis.
DAVUS: Abi sis, insciens.
Cuius tu fidem in pecunia perspexeris,
Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est
Te fallere?
GETA: Ergo ausculta.
DAVUS: Hanc operam tibi dico.
GETA: Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
Nostine?
DAVUS: Quidni?
GETA: Quid? eius gnatum Phaedriam?
DAVUS:
Tamquam te.
GETA: Evenit senibus ainbobus simul,
Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam
Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas
Pellexit, modo non montes auri pollicens.
DAVUS: Cui tanta erat res, et supererat?
GETA: Desinas:
Sic est ingeniun.
DAVUS: Oh, regem me esse oportuit.
GETA: Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis
Relinquunt quasi magistrum.
DAVUS: O Geta, provinciam
Cepisti duram.
GETA: Mihi usus venit, hoc scio:
Memini relinqui me Deo irato meo.
Coepi adversari primo. Quid verbis opus est?
Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi.
DAVUS: Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est,
Adversum stimulum calces?
GETA: Coepi iis omnia
Facere, obsequi quae vellent.
DAVUS: Scisti uti foro.
GETA:
Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria
Continuo quandam nactus est puellulam
Citharistriam: hanc amare coepit perdite.
Ea serviebat lenoni impurissimo;
Neque quod daretur quicquam: id curarant patres.
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere,
Sectari, in ludum ducere, et reducere.
Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco
Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere
Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
Interea, dum sedemus illi, intervenit
Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier.
Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo
Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave.
Modo quandam vidi virginem hic viciniae
Miseram suam matrem lamentari mortuam.
Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens
Neque notus neque cognatus extra unam aniculam
Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est.
Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est?
Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho,
Vultisne eamus visere? alius, Censco;
Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus;
Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres,
Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem.
Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida,
Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni
In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent.
Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo,
Satis, inquit, scita est: noster vero—
DAVUS: Iam scio:
Amare coepit.
GETA: Scin quam? Quo evadat vide.
Postridie ad anum recta pergit: obsecrat
Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat;
Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam,
Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit,
Lege id licere facere; sin aliter, negat.
Noster quid ageret nescire; et illam ducere
Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
DAVUS: Non, si redisset, ei pater veniam daret?
GETA:
Ille indotatam virginem atque ignobilem
Daret illi? Nunquam faceret.
DAVUS: Quid fit denique?
GETA: Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio,
Homo confidens; qui illum Di omnes perduint.
DAVUS: Quid is fecit?
GETA: Hoc consilium quod dicam dedit.
Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi
Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet.
Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam:
Paternum amicum me assimulabo virginis:
Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater,
Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet.
Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
Illa quidem nostra erit.
DAVUS: Iocularem audaciam!
GETA:
Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur:
Duxit.
DAVUS: Quid narras?
GETA: Hoc quod audis.
DAVUS: O Geta,
Quid te futurum est?
GETA: Nescio hercle: unum hoc scio;
Quod fors feret feremus aequo animo.
DAVUS: Placet.
Hem, istuc viri est officium.
GETA: In me omnis spes mihi est.
DAVUS:
Laudo.
GETA: Ad precatorem adeam credo, qui mihi
Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum
Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo
Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito.
DAVUS: Quid paedagogus ille, qui citharistriam?
Quid rei gerit?
GETA: Sic tenuiter.
DAVUS: Non multum habet
Quod det fortasse.
GETA: Immo nihil nisi spem meram.
DAVUS: Pater eius rediit an non.?
GETA: Nondum.
DAVUS: Quid? senem
Quoad exspectatis vestrum?
GETA: Non certum scio;
Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo,
Et ad portitores esse delatam: hanc petam.
DAVUS: Numnquid, Geta, aliud me vis?
GETA: Ut bene sit tibi.
Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.
(ANTIPHO. PHAEDRIA.)
ANTIPHO: Adeon rem redisse ut qui mihi consultum optime velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam, ubi in mentem eius adventi venit?
Quod ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
PHAEDRIA: Quid istuc est?
ANTIPHO: Rogitas, qui tam audacis facinoris mihi conscius sis?
Quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset,
Neu me cupidum eo impulisset, quod mihi principium est mali.
Non potitus essem: fuisset tum illos mihi aegre aliquot dies:
At non quotidiana cura haec angeret animum.
PHAEDRIA: Audio.
ANTIPHO: Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.
PHAEDRIA:
Aliis quia defit quod amant aegre est: tibi quia superest dolet.
Amore abundas, Antipho.
Nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
Ita me Di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui;
Iam depecisci morte cupio: tu coniicito caetera;
Quid ego ex hac inopia nunc capiam, et quid tu ex hac copia;
Ut ne addam quod sine sumtu ingenuam liberalem nactus es;
Quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam;
Beatus ni unum hoc desit, animus qui modeste istaec ferat.
Et si tibi res sit cum eo lenone quocum mihi est, tum sentias.
Ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet poenitet.
ANTIPHO: At tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
Cui de integro est potestas etiam consulendi quid velis;
Retinere, amare, amittere. Ego in eumn incidi infelix locum
Ut neque mihi eius sit amittendi nec retinendi copia.
Sed quid hoc est? videone ego Getam currentem huc advenire?
Is est ipsus: hei timeo miser quam hic nunc mihi nuntiet rem.
(GETA. ANTIPHO. PHAEDRIA.)
GETA: Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere repperis:
Ita nunc imparatum subito tanta te impendent mala,
Quae neque uti devitem scio, neque quo modo me inde extraham:
Nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
ANTIPHO: Quidnam ille commotus venit?
GETA: Tum temporis mihi punctum ad hanc rem est. Herus adest.
ANTIPHO: Quid istuc mali est?
GETA: Quod quum audierit, quod eius remedium inveniann iracundiae?
Loquarne? incendam: taceam? instigem: purgem me? laterem lavem.
Eheu me miserum: quum mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
Eius me miseret: ei nunc timeo: is nunc me retinet; nam absque eo esset,
Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
Aliquid convasassem, atque hinc me protinam coniicerm in pedes.
ANTIPHO: Quam hic fugam aut furtum parat?
GETA: Sed ubi Antiphonem reperiam? aut qua quaerere insistam via?
PHAEDRIA:
Te nominat.
ANTIPHO: Nescio quod magnum hoc nuntio exspecto malum.
PHAEDRIA: Ah, sanusne es?
GETA: Domum ire pergam: ibi plurimum est.
PHAEDRIA: Revocemus hominem.
ANTIPHO: Sta ilico.
GETA: Hem,
Satis pro imperio, quisquis es.
ANTIPHO: Geta.
GETA: Ipse est quem volui obviam.
ANTIPHO: Cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GETA:
Faciam.
ANTIPHO: Eloquere.
GETA: Modo apud portum—
ANTIPHO: Meumne?—
GETA: Intellexti.
ANTIPHO: Occidi.
GETA: Hem.
ANTIPHO: Quid agam?
PHAEDRIA: Quid ais?
GETA: Huius patrem vidisse me, patruum tuum.
ANTIPHO: Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
Quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
Nulla est mihi vita expetenda.
GETA: Ergo istaec quum ita sint, Antipho,
Tanto magis te advigilare aequum est. Fortes fortuna adiuvat.
ANTIPHO: Non sum apud me.
GETA: Atqui opus est nunc quummaxime ut sis, Antipho;
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
Commeruisse culpam.
PHAEDRIA: Hoc verum est.
ANTIPHO: Non possum immutarier.
GETA: Quid faceres, si gravius aliud tibi nunc faciendum foret?
ANTIPHO:
Quum hoc non possum, illud minus possem.
GETA: Hoc nihil est, Phaedria: ilicet.
Quid hic conterimus operam frustra? Quin abeo?
PHAEDRIA: Et quidem ego.
ANTIPHO: Obsecro:
Quid si assimulo? satin est?
GETA: Garris.
ANTIPHO: Vultum contemplamini: hem,
Satin sic est?
GETA: Non.
ANTIPHO: Quid si sic?
GETA: Propemodum.
ANTIPHO: Quid si sic?
GETA: Sat est.
Hem, istuc serva; et verbum verbo, par pari ut respondeas,
Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
ANTIPHO: Scio.
GETA: Vi coactum te esse invitum, lege, iudicio: tenes?
Sed quis hic est senex quem video in ultima platea?
ANTIPHO: Ipsus est:
Non possum adesse.
GETA: Ah, quid agis? quo abis, Antipho?
Mane, inquam.
ANTIPHO: Egomet me novi et peccatum meumr:
Vobis commendo Phanium et vitam meam.
PHAEDRIA: Geta, quid nunc fiet?
GETA: Tu iam lites audies:
Ego plectar pendens, nisi quid me fefellerit.
Sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus
Id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
PHAEDRIA:
Aufer mihi oportet: quin tu quod faciam impera.
GETA: Meministine olim ut fuerit vestra oratio
In re incipienda ad defendendam noxiam;
Iustam illam causam, facilem, vincibilem, optimam?
PHAEDRIA: Memini.
GETA: Hem, nunc ipsa est opus ea, aut, si quid potest,
Meliore et callidiore.
PHAEDRIA: Eiet sedulo.
GETA: Nunc prior adito tu: ego in subsidiis hic ero
Succenturiatus, si quid deficias.
PHAEDRIA: Age.