Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Phormio

    Chapter 4

    Terence

    (DEMIPHO. CHREMES.)

    DEMIPHO: Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme,

    Adduxtin tecum filiam?

    CHREMES: Non.

    DEMIPHO: Quid ita non?

    CHREMES: Postquam videt me eius mater esse hic diutius,

    Simul autem non manebat aetas virginis

    Neam negligentiam, ipsam cum omni familia

    Ad me profectam esse aibant.

    DEMIPHO: Quid illic tam diu,

    Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras?

    CHREMES: Pol me detinuit morbus.

    DEMIPHO: Unlde? aut qui?

    CHREMES: Rogas?

    Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas

    Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat.

    DEMIPHO: Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme?

    CHREMES: Quod quidem me factum consili incertum facit;

    Nam hanc conditionem si cui tulero extrario,

    Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est.

    Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi

    Scibam: ille, si me alienus affinem volet,

    Tacebit dum intercedet familiaritas;

    Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet:

    Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea;

    Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo

    Id restat; nam ego meorum solus sum meus.

    DEMIPHO: Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est:

    Neque defetiscar usque adeo experirier,

    Donec tibi id quod pollicitus sum effecero.

    (GETA.) GETA: Ego hominem callidiorem vidi neminem

    Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem

    Argentum opus esse, et id quo pacto fieret:

    Vixdum dimidium dixeram, intellexerat;

    Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem;

    Dis gratias agebat, tempus sibi dari

    Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus

    Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum

    Iussi operiri; eo me esse adducturum senem.

    Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae

    Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua?

    An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?

    Commodius esse opinor duplici spe utier.

    Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est:

    Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.

    (ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.)

    ANTIPHO: Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:

    Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,

    Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.

    GETA: Adibo hosce, O noster Chreme.

    CHREMES: Salve, Geta.

    GETA:

    Venire salvum volupe est.

    CHREMES: Credo.

    GETA: Quid agitur?

    CHREMES: Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.

    GETA: Ita: de Antiphone audistin quae facta?

    CHREMES: Omnia.

    GETA: Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,

    Sic circumiri.

    DEMIPHO: Id cum hoc agebam commodum.

    GETA: Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo

    Inveni, opinor, remedium huic rei.

    CHREMES: Quid, Geta?

    DEMIPHO: Quod remedium?

    GETA: Ut abii abs te, fit forte obviam

    Mihi Phormio.

    CHREMES: Qui Phormio?

    GETA: Is qui istam.

    CHREMES: Scio.

    GETA: Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.

    Prendo hominem solum: Cur non, inquam, Phormio,

    Vides inter nos sic haec potius cum bona

    Ut componantur gratia quam cum mala?

    Herus liberalis est, et fugitans litium:

    Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo

    Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.

    ANTIPHO: Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?

    GETA: An legibus

    Daturum poenas dices, si illam eiecerit?

    Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,

    Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.

    Verum pone esse victum eum: at tandem tamen

    Non capitis eius res agitur, sed pecuniae.

    Postquam hominem his verbis sentio mollirier,

    Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dari

    Tibi in manum, ut herus his desistat litibus;

    Haec hinc facessat; tu molestus ne sies.

    ANTIPHO: Satin illi Di sunt propitii?

    GETA: Nam sat scio,

    Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,

    Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis

    Verba hodie inter vos.

    DEMIPHO: Quis te istaec iussit loqui?

    CHREMES:

    Immo non potuit melius pervenirier

    Eo quo nos volumus.

    ANTIPHO: Occidi.

    CHREMES: Perge eloqui.

    GETA: A primo homo insanibat.

    CHREMES: Cedo, quid postulat?

    GETA: Quid? nimium quantum libuit.

    CHREMES: Die.

    GETA: Si quis daret

    Talentum magnum.

    CHREMES: Immo malum hercle: ut nihil pudet.

    GETA:

    Quod dixi adeo ei. Quaeso quid si filiam

    Suam unicam locaret? parvi retulit

    Non suscepisse: inventa est quae dotem petat.

    Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;

    Haec denique eius fuit postrema oratio:

    Ego, inquit, iam a principio amici filiam,

    Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:

    Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,

    In servitutem pauperem ad ditem dari:

    Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,

    Aliquantulum quae afferret qui dissolverem

    Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho

    Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,

    Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.

    ANTIPHO: Utrum stultitia facere ego hunc an malitia

    Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.

    DEMIPHO: Quid si animam debet?

    GETA: Ager oppositus est pignori,

    Ob decem minas, inquit.

    DEMIPHO: Age, age; iam ducat: dabo.

    GETA: Aediculae item sunt ob decem alias.

    DEMIPHO: Oi! hui!

    Nimium est.

    CHREMES: Ne clama: petito hasce a me decem.

    GETA:

    Uxori emenda ancillula est: tum pluscula

    Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:

    His rebus sane pone, inquit, decem minas.

    DEMIPHO: Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.

    Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?

    CHREMES:

    Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius

    Fac ut illam ducat nos quam volumus.

    ANTIPHO: Hei mihi,

    Geta, occidisti me tuis fallaciis.

    CHREMES: Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.

    GETA: Quantum potest me certiorem, inquit, face;

    Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;

    Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.

    CHREMES: Iam accipiat; illis repudium renuntiet;

    Hanc ducat.

    DEMIPHO: Quae quidem illi res vertat male.

    CHREMES: Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,

    Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:

    Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.

    (ANTIPHO. GETA.)

    ANTIPHO: Geta.

    GETA: Hem.

    ANTIPHO: Quid egisti?

    GETA: Emunxi argento senes.

    ANTIPHO: Satin est id?

    GETA: Nescio hercle: tantum iussus sum.

    ANTIPHO: Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?

    GETA: Quid ergo narras?

    ANTIPHO: Quid ego narrem? opera tua

    Ad restim mihi quidem res rediit planissime.

    Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi,

    Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis,

    Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat.

    Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere,

    Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri

    Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio

    Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum:

    Quid fiet?

    GETA: Non enim ducet.

    ANTIPHO: Novi: caeterum,

    Quum argentum repetent, nostra causa scilicet

    In nervum potius ibit.

    GETA: Nihil est, Antipho,

    Quin male narrando possit depravarier.

    Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.

    Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,

    Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.

    Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,

    Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.

    Interea amici quod polliciti sunt dabunt:

    Inde istis reddet.

    ANTIPHO: Quamobrem? aut quid dicet?

    GETA: Rogas?

    Quot res postilla monstra evenerunt mihi!

    Introiit in aedes ater alienus canis;

    Anguis per impluvium decidit de tegulis;

    Gallina cecinit; interdixit hariolus;

    Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi

    Negoti incipere; quae causa est iustissima.

    Haec fient.

    ANTIPHO: Ut modo fiant.

    GETA: Fient: me vide.

    Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.

    (DEMIPHO. GETA. CHREMES.)

    DEMIPHO: Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit.

    Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam:

    Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo.

    GETA: Ut cautus est, ubi nihil opus est!

    CHREMES: Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet;

    Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat.

    GETA: Rem ipsam putasti.

    DEMIPHO: Duc me ad eum ergo.

    GETA: Non moror.

    CHREMES: Ubi hoc egeris,

    Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat:

    Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;

    Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior;

    Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is voluerit

    Datum esse dotis.

    DEMIPHO: Quid tua, malum, id refert?

    CHREMES: Magni, Demipho.

    DEMIPHO: Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat.

    CHREMES: Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet.

    DEMIPHO: Idem ego istuc facere possum.

    CHREMES: Mulier mulieri magis congruit.

    DEMIPHO:

    Rogabo.

    CHREMES: Ubi illas ego nunc reperire possim cogito.