Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Phormio

    Chapter 3

    Terence

    (ANTIPHO. GETA.)

    ANTIPHO: Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus.

    Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse?

    Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros?

    Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres,

    Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali,

    Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.

    GETA: Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.

    ANTIPHO: Te ipsum quaerebam.

    GETA: Sed ea causa nihilo magis defecimus.

    ANTIPHO: Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae?

    Numquid patri subolet?

    GETA: Nihil etiam.

    ANTIPHO: Et quid spei porro est?

    GETA: Nescio.

    ANTIPHO: Ah.

    GETA: Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti.

    ANTIPHO: Nihil fecit novi.

    GETA: Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit.

    ANTIPHO: Quid is fecit?

    GETA: Confutavit verbis admodum iratum patrem.

    ANTIPHO: Eu, Phormio.

    GETA: Ego quod potui porro.

    ANTIPHO: Mi Geta, omnes vos amo.

    GETA:

    Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est;

    Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat.

    ANTIPHO: Quid eum?

    GETA: Ut aibat,

    De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet.

    ANTIPHO: Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta.

    Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.

    GETA:

    Phaedria tibi adest.

    ANTIPHO: Ubinam?

    GETA: Eccum ab sua palaestra exit foras.

    (PHAEDRIA. DORIO. ANTIPHO. GETA.)

    PHAEDRIA: Dorio, audi,

    Obsecro.

    DORIO: Non audio.

    PHAEDRIA: Parumper.

    DORIO: Quin omitte me.

    PHAEDRIA: Audi quod dicam.

    DORIO: At enim taedet iam audire eadem millies.

    PHAEDRIA: At nunc dicam quod libenter audias.

    DORIO: Loquere, audio.

    PHAEDRIA:

    Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis?

    DORIO: Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi.

    ANTIPHO: Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti.

    GETA: Idem ego metuo.

    PHAEDRIA: Non mihi credis?

    DORIO: Hariolare.

    PHAEDRIA: Sin fidem do.

    DORIO: Fabulae.

    PHAEDRIA: Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices.

    DORIO: Logi.

    PHAEDRIA:

    Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est.

    DORIO: Somnia.

    PHAEDRIA: Experire; non est longum.

    DORIO: Cantilenam eandem canis.

    PHAEDRIA: Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu—

    DORIO: Garri modo.

    PHAEDRIA: Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili

    Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?

    DORIO:

    Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria,

    Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis?

    ANTIPHO: Miseritum est.

    PHAEDRIA: Hei veris vincor.

    GETA: Quam uterque est similis sui.

    PHAEDRIA: Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine,

    Tum hoc esse mihi obiectum malum!

    ANTIPHO: Ah, quid istuc autem est, Phaedria?

    PHAEDRIA:

    O fortunatissime Antipho.

    ANTIPHO: Egone?

    PHAEDRIA: Cui quod amas domi est;

    Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo.

    ANTIPHO: Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum.

    Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio.

    DORIO: Ipsum istuc mihi in hoc est.

    ANTIPHO: Heia, ne parum leno sies.

    Numquid hic confecit?

    PHAEDRIA: Hicine? quod homo inhumanissimus:

    Pamphilam meam vendidit.

    GETA: Quid? vendidit?

    ANTIPHO: Aine vendidit?

    PHAEDRIA: Vendidit.

    DORIO: Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo!

    PHAEDRIA: Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem,

    Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.

    Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.

    DORIO: Obtundis.

    ANTIPHO: Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine:

    Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.

    DORIO: Verba istaec sunt.

    ANTIPHO: Pamphilamne hac urbe privari sines?

    Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?

    DORIO:

    Neque ego, neque tu.

    GETA: Di tibi omnes id quod es dignus duint.

    DORIO: Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli

    Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec,

    Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus.

    ANTIPHO: Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies

    Quam ad dares huic praestituta.

    PHAEDRIA: Factum.

    DORIO: Num ego istuc nego?

    ANTIPHO: Iam ea praeteriit?

    DORIO: Non; verum haec ei antecessit.

    ANTIPHO: Non pudet

    Vanitatis?

    DORIO: Minime, dum ob rem.

    GETA: Sterquilinium.

    PHAEDRIA: Dorio,

    Itane tandem facere oportet?

    DORIO: Sic sum: si placeo, utere.

    ANTIPHO: Sicine hunc decipis?

    DORIO: Immo enimvero, Antipho, hic me decipit:

    Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi.

    Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui.

    Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi

    Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria,

    Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.

    (PHAEDRIA. ANTIPHO. GETA.)

    PHAEDRIA: Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,

    Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier

    Triduum hoc, promissum fuerat.

    ANTIPHO: Itane hunc patiemur, Geta,

    Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter,

    Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere?

    GETA: Scio quidem hoc esse aequum.

    ANTIPHO: Age ergo, solus servare hunc potes.

    GETA: Quid faciam?

    ANTIPHO: Invenias argentum.

    GETA: Cupio; sed id unde edoce.

    ANTIPHO: Pater adest hic.

    GETA: Scio; sed quid tum?

    ANTIPHO: Ah, dictum sapienti sat est.

    GETA: Itane?

    ANTIPHO: Ita.

    GETA: Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?

    Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali,

    Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?

    ANTIPHO: Verum hic dicit.

    PHAEDRIA: Quid? ego vobis, Geta, alienus sum?

    GETA: Haud puto.

    Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex,

    Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci?

    PHAEDRIA:

    Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem!

    Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho;

    Contemplamini me.

    ANTIPHO: Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo?

    PHAEDRIA: Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi,

    Aut perire.

    GETA: Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen.

    ANTIPHO:

    Vide si quid opis potes afferre huic.

    GETA: Si quid? quid?

    ANTIPHO: Quaere, obsecro,

    Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.

    GETA: Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum.

    ANTIPHO: Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.

    GETA: Quantum tibi opus est argenti? loquere.

    PHAEDRIA: Solae triginta minae.

    GETA:

    Triginta? hui percara est, Phaedria.

    PHAEDRIA: Istaec vero vilis est.

    GETA: Age, age; inventas reddam.

    PHAEDRIA: O lepidum!

    GETA: Aufer te hinc.

    PHAEDRIA: Iam opus est.

    GETA: Iam feres.

    Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.

    ANTIPHO: Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret.

    Solus est homo amico amicus.

    GETA: Eamus ergo ad eum ocius.

    ANTIPHO:

    Numquid est quod opera mea vobis opus sit?

    GETA: Nihil: verum abi domum;

    Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu,

    Consolare: Cessas?

    ANTIPHO: Nihil est aeque quod faciam libens.

    PHAEDRIA: Qua via istuc facies?

    GETA: Dicam in itinere: modo te hinc amove.