Chapter 2
Hellenistic Terence Latin(DEMIPHO. GETA. PHAEDRIA.)
DEMIPHO: Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
Nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam
Revereri saltem? non pudere? O facinus audax! o Geta
Monitor!
GETA: Vix tandem.
DEMIPHO: Quid mihi dicent, aut quam causam reperient,
Demiror.
GETA: Atqui repperi iam: aliud cura.
DEMIPHO: Anne hoc dicet mihi,
Invitus feci: lex coegit? Audio. Fateor.
GETA: Places.
DEMIPHO: Verum scientem, tacitum, causam tradere adversariis;
Etiamne id lex coegit?
PHAEDRIA: Illud durum.
GETA: Ego expediam: sine.
DEMIPHO: Incertum est quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mihi obtigit:
Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere:
Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime
Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
Pericla, damna, exilia! Peregre rediens semper cogitet
Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
Communia esse haec; nequid horum unquam accidat animo novum:
Quicquid praeter spem eveniat omne id deputare esse in lucro.
GETA: Phaedria, incredibile est quantum herum anteco sapientia.
Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit:
Molendum usque in pistrino; vapulandum; habendae compedes;
Opus ruri faciendum: horum nihil quicquam accidet animo novum.
Quicquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
Sed quid cessas hominem adire, et blande in principio alloqui?
DEMIPHO: Phaedriam mei fratris video filium mihi ire obviam.
PHAEDRIA: Mi patrue, salve.
DEMIPHO: Salve: sed ubi est Antipho?
PHAEDRIA:
Salvum advenire—
DEMIPHO: Credo: hoc responde mihi.
PHAEDRIA: Valet: hic est: sed satin omnia ex sententia?
DEMIPHO: Vellem quidem.
PHAEDRIA: Quid istuc?
DEMIPHO: Rogitas, Phaedria?
Bonas, me absente, hic confecistis nuptias.
PHAEDRIA: Eho, an id succenses nunc illi?
GETA: O artificem probum.
DEMIPHO:
Egone illi non succenseam? Ipsum gestio
Dari mihi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
Lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
PHAEDRIA: Atqui nihil fecit, patrue, quod succenseas.
DEMIPHO: Ecce autem similia omnia; omnes congruunt;
Unum cognoris, omnes noris.
PHAEDRIA: Haud ita est.
DEMIPHO: Hic in noxa est: ille ad defendendam causam adest.
Quum ille est, praesto hic est: tradunt operas mutuas.
GETA: Probe horum facta imprudens depinxit senex.
DEMIPHO: Nam ni haec ita essent, cum illo haud stares, Phaedria.
PHAEDRIA:
Si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
Ex qua re minus rei foret aut famae temperans;
Non causam dico quin quod meritus sit ferat.
Sed si quis forte, malitia fretus sua,
Insidias nostrae fecit adolescentiae,
Ac vicit; nostrane ea culpa est an iudicum,
Qui saepe propter invidiam adimunt diviti,
Aut propter misericordiam addunt pauperi?
GETA: Ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
DEMIPHO: An quisquam iudex est qui possit noscere
Tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
Ita ut ille fecit?
PHAEDRIA: Functus adolescentuli est
Officium liberalis. Postquam ad iudices
Ventura est, non potuit cogitata proloqui:
Ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
GETA:
Laudo hunc; sed cesso adire quamprimum senem?
Here, salve: salvum te advenisse gaudeo.
DEMIPHO: Oh,
Bone custos, salve, columen vero familiar,
Cui commendavi filium hinc abiens meum.
GETA: Iam dudum te omnes nos accusare audio
Immerito, et me horunc omnium immeritissimo.
Nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
Servum hominem causam orare leges non sinunt:
Neque testimoni dictio est.
DEMIPHO: Mitto omnia.
Addo istuc; imprudens timuit adolescens: sino.
Tu servus: verum, si cognata est maxime,
Non fuit necesse habere: sed, id quod lex iubet,
Dotem daretis; quæreret alium virum.
Qua ratione inopem potius ducebat domum?
GETA: Non ratio, verum argentum deerat.
DEMIPHO: Sumeret
Alicunde.
GETA: Alicunde? nihil est dictu facilius.
DEMIPHO: Postremo, si nullo alio pacto, foenore.
GETA: Hui, dixti pulchre: siquidem quisquam crederet
Te vivo.
DEMIPHO: Non, non sic futurum est: non potest.
Egone illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
Nihil suave meritum est. Hominem commonstrarier
Mihi istum volo, aut ubi habitet demonstrarier.
GETA: Nempe Phormionem?
DEMIPHO: Istum patronum mulieris.
GETA: Iam faxo hic aderit.
DEMIPHO: Antipho ubi nunc est?
PHAEDRIA: Foris.
DEMIPHO: Abi, Phaedria: eum require atque adduce huc.
PHAEDRIA: Eo
Recta via equidem illuc.
GETA: Nempe ad Pamphilam.
DEMIPHO: At ego Deos Penates hinc salutatum domum
Devertar; inde ibo ad forum, atque aliquot mihi
Amicos advocabo ad hanc rem qui assient,
Ut ne imparatus sim, si adveniat Phormio.
(PHORMIO. GETA.)
PHORMIO: ITANE patris ais conspectum veritum hinc abisse?
GETA: Admodum.
PHORMIO: Phanium relictam solam?
GETA: Sic.
PHORMIO: Et iratum senem?
GETA: Oppido.
PHORMIO: Ad te summa solum, Phormio, rerum redit.
Tute hoc intristi: tibi omne est exedendum. Accingere.
GETA:
Obsecro te—
PHORMIO: Si rogabit?
GETA: In te spes est—
PHORMIO: Eccere.
Quid si reddet?
GETA: Tu impulisti—
PHORMIO: Sic opinor.
GETA: Subveni.
PHORMIO: Cedo senem: iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
GETA: Quid ages?
PHORMIO: Quid vis nisi uti maneat Phanium, atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam, atque in me omnem iram derivem senis?
GETA: O vir fortis, atque amicus. Verum hoc saepe, Phormio,
Vereor, ne istaec fortitudo in nervum erumpat denique.
PHORMIO: Ah,
Non ita est: factum est periclum: iam pedum visa est via.
Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
Hospites, tun cives? quo magis novi, tanto saepius.
Cedodum, en unquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
GETA: Qui istuc?
PHORMIO: Quia non rete accipitri tenditur neque miluo,
Qui male faciunt nobis: illis qui nihil faciunt tenditur.
Quia enim in illis fructus est; in illis opera luditur.
Aliis aliunde est periclum unde aliquid abradi potest:
Mihi sciunt nihil esse. Dices, Ducent damnatum domum:
Alere nolunt hominem edacem; et sapiunt, mea quidem sententia,
Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
GETA: Non potest satis pro merito ab illo tibi referri gratia.
PHORMIO: Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert.
Tene asymbolum venire, unctum atque lautum e balneis,
Otiosum ab animo, quum ille et cura et sumtu absumitur
Dum tibi sit quod placeat; ille ringitur, tu rideas;
Prior bibas, prior decumbas; coena dubia apponitur.
GETA:
Quid istuc verbi est?
PHORMIO: Ubi tu dubites quid sumas potissimum.
Haec cum rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
Ea qui praebet non tu hunc habeas plane praesentem Deum?
GETA: Senex adest: vide quid agas: prima coitio est acerrima.
Si eam sustinueris, postilla iam, ut libet, ludas licet.
(DEMIPHO. GETA. PHORMIO.)
DEMIPHO: En unquam cuiquam contumeliosius
Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
Adeste, quaeso.
GETA: Iratus est.
PHORMIO: Quin tu hoc age: st!
Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium!
Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
Hanc Demipho negat esse cognatam?
GETA: Negat.
PHORMIO: Neque eius patrem se scire qui fuerit?
GETA: Negat.
DEMIPHO: Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini.
PHORMIO: Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit?
GETA: Negat.
PHORMIO:
Quia egens relicta est misera, ignoratur parens,
Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit.
GETA: Si herum insimulabis avaritiae, male audies.
DEMIPHO: O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
PHORMIO: Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam,
Si illum minus norat: quippe homo iam grandior,
Pauper, cui opera vita erat, ruri fere
Se continebat: ibi agrum de nostro patre
Colendum habebat. Saepe interea mihi senex
Narrabat se hunc negligere cognatum suum:
At quem virum! quem ego viderim in vita optimum.
GETA: Videas te atque illum ut narras.
PHORMIO: I in malam crucem.
Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves
Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam,
Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter.
GETA:
Pergin hero absenti male loqui, impurissime?
PHORMIO: Dignum autem hoc illo est.
GETA: Ain tandem, career?
DEMIPHO: Geta.
GETA: Bonorum extortor, legum contortor.
DEMIPHO: Geta.
PHORMIO: Responde.
GETA: Quis homo est? ehem!
DEMIPHO: Tace.
GETA: Absenti tibi
Te indignas, seque dignas, contumelias
Nunquam cessavit dicere hodie.
DEMIPHO: Ohe, desine.
Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto,
Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas:
Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi:
Et qui cognatum me sibi esse diceret.
PHORMIO:
Proinde expiscare, quasi non nosses.
DEMIPHO: Nossem?
PHORMIO: Ita.
DEMIPHO: Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
PHORMIO: Eho, tu sobrinum tuum non noras?
DEMIPHO: Enicas:
Dic nomen.
PHORMIO: Nomen?
DEMIPHO: Maxime. Quid nunc taces?
PHORMIO: Perii hercle: nomen perdidi.
DEMIPHO: Hem, quid ais?
PHORMIO: Geta.
Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem,
Non dico: quasi non noris, tentatum advenis.
DEMIPHO: Egone autem tento?
GETA: Stilpho.
PHORMIO: Atque adeo quid mea?
Stilpho est.
DEMIPHO: Quem dixti?
PHORMIO: Stilphonem, inquam, noveras?
DEMIPHO: Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit
Quisquam istoc nomine.
PHORMIO: Itane? non te horum pudet?
At si talentum rem reliquisset decem—
DEMIPHO: Di tibi malefaciant.
PHORMIO: primus esses memoriter
Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.
DEMIPHO: Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi
Cognata ea esset dicererm: itidem tu face.
Cedo qui est cognata?
GETA: Eu, noster, recte. Heus tu, cave.
PHORMIO: Dilucide expedivi quibus me oportuit
Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius
Cur non refellit?
DEMIPHO: Filium narras mihi,
Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest?
PHORMIO: At tu qui sapiens es magistratus adi;
Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi;
Quandoquidem solus regnas, et soli licet
Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.
DEMIPHO:
Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen
Potius quam lites secter, aut quam te audiam,
Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
PHORMIO: Ha, ha, he! homo suavis.
DEMIPHO: Quid est? num iniquum postulo?
An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est?
PHORMIO: Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis,
Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An,
Ut ne quid turpe civis in se admitteret
Propter egestatem, proximo iussa est dari,
Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
DEMIPHO: Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem—
PHORMIO: Ohe,
Actum, aiunt, ne agas.
DEMIPHO: Non agam? immo haud desinam,
Donec perfecero hoc.
PHORMIO: Ineptis.
DEMIPHO: Sine modo.
PHORMIO: Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est.
Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua
Præterierat iam ad ducendum aetas.
DEMIPHO: Omnia haec
Illum putato quae ego nunc dico dicere;
Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
GETA: Iratus est.
PHORMIO: Tute idem melius feceris.
DEMIPHO:
Itane es paratus facere me adversum omnia,
Infelix?
PHORMIO: Metuit hic nos, tametsi sedulo
Dissimulat.
GETA: Bene habent tibi principia.
PHORMIO: Quin quod est
Ferendum fers? tuis dignum factis feceris,
Ut amici inter nos simus.
DEMIPHO: Egon tuam expetam
Amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
PHORMIO: Si concordabis cum illa, habebis quae tuam
Senectutem oblectet; respice aetatem tuam.
DEMIPHO: Te oblectet; tibi habe.
PHORMIO: Minue vero iram.
DEMIPHO: Hoc age:
Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem
Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio.
PHORMIO: Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam,
Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho.
Si quid opus fuerit, heus, domo me.
GETA: Intelligo.
(DEMIPHO. GETA. HEGIO. CRATINUS. CRITO.)
DEMIPHO: Quanta me cura et sollicitudine afficit
Gnatus, qui me et se hisce impedivit nuptiis;
Neque mihi in conspectum prodit, ut saltem sciam
Quid de hac re dicat, quidve sit sententiae.
Abi; vise redieritne iam an nondum domum.
GETA: Eo.
DEMIPHO: Videtis quo in loco res haec siet.
Quid ago? dic, Hegio.
HEGIO: Ego Cratinum censeo,
Si tibi videtur.
DEMIPHO: Dic, Cratine.
CRATINUS: Mene vis?
DEMIPHO: Te.
CRATINUS: Ego quae in rem tuam sint ea velim facias: mihi
Sic hoc videtur. Quod te absente hic filius
Egit restitui in integrum aequum est et bonum,
Et id impetrabis: dixi.
DEMIPHO: Dic nunc, Hegio.
HEGIO: Ego sedulo hunc dixisse credo: verum ita est,
Quot homines, tot sententiae; suus cuique mos.
Mihi non videtur quod sit factum legibus
Rescindi posse; et turpe inceptum est.
DEMIPHO: Dic, Crito.
CRITO: Ego amplius deliberandum censeo:
Res magna est.
HEGIO: Numquid nos vis?
DEMIPHO: Fecistis probe:
Incertior sum multo quam dudum.
GETA: Negant
Redisse.
DEMIPHO: Frater est exspectandus mihi:
Is quod mihi dederit de hac re consilium id sequar.
Percontatum ibo ad portum, quoad se recipiat.
GETA: At ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.
Sed eccum ipsum video in tempore huc se recipere.