Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Phormio

    Chapter 5

    Terence

    (SOPHRONA. CHREMES.)

    SOPHRONA: Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut

    Unde mihi auxilium petam?

    Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur:

    Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter.

    CHREMES:

    Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo?

    SOPHRONA: Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias

    Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.

    CHREMES: Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi,

    Meae nutricem gnatae video.

    SOPHRONA: Neque ille investigatur—

    CHREMES: Quid ago?

    SOPHRONA:

    Qui est eius pater.

    CHREMES: Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco?

    SOPHRONA: Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear.

    CHREMES: Ea est ipsa:

    Colloquar.

    SOPHRONA: Quis hic loquitur?

    CHREMES: Sophrona.

    SOPHRONA: Et meum nomen nominat?

    CHREMES: Respice ad me.

    SOPHRONA: Di, obsecro vos, estne hic Stilpho?

    CHREMES: Non.

    SOPHRONA: Negas?

    CHREMES: Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona.

    Ne me istoc posthac nomine appellassis.

    SOPHRONA: Quid? non, obsecro, es

    Quem semper te esse dictitasti?

    CHREMES: St!

    SOPHRONA: Quid has metuis fores?

    CHREMES: Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine

    Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris

    Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.

    SOPHRONA:

    Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus.

    CHREMES: Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis?

    Ubi illae sunt?

    SOPHRONA: Miseram me!

    CHREMES: Hem, quid est? vivuntne?

    SOPHRONA: Vivit gnata:

    Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est.

    CHREMES: Male factum.

    SOPHRONA: Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota,

    Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti

    Harum qui est dominus aedium.

    CHREMES: Antiphonine?

    SOPHRONA: Hem! illi ipsi.

    CHREMES: Quid? duasne is uxores habet?

    SOPHRONA: Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam.

    CHREMES: Quid illam alteram quae dicitur cognata?

    SOPHRONA: Haec ergo est.

    CHREMES: Quid ais?

    SOPHRONA: Composito factum est quomodo hanc amans habere posset

    Sine dote.

    CHREMES: Di vestram fidem, quam saepe forte temere

    Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens

    Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam.

    Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret,

    Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit.

    SOPHRONA:

    Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit;

    Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.

    CHREMES: Nihil pericli est.

    Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam.

    SOPHRONA: Nemo ex me scibit.

    CHREMES: Sequere me: intus caetera audies.

    (DEMIPHO. GETA.)

    DEMIPHO: Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,

    Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.

    Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat,

    Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum,

    Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.

    GETA: Planissime.

    DEMIPHO: His nunc praemium est qui recta prava faciunt.

    GETA: Verissime.

    DEMIPHO: Ut stultissime quidem illi rem gesserimus.

    GETA: Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat.

    DEMIPHO: Etiamne id dubium est?

    GETA: Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum.

    DEMIPHO:

    Hem, mutet autem?

    GETA: Nescio: verum si forte dico.

    DEMIPHO: Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam,

    Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam.

    GETA: Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur.

    Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?

    Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves,

    Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,

    Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo

    Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.

    (DEMIPHO. NAUSISTRATA. CHREMES.)

    DEMIPHO: Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis;

    Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat.

    NAUSISTRATA: Faciam.

    DEMIPHO: Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.

    NAUSISTRATA: Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est.

    DEMIPHO:

    Quid autem?

    NAUSISTRATA: Quia pol mei patris bene parta indiligenter

    Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina

    Statim capiebat. Vir viro quid praestat!

    DEMIPHO: Binan quaeso?

    NAUSISTRATA: Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina.

    DEMIPHO: Hui.

    NAUSISTRATA: Quid haec videntur?

    DEMIPHO: Scilicet.

    NAUSISTRATA: Virmn me natum vellem:

    Ego ostenderem—

    DEMIPHO: Certo scio.

    NAUSISTRATA: quo pacto—

    DEMIPHO: Parce, sodes,

    Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget.

    NAUSISTRATA: Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video.

    CHREMES: Hem, Demipho,

    Iam illi datum est argentum?

    DEMIPHO: Curavi ilico.

    CHREMES: Nollem datum.

    Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat.

    DEMIPHO: Cur nolles, Chreme?

    CHREMES:

    Iam recte.

    DEMIPHO: Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus?

    CHREMES: Transegi.

    DEMIPHO: Quid ait tandem?

    CHREMES: Abduci non potest.

    DEMIPHO: Qui non potest?

    CHREMES: Quia uterque utrique est cordi.

    DEMIPHO: Quid istuc nostra?

    CHREMES: Magni: praeter haec,

    Cognatam comperi esse nobis.

    DEMIPHO: Quid? deliras?

    CHREMES: Sic erit.

    Non temere dico: redii mecum in memoriam.

    DEMIPHO: Satin sanus es?

    NAUSISTRATA:

    Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces.

    DEMIPHO: Non est.

    CHREMES: Ne nega.

    Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti.

    DEMIPHO: Non norat patrem?

    CHREMES: Norat.

    DEMIPHO: Cur aliud dixit?

    CHREMES: Nunquamne hodie concedes mihi,

    Neque intelliges?

    DEMIPHO: Si tu nihil narras—

    CHREMES: Pergis?

    NAUSISTRATA: Miror quid hoc siet.

    DEMIPHO: Equidem hercle nescio.

    CHREMES: Vin scire? At ita me servet Iupiter

    Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est.

    DEMIPHO: Di vestram fidem!

    Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo.

    CHREMES: Ah.

    DEMIPHO: Quid est?

    CHREMES: Itan parvam mihi fidem esse apud te?

    DEMIPHO: Vin me credere?

    Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia

    Amici nostri quid futurum est?

    CHREMES: Recte.

    DEMIPHO: Hanc igitur mittimus?

    CHREMES:

    Quidni?

    DEMIPHO: Illa maneat?

    CHREMES: Sic.

    DEMIPHO: Ire igitur tibi licet, Nausistrata.

    NAUSISTRATA: Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas,

    Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi.

    DEMIPHO: Quid istuc negoti est?

    CHREMES: Iamne operuit ostium?

    DEMIPHO: Iam.

    CHREMES: O Iupiter,

    Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.

    DEMIPHO: Hem,

    Quo pacto id potuit?

    CHREMES: Non satis tutus est ad narrandum hic locus.

    DEMIPHO: At tu abi intro.

    CHREMES: Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.

    (ANTIPHO.) ANTIPHO: Laetus sum, ut meae res sese habent, fratri obtigisse quod vult.

    Quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates

    Quas, quum res adversae sient, paulo mederi possis!

    Hic simul argentum repperit cura sese expedivit.

    Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis

    Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim.

    Neque me domum nunc reciperem, ni mihi esset spes ostenta

    Huiusce habendae. Sed ubinam Getam invenire possum,

    Ut rogem quod tempus conveniendi patris me capere iubeat?

    (PHORMIO. ANTIPHO.)

    PHORMIO: Argentum accepi; tradidi lenoni; abduxi mulierem;

    Curavi propria ea Phaedria ut poteretur; nam emissa est manu.

    Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otium

    Ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.

    ANTIPHO:

    Sed Phormio est. Quid ais?

    PHORMIO: Quid?

    ANTIPHO: Quidnam nunc facturus Phaedria?

    Quo pacto satietatem amoris ait se velle sumere?

    PHORMIO: Vicissim partes tuas acturus est.

    ANTIPHO: Quas?

    PHORMIO: Ut fugitet patrem.

    Te suam rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;

    Nam potaturus est apud me. Ego me ire senibus Sunium

    Dicam ad mercatum, ancillulam emtum quam dudum dixit Geta;

    Ne quum hic non videant me conficere credant argentum suum.

    Sed ostium concrepuit abs te.

    ANTIPHO: Vide quis egrediatur.

    PHORMIO: Geta est.

    (GETA. ANTIPHO. PHORMIO.)

    GETA: O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus

    Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem;

    ANTIPHO: Quidnam hic sibi vult?

    GETA: nosque amicos eius exonerastis metu!

    Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio,

    Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.

    ANTIPHO: Num tu intelligis hic quid narret?

    PHORMIO: Num tu?

    ANTIPHO: Nihil.

    PHORMIO: Tantundem ego.

    GETA: Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt.

    ANTIPHO: Heus Geta.

    GETA: Hem tibi.

    Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris?

    ANTIPHO: Geta.

    GETA: Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines.

    ANTIPHO: Non manes?

    GETA:

    Vapula.

    ANTIPHO: Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.

    GETA: Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.

    Sed isne es quem quaero an non? ipsus est.

    PHORMIO: Congredere actutum.

    ANTIPHO: Quid est?

    GETA: O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime!

    Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho.

    ANTIPHO:

    Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim.

    GETA: Satin est si te delibutum gaudio reddo?

    ANTIPHO: Enicas.

    PHORMIO: Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo.

    GETA: Oh,

    Tu quoque hic aderas, Phormio?

    PHORMIO: Aderam: sed cessas?

    GETA: Accipe, hem,

    Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum

    Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam.

    ANTIPHO: Quamobrem?

    GETA: Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho.

    Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida;

    Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo

    Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.

    Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,

    Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores

    Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti;

    Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere,

    Hoc modo sermonem captans.

    ANTIPHO: Eu Geta.

    GETA: Hic pulcherrimum

    Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.

    ANTIPHO: Quod?

    GETA: Quodnam arbitrare?

    ANTIPHO: Nescio.

    GETA: Atqui mirificissimum:

    Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae.

    ANTIPHO: Hem.

    Quid ais?

    GETA: Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum.

    PHORMIO: Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem?

    GETA: Aliquid credito,

    Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia

    Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint?

    ANTIPHO: Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam.

    GETA: Immo etiam dabo

    Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras:

    Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:

    Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare.

    Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem.

    ANTIPHO: Quin ergo rape me: quid cessas?

    GETA: Fecero.

    ANTIPHO: O mi Phormio,

    Vale.

    PHORMIO: Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo

    Tantam fortunam de improviso esse his datam.

    Summa eludendi occasio est mihi nunc senes,

    Et Phaedriae curam adimere argentariam,

    Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:

    Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis

    Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.

    Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus.

    Sed hince concedam in angiportum hoc proximum:

    Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.

    Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.

    (DEMIPHO. PHORMIO. CHREMES.)

    DEMIPHO: Dis magnas merito gratias habeo atque ago,

    Quando evenere haec nobis, frater, prospere.

    Quantum potest nunc conveniendus Phormio est,

    Priusquam dilapidet nostras triginta minas

    Ut auferamus.

    PHORMIO: Demiphonem, si domi est,

    Visam: ut, quod—

    DEMIPHO: At nos ad te ibamus, Phormio.

    PHORMIO: De eadem hac fortasse causa.

    DEMIPHO: Ita hercle.

    PHORMIO: Credidi.

    Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini

    Ne non id facerem quod recepissem semel?

    Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

    Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides.

    CHREMES: Estne ea, ita ut dixi, liberalis?

    DEMIPHO: Oppido.

    PHORMIO: Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho,

    Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date;

    Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit,

    Postquam tantopere id vos velle animadverteram.

    DEMIPHO: At hic dehortatus est me ne illam tibi darem;

    Nam qui erit rumor populi, inquit, si id feceris?

    Olim quum honeste potuit tum non est data:

    Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omnia

    Quae tute dudum coram me incusaveras.

    PHORMIO: Satis superbe illuditis me.

    DEMIPHO: Qui?

    PHORMIO: Rogas?

    Quia ne alteram quidem illam potero ducere:

    Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim?

    CHREMES:

    Tum autem Antiphonem video ab sese amittere

    Invitum eam; inque.

    DEMIPHO: Tum autem video filium

    Invitum sane mulierem ab se amittere.

    Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi

    Argentum rursum iube rescribi, Phormio.

    PHORMIO:

    Quodne ego discripsi porro illis quibus debui

    DEMIPHO: Quid igitur fiet?

    PHORMIO: Si vis mihi uxorem dare,

    Quam despondisti, ducam: sin est ut velis

    Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho.

    Nam non est aequum me propter vos decipi,

    Quum ego vestri honoris causa repudium alterae

    Remiserim quae dotis tantundem dabat.

    DEMIPHO: I hinc in malam rein cum istac magnificentia,

    Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier,

    Aut tua facta adeo?

    PHORMIO: Irritor.

    DEMIPHO: Tune hanc duceres,

    Si tibi data esset?

    PHORMIO: Fac periclum.

    DEMIPHO: Ut filius

    Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit.

    PHORMIO: Quaeso, quid narras?

    DEMIPHO: Quin tu mihi argentum cedo.

    PHORMIO: Immo vero uxorem tu cedo.

    DEMIPHO: In ius ambula.

    PHORMIO: In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis—

    DEMIPHO:

    Quid facies?

    PHORMIO: Egone? Vos me indotatis modo

    Patrocinari fortasse arbitramini:

    Etiam dotatis soleo.

    CHREMES: Quid id nostra?

    PHORMIO: Nihil.

    Hic quandam noram cuius vir uxorem —

    CHREMES: Hem.

    DEMIPHO: Quid est?

    PHORMIO: Lemni habuit aliam:—

    CHREMES: Nullus sum.

    PHORMIO: ex qua filiam

    Suscepit; et eam clam educat.

    CHREMES: Sepultus sum.

    PHORMIO: Haec adeo ego illi iam denarrabo.

    CHREMES: Obsecro,

    Ne facias.

    PHORMIO: Oh, tune is eras? Ut ludos facit.

    CHREMES: Missum te facimus.

    PHORMIO: Fabulae.

    CHREMES: Quid vis tibi?

    Argentum quod habes condonamus te.

    PHORMIO: Audio.

    Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini,

    Inepti, vestra puerili sententia?

    Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape.

    Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est.

    CHREMES: Quo pacto aut unde haec hic rescivit?

    DEMIPHO: Nescio;

    Nisi me dixisse nemini id certo scio.

    CHREMES: Monstri, ita me Di ament, simile.

    PHORMIO: Inieci scrupulum.

    DEMIPHO: Hem.

    Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat,

    Tam aperte irridens? Emori hercle satius est.

    Animo virili praesentique ut sis para:

    Vides tuum peccatum esse clatum foras;

    Neque iam id celare posse te uxorem tuam.

    Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme,

    Id nosmet ipsos indicare placabilius est.

    Tum hunc impuratum poterimus nostro modo

    Ulcisci.

    PHORMIO: Atat, nisi inihi prospicio, haereo.

    Hi gladiatorio animo ad me affectant viam.

    CHREMES: At vereor ut placari possit.

    DEMIPHO: Bono animo es.

    Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,

    Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi.

    PHORMIO:

    Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini.

    Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho.

    Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris,

    Neque huius sis veritus feminae primariae,

    Quin novo modo ei faceres contumeliam,

    Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?

    Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo

    Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris.

    DEMIPHO: Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut.

    Tantane affectum quenquam esse hominem audacia?

    Non hoc publicitus scelus hinc deportarier

    In solas terras?

    CHREMES: In id redactus sum loci

    Ut quid agam cum illo nesciam prorsum.

    DEMIPHO: Ego scio:

    In ius eamus.

    PHORMIO: In ius? huc, si quid libet.

    DEMIPHO: Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco.

    CHREMES:

    Enim solus nequeo: accurre huc.

    PHORMIO: Una iniuria est

    Tecum.

    CHREMES: Lege agito ergo.

    PHORMIO: Altera est tecum, Chreme.

    DEMIPHO: Rape hunc.

    PHORMIO: Itane agitis? enimvero voce est opus.

    Nausistrata, exi.

    CHREMES: Os opprime.

    DEMIPHO: Impurum vide,

    Quantum valet.

    PHORMIO: Nausistrata, inquam.

    CHREMES: Non taces?

    PHORMIO:

    Taceam?

    DEMIPHO: Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.

    PHORMIO: Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.

    (NAUSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.)

    NAUSISTRATA: Quis nominat me?

    CHREMES: Hem.

    NAUSISTRATA: Quid istuc turbae est, obsecro,

    Mi vir?

    PHORMIO: Ehem, quid nunc obstipuisti?

    NAUSISTRATA: Quis hic homo est?

    Non mihi respondes?

    PHORMIO: Hicine ut tibi respondeat,

    Qui hercle ubi sit nescit?

    CHREMES: Cave isti quicquam creduas.

    PHORMIO:

    Abi, tange: si non totus friget, me enica.

    CHREMES: Nihil est.

    NAUSISTRATA: Quid ergo est? quid istic narrat?

    PHORMIO: Iam scies:

    Ausculta.

    CHREMES: Pergin credere?

    NAUSISTRATA: Quid ego, obsecro,

    Huic credam qui nihil dixit?

    PHORMIO: Delirat miser

    Timore.

    NAUSISTRATA: Non pol temere est quod tu tam times.

    CHREMES:

    Ego timeo?

    PHORMIO: Recte sane: quando nihil times,

    Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra.

    DEMIPHO: Scelus!

    Tibi narret?

    PHORMIO: Eho tu, factum est abs te sedulo

    Pro fratre.

    NAUSISTRATA: Mi vir, non mihi narras?

    CHREMES: At—

    NAUSISTRATA: Quid, at?

    CHREMES: Non opus est dicto.

    PHORMIO: Tibi quidem: at scito huic opus est.

    In Lemno—

    CHREMES: Hem, quid ais?

    DEMIPHO: Non taces?

    PHORMIO: clam te—

    CHREMES: Hei mihi.

    PHORMIO: Uxorem duxit.

    NAUSISTRATA: Mi homo, Di melius duint.

    PHORMIO: Sic factum est.

    NAUSISTRATA: Perii misera.

    PHORMIO: Et inde filiam

    Suscepit iam unam, dum tu dormis.

    CHREMES: Quid agimus?

    NAUSISTRATA: Pro Di immortales, facinus indignum, et malum.

    PHORMIO:

    Hoc actum est.

    NAUSISTRATA: An quicquam hodie est factum indignius?

    Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes.

    Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui.

    Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae

    Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?

    DEMIPHO:

    Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego;

    Sed ea quin sit ignoscenda.

    PHORMIO: Verba fiunt mortuo.

    DEMIPHO: Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo.

    Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam

    Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit.

    Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus.

    Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.

    NAUSISTRATA: Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier.

    Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem?

    Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.

    An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho?

    Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore?

    PHORMIO: Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est.

    Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito.

    Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio.

    Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi:

    Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat.

    NAUSISTRATA: At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho,

    Singulatim qualis ego in hunc fuerim?

    DEMIPHO: Novi aeque omnia

    Tecum.

    NAUSISTRATA: Meritone hoc meo videtur factum?

    DEMIPHO: Minime gentium;

    Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest,

    Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius?

    PHORMIO: Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.

    Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi.

    NAUSISTRATA: Quid est?

    PHORMIO: Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli;

    Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit.

    CHREMES: Hem, quid ais?

    NAUSISTRATA: Adeone hoc indignum tibi videtur, filius

    Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas?

    Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi.

    DEMIPHO: Faciet ut voles.

    NAUSISTRATA: Immo, ut meam iam scias sententiam,

    Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo,

    Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia;

    Quod is iubebit, faciam.

    PHORMIO: Mulier sapiens es, Nausistrata.

    NAUSISTRATA: Satin tibi est?

    CHREMES: Immo vero pulchre discedo et probe,

    Et praeter spem.

    NAUSISTRATA: Tu tuum nomen die quod est.

    PHORMIO: Mihin? Phormio:

    Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae.

    NAUSISTRATA: Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles

    Faciamque et dicam.

    PHORMIO: Benigne dicis.

    NAUSISTRATA: Pol meritum est tuum.

    PHORMIO: Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,

    Et quod tuo viro oculi doleant?

    NAUSISTRATA: Cupio.

    PHORMIO: Me ad coenam voca.

    NAUSISTRATA:

    Pol vero voco.

    DEMIPHO: Eamus intro hinc.

    CHREMES: Fiat: sed ubi est Phaedria,

    Iudex noster?

    PHORMIO: Iam hic faxo aderit.

    Ω: Vos valete et plaudite.